[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT PRIMUM. Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi, etc. Fundata per apostolos Ecclesia, quali uel cursu dilatanda, uel fine perficienda esset, ad roborandos contra mundi aduersa fidei praedicatores oportuit reuelari. Cuius reuelationem mysterii Ioannes, more suo, Filii gloriam ad Patrem referens, Iesum Christum a Deo percepisse testatur. Quae oportet fieri cito. Id est, quae in praesenti tempore sunt Ecclesiae uentura. Et significauit. Mysticis eamdem Apocalypsim dictis innexuit, ne cunctis manifesta uilesceret. Mittens per angelum suum. Angelus enim Ioanni in figura Christi usus est, sicut in sequentibus manifestius apparebit. Seruo suo Ioanni. Ut per Ioannem, qui, singularis priuilegio castitatis, haec prae caeteris cernere promeruit eadem omnibus suis palam faceret seruis. Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Iesu, etc. Ne de persona Ioannis dubites, ipse est qui Verbo Dei aeterno et eidem incarnato, sicut uidit, testimonium perhibuit, dicens: Cuius gloriam uidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Beatus qui legit, etc. Ideo doctores et auditores beati sunt, quia uerbum Dei seruantibus tempus breue laboris gaudia sequuntur aeterna. Ioannes septem, etc. Per has septem Ecclesias omni Ecclesiae scribit. Solet enim uniuersitas septenario numero designari, quod septem diebus cunctum hoc saeculi tempus euoluatur. Gratia uobis, etc. Gratiam nobis optat et pacem a Deo Patre aeterno, et a Spiritu septiformi, et a Iesu Christo, qui in homine suscepto testimonium perhibuit Patri. Filium tertio loco nominat, de quo erat plura locuturus. Nominat et nouissime, quod ipse primus et nouissimus, quia iam nominauerat illum in Patre dicendo, qui uenturus est. Primogenitus mortuorum, etc. Hoc est quod Apostolus ait: Vidimus Iesum Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Et alibi, contumeliam crucis exponens, adiecit: Propter quod et Deus illum exaltauit, et donauit illi nomen quod est super omne nomen. Et fecit nos regnum, etc. Quia Rex regum et Sacerdos coelestis se offerendo pro nobis nos suo corpori adunauit, nemo sanctorum est qui spiritualiter sacerdotii officio careat, cum sit membrum aeterni sacerdotis. Ecce uenit cum nubibus, etc. Qui iudicandus primo uenit occultus, tunc iudicaturus ueniet manifestus. Haec ideo commemorat, ut ad tolerantiam passionum confirmet Ecclesiam, nunc ab hostibus oppressam, tunc cum Christo regnaturam. Et qui eum pugnauerunt, etc. In eadem illum forma uidentes iudicem potentem, in qua uelut minimum iudicauerunt, sera semetipsos poenitentia lamentabunt. Etiam Amen. Quod nouit certissime Deo reuelante futurum, interponens Amen, firmat sine dubitatione uenturum. Ego sum g-a et g-oh, initium et finis, etc. Initium, quem nullus praecedit; finis, cui nullus in regno succedit. Qui est, et qui erat, etc. Hoc idem dixerat de Patre. Deus enim Pater et uenit et uenturus est in Filio. Ego Ioannes, etc. Personam, locum, tempus, causamque uisionis insinuat. Quam se etiam in Spiritu uidisse testatur, ne a carnali phantasmate putaretur illusus. Fuit in insula, etc. Historia nota est, Ioannem a Domitiano Caesare propter euangelium in hanc insulam relegatum, cui tunc congrue secreta datum est coeli penetrare, cum certa terrarum spatia negabatur excedere. Fui in spiritu in Dominica die. Congruum quoque spirituali uisioni tempus indicat. Solet enim Scriptura terminos causarum, sicut saepe loci, uel corporis uel aeris, sic etiam temporis exprimere statutos. Abraham quippe angeli meridie, Sodomam uespere uisitant. Adam post meridiem ad uocem Domini deambulantis expauit. Et Salomon nocte sapientiam, non seruaturus, accepit. Et audiui post me, etc. Voce prius admonetur, ut ad uisionem conuertat intuitum. Et mitte septem Ecclesiis, etc. Non his tantum locis fuit tunc Christi Ecclesia, sed in septenario numero omnis plenitudo consistit. Asia quae interpretatur eleuatio, superbam mundi altitudinem, in quo peregrinatur Ecclesia, designat; et, ut diuini mysterii mos est, in specie genus conuenit. Nam et Apostolus Paulus septem scribit Ecclesiis; non tamen iisdem quibus et Ioannes. Et licet ista septem loca figura sint totius Ecclesiae septiformis, tamen gesta sunt in his specialiter quae increpat aut laudat. Et conuersus, etc. Pulchre hic forma describitur Ecclesiae, lumen amoris diuini in pectoris casti fulgore praeferentis. Iuxta hoc quod Dominus ait: Sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes. Cuius interius exteriusque perfectionem per duas septenarii numeri partes designat, dum in ea singuli quatuor corporis qualitatibus consistentes Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, totaque uirtute, diligunt. Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis. Similem Filio hominis dicit, cum morte deuicta ascendisset in coelum. Etsi enim noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. Bene autem, IN MEDIO. Omnes enim, inquit, qui in circuitu eius sunt, offerent munera. Vestitum podere. Poderis, quae Latine tunica talaris dicitur, et est uestis sacerdotalis, Christi sacerdotium ostendit, quo se pro nobis in altari crucis obtulit hostiam Patri. Et praecinctum ad mamillas zona aurea. Mamillas, duo testamenta hic dicit, quibus sibi connexum sanctorum corpus imbuit. Zona enim aurea, chorus sanctorum est, concordi charitate Domino adhaerens, et testamenta complectens, seruantes (ut inquit Apostolus) unanimitatem Spiritus in uinculo pacis. Caput autem eius et capilli erant candidi, etc. Antiquitas et immortalitas maiestatis in capite candor ostenditur, cui praecipui quique uelut capilli adhaerentes, propter oues ad dexteram futuras, instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam, et electorum a coelo datorum, instar niuis effulgent. Et oculi eius uelut flamma ignis. Oculi Domini praedicatores sunt, igne spirituali, et fidelibus lumen, incredulis praebentes incendium. Et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti. Pedes ignitos, nouissimi temporis Ecclesiam dicit, quae uehementibus est examinanda et probanda pressuris. Orichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem. Alia translatio, quae dicit similes orichalco Libani, significat in Iudaea, cuius Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam, praecipue nouissime. Nam et templum saepe Libani nomen accepit, cui dicitur: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Et uox illius tanquam aquarum multarum. Vox confessionis et praedicationis et laudis, non in Iudaea tantum sed in multis populis resonat. Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera Christi, est spiritualis Ecclesia. Astitit, inquit, regina a dextris tuis in uestitu deaurato. Cui astanti ad dexteram dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat. Qui de uisibilibus et inuisibilibus iudicans, postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ignis. Et facies eius, sicut sol lucet in uirtute sua. Qualis in monte discipulis, talis post iudicium Dominus omnibus sanctis apparebit. Impii enim in iudicio uidebunt in quem pupugerunt. Totus autem hic Filii hominis habitus etiam Ecclesiae conuenit, cum qua una natura ipse factus est Christus, honorem illi sacerdotalem, et iudiciariam tribuens potestatem, et ut fulgeat, sicut sol, in regno Patris sui. Et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius. Tanquam homo ad spiritualem trepidat uisionem, sed Domini clementia timor pellitur humanus. Nolite timere, ego sum primus et nouissimus. Primus, quia omnia per ipsum facta sunt. Nouissimus, quia in ipso restaurantur omnia. Et habeo claues mortis et inferni. Non solum, inquit, mortem resurrectione deuici; sed et eiusdem mortis habeo dominium. Quod etiam Ecclesiae Spiritum sanctum insufflando tribuit. Quorum, inquiens, dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et caetera. Scribe ergo quae uidisti, etc. Quae solus uidisti cunctis manifesta, uarios scilicet Ecclesiae labores, et malos in ea cum bonis, usque in finem saeculi commiscendos. Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Id est, rectores Ecclesiarum. Sacerdos enim, ut Malachias ait, angelus Domini exercituum est. [1,2] CAPUT II. Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe. Huius Ecclesiae iuxta nominis qualitatem, partem increpat, et partem laudat. Ephesus enim et lapsus magnus et uoluntas mea in ea, interpretari dicitur. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Id est, uos in manu sua habet, suaque potestate regit et continet. Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.Qui in medio uestri digrediens corda singulorum, et renes inuestigat. Scio opera tua, et laborem tuum, etc. Video te (inquit) opera bona solerter agentem, et iniurias malorum intolerabiles aequanimiter tolerantem; qui pseudoapostolorum uerba factaque diligenter examinans, nullatenus eis cedere uoluisti. Sed habeo aduersum te, quod charitatem tuam primam reliquisti, etc. In quibusdam quidem coeptum deseruisti amorem, quem nisi recuperauerint, lucis eos promissae munere priuabo. In quibusdam uero prauorum exempla, idololatriam scilicet et fornicationem, odisti. Haec enim sunt facta Nicolaitarum, sicut in sequentibus aperitur. Qui habet aurem audiendi, audiat, etc. Quae singulis scribit, uniuersis se dicere demonstrat Ecclesiis. Non enim Ephesiorum Ecclesia sola, si eam non poeniteret, de loco suo mouenda erat, aut Pergamis tantum sedes est Satanae, et non ubique. Sic et caetera singularum, omni communia sunt Ecclesiae. Vincenti dabo edere de ligno uitae quod est in paradiso. Lignum uitae Christus est, cuius in coelesti paradiso uisione, et in praesenti Ecclesiae corpore, sanctae reficiuntur animae. Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe. Huic Ecclesiae de toleranda persecutione suggerit, cui et nomen congruit. Smyrna enim myrrha dicitur, quae mortificationem carnis designat. Haec dicit primus et nouissimus, qui fuit mortuus et uiuit. Qui et omnia creauit, et omnia moriendo restaurauit. Apta praefatio patientiam suasuro. Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed diues es. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quod pulchre Fortunatus breui uersu exposuit dicens: Pauper in angusto regnat habendo Deum. Qui se dicunt Iudaeos esse, et non sunt. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Iudaeus enim religionis est nomen. Unde et apostolus: Qui in abscondito (inquit) Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Ecce missurus est ex uobis diabolus in carcerem, ut tentemini. Uniuersali Ecclesiae haec dicta conueniunt, aduersus quam diabolus inextricabiles semper inimicitias exercet. Et habebitis tribulationem diebus decem. Totum tempus significat, in quo Decalogi sunt necessaria mandata. Quandiu enim lucem uerbi diuini sequeris, carcerem necesse est aduersantis inimici patiaris. Quidam decem gentium persecutiones a Nerone Caesare usque ad Diocletianum significatas intelligunt. Esto fidelis usque ad mortem, etc. Quo decem dies pertingant, ostendit, qui usque ad mortem fidem seruare suadet. Qui uicerit, non laedetur a morte secunda. Qui fidelis permanserit usque ad mortem carnis, mortem animae non timebit aeternam. Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. Pergamus interpretatur diuidens cornua eorum, qui iudicando distinxit inter uirtutem fidelium, et Nicolaitarum perfidiam, ut cornua peccatorum confringerentur, et exaltarentur cornua iusti. Haec dicit, qui habet romphaeam utraque parte acutam.Iudiciariam potestatem congrue praemisit, qui erat uictoribus praemia, et poenam redditurus errantibus. Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, etc. Approbo quidem patientiam tuam, quae inter reprobos, qui thronus sunt diaboli, commorata, me non nomine tantum, quo Christiana diceris, sed fide colis integra etiam in tempore persecutionis cruentae, sed improbo quod seductores etiam in te cerno doctores. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, etc. Quidam martyrem Pergamo passum, alii Dominum Christum intelligunt, qui ab incredulis etiam nunc, quantum in ipsis est, occiditur. Edere et fornicari. Haec duo sunt principalia, quibus carnales quique militant, quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum. Sed et omne opus malum idololatria est, et fornicatio spiritualis. Tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nicolaitae sunt dicti a Nicolao diacono, quem refert Clemens de zelo pulcherrimae coniugis increpatum respondisse ut quicunque uellet eam acciperet uxorem, et ob hoc infideles docuisse quod apostoli cunctis promiscua communiaque feminarum consortia permitterent. Dicuntur autem Nicolaitae quaedam etiam fabulosa et pene gentilia de mundi praedicasse principio, nec ab eis quae immolantur cibos suos separasse. Vincenti dabo manna absconditum. Qui carnis illecebram, hypocritis licet suadentibus, contempserit, iure dulcedine panis inuisibilis, qui de coelo descendit, saturabitur. Et dabo illi calculum candidum. Id est, corpus nunc baptismo candidatum, tunc incorruptionis gloria refulgens. Et in calculo nomen nouum scriptum. Ut filii Dei nominemur et simus. Quod nemo scit, nisi qui accipit. Quia qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. Non enim gustat hypocrita quam suauis est Dominus. Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. Thyatira transfertur in hostiam. Sancti autem exhibent corpora sua hostiam uiuentem. Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tanqum flammam ignis. Qui sunt oculi flammei, inferius aperit, dicens: Ego sum scrutans renes et corda: et dabo unicuique uestrum secundum opera uestra. Et pedes eius similes aurichalco. Et hoc exponit quod huius Ecclesiae nouissima sint opera plura prioribus. Sed habeo aduersus te, quia permittis mulierem Iezabel, etc. In tuo quidem opere et fide laudabilis es, sed in hoc uituperabilis, quia pseudoapostolorum synagogam, quae se Christianam fingit, non digna inuectione redarguis. Nomen Iezabel, quod fluxum sanguinis sonat, conuenit haereticis. Et specialiter fuisse coniicitur mulier in supradicta Ecclesia docens memorata facinora, quae figura esset totius Iezabel per orbem, cui etiam manifestam comminatur ultionem. Et seducere seruos meos, fornicari, etc. Utique sub Christi nomine fornicationem et idololatriam spiritualem docebat. Nam quomodo aperte idolorum culturam doceret, quae in Ecclesia prophetam se dicebat. Ecce mitto eam in lectum. Iusto Dei iudicio agitur, ut in lecto poenae iaceat aeternae, quae miseros in lecto libidinis strauit. Et filios eius in mortem. Filios hic posterioritatem et opera mulieris nominat, quibus mortem non momentaneam corporis, sed animae, minatur aeternam. Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda. In renibus, delectationes; in corde, cogitationes significat. Et dabo unicuique uestrum opera uestra. Opera ergo nostra, et dicta, possunt esse nota hominibus, sed quo animae fiant et quo per illa peruenire cupiamus, solus ille nouit qui perspicit quid quisque cogitet, quid quemque delectet. Qua autem consequentia fornicationem et idololatriam, quae crimina sunt manifesta, puniens occultorum dicitur cognitor, nisi quia haec in minimis etiam possunt appellari delictis? Perdes, inquit, omnes qui fornicantur abs te. Et idem qui haec audit apostolus Ioannes, cum de falsis fratribus disputaret, ita conclusit: Filioli, inquiens, custodite uos a simulacris. Vobis autem dico et caeteris qui Thyatirae estis. Sicut impiis poenitentiam suadet, et poenam minatur, sic ad patientiam pios praemiis hortatur aeternis. Qui non cognouerunt altitudines Satanae, etc. Sic et qui operantur iniquitatem, non cognoscunt Deum, licet ipsum praedicent. Hoc modo et Deus, licet omnes nouerit, non cognouit operarios iniquitatis. Non mittam super uos aliud pondus, etc. Non patiar uos tentari supra id quod potestis sustinere. Aliter. Attendite, inquit, a falsis prophetis. Non enim ego uobis nouam mitto doctrinam, sed quam accepistis, seruate in finem. Qui enim uicerit falsa, et mea iussa custodierit, etc. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus in capite. In quo, secundum Apostolum, nobis Deus omnia donauit. Et reget illas in uirga ferrea. Inflexibili iustitia regit mites, ut fructum plus afferant; destruit uero contumaces, ut uel in aeternum pereant, uel conterantur in eis cupiditates terrenae, et ueteris hominis lutulenta negotia, quidquid de peccatorum limo contractum atque inolitum est. Et dabo illi stellam matutinam. Christus est stella matutina, qui, nocte saeculi transacta, lucem uitae sanctis promittit et pandit aeternam. [1,3] CAPUT III. Et angelo Ecclesiae Sardis scribe. Hunc angelum, id est sacerdotem minus solertem in malis corrigendis arguit. Quosdam tamen in albis ambulantes habere collaudat, quibus nomen Sardis lapidis utique pretiosi congruit. Scio opera tua, quia nomen habes quod uiuas, et mortuus es. Tibi quidem uiuus esse uideris, sed si non in prauorum correctione uigilaueris, iam inter mortuos computaberis. Non enim inuenio opera tua plena coram Deo meo. Plena coram Deo non sunt opera rectoris, si non et caeteros excitare contenderit, quamuis hominibus innoxius esse uideatur. Veniam ad te tanquam fur. Sicut in euangelica parabola, sic et hic exemplo furis cauendi, uigilare praemonet. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinauerunt uestimenta sua. Non dixit paucos, sed pauca nomina. Proprias enim oues uocat nominatim; qui Moysen nouit ex nomine, et suorum nomina scribit in coelo sanctorum Qui uicerit, sic uestietur uestimentis albis. Omnes ad illorum prouocat habitum qui holosericam baptismi inuiolatam seruauerunt. Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe. Philadelphia, dilectio fraterna interpretatur, qui ianua regni aperitur, et a Domino diligi promittitur. Haec dicit sanctus et uerus, qui habet clauem Dauid. Id est regiam potestatem, quia siue ex Dauid stirpe natus, siue quia prophetia Dauid, Christi est dispensatione patefacta. Qui aperit, et nemo claudit, etc. Legis diuinae secreta solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur infidelibus. Ecce dedi coram te ostium apertum, etc. Ianua scientiae coelestis, quam Ecclesiae suae Christus aperuit, nullius unquam ui aut nisu praecluditur. Quia modicam habes uirtutem, etc. Causam ostendit, quod ideo haec dona promereatur Ecclesia, quia non in suis uiribus, sed in regis Christi gratia confidit, lausque est protegentis Dei et deuotionis Ecclesiae quod modicae fidei aperiatur ostium uincendi, et quod modica uirtus fide roboretur. Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse, et non sunt. Hoc omni Ecclesiae tunc promisit, quia non Philadelphiae tantum crediderunt ex Synagoga Iudaeorum, sicut in Actibus apostolorum inuenimus. Quoniam seruasti uerbum patientiae meae, etc. Quoniam exemplum meum seruasti in aduersis tolerandis, et ego te uicissim ab imminentibus seruabo pressuris; non quidem ut non tenteris, sed ut non uincaris aduersis. Et licet Ecclesia semper exerceatur aduersis, potest tamen hic hora tentationis et humiliatio Iudaeorum sub tempore Antichristi significari, ut sicut in sequentibus in sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo nouissima persecutio designetur. In qua quidem Iudaeorum mali decipiendi et decepturi, alii autem Eliae magni prophetae monitis legem spiritualiter intellecturi, et Ecclesiae membris incorporati, creduntur hostem fortiter esse uicturi. Ecce uenio cito. Tene, quod habes, etc. Ne tolerando lassescas. Cito enim auxiliabor, ne forte, te deficiente, alius tibi decretam accipiat mercedem. Sic sanctorum numerum, qui apud Deum fixus est, impossibile est zizaniorum crescentium perfidia breuiari. Si enim corona alteri tradatur amissa, non uacat locus eius qui quod tenebat amisit. Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, etc. Qui aduersa propter me deuicerit, gloriosus in templo Ecclesiae nullam aduersitatis timebit ultra iacturam. Hae columnae, id est, sancti uiri, nunc sustinendo Ecclesiam muniunt, tunc eminendo decorant, sicut illae duae in foribus templi Salomonis. Et scribam super eum nomen Dei mei. Quia uidelicet per adoptionem filii Dei dicimur. Et nomen ciuitatis Dei mei, Nouae Ierusalem. Unitati Ecclesiae sociabitur, quae gratia coelesti in nouam uitam generata est. Et nomen meum nouum. Hoc est nomen Christianum, non quod nouum sit istud Filio Dei, qui hanc habuit claritatem antequam mundus fieret, sed nouum Filio hominis qui fuit mortuus et resurrexit, et sedet ad dexteram Dei. Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. Laodicia dicitur tribus amabilis Domini, siue fuerunt in uomitu. Erant enim ibi et quibus diceret: Incipiam te euomere ex ore meo. Et quibus item: Ego quos amo, arguo et castigo. Ex Graeco autem populus iustus interpretatur. Haec dicit Amen, testis fidelis et uerus, etc. Amen uere siue fideliter interpretatur. Christus ergo, qui est in diuinitatis essentia ueritas, per Incarnationis mysterium principium creaturae Dei factum se esse commemorat, ut per haec ad tolerantiam passionum conformet Ecclesiam. Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus,etc. Nec in fide feruidus es, nec in totum infidelis. Quod si adhuc infidelis esses, adhuc tibi spes conuertendi maneret; nunc uero quia uoluntatem Domini, quam cognouisti, non facis, de uisceribus Ecclesiae meae proiicieris. Quia dicis quod diues sum, et locupletatus, etc. Sola fide contentus, iustitiae tibi frustra diuitias usurpas, sed si uere diues esse desideras, feruorem charitatis pressurarum flamma probatum, derelictis omnibus, eme, atque oculos mentis non stibio fallacis iactantiae, sed diuinae scientiae perunge collyrio. Collyrio oculos inungere, est exsecutione boni operis intelligentiam Scripturae sanctae promereri. Ego quos amo, arguo et castigo. Ne refugias pati aduersa, cum hoc speciale sit indicium amari a Domino. Aemulare ergo et poenitentiam age. Ostendit fuisse illic qui aemulandi sequendique fuissent. Ecce sto ad ostium et pulso, etc. Ostium quidem cordis tui exhortationis dextera pulso, quam si libenter receperis, me inhabitatore et cohaerede dignus habeberis. Qui uicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.Confessorem participem dicit potestatis et iudicii. Qui consedere, inquit, nos fecit in coelestibus in Christo. Sicut et ego uici, et sedi cum Patre meo in throno eius. Vincens Dominus in throno cum Patre sedit, quia post passionis certamina, post palmam resurrectionis, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicauit. Nota in singulis Ecclesiis primo Dominum suam indicare potentiam, dehinc opera Ecclesiae uel laudanda uel uituperanda, intermista semper admonitione, retexere. Postremo, mercedem quae et in praesenti et in futuro potest intelligi, utrique parti rependere debitam. Cum uero adiungit: Qui habet aures, audiat, aures procul dubio cordis ad mandatorum obedientiam intelligere conuenit. [1,4] CAPUT IV. Post haec uidi, et ecce ostium apertum in coelo. Descriptis Ecclesiae operibus, quae et qualis futura esset, recapitulat a Christi natiuitate, eadem aliter dicturus. Totum enim tempus Ecclesiae uariis in hoc libro figuris repetit. Ecce, inquit, ostium apertum in coelo. Conuenienter ostium coeleste ascensurus aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur. Vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum, conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et uidet futura spiritualis effectus sicut dicit. Et statim fui in Spiritu. Et uox prima quam audiui.Similis utique priori uoci, quae dixerat: Quod uides, scribe in libro. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens.Ecclesiam in coelesti conuersatione positam Dominus inhabitat. Gregorius papa solium Dei in uisione Micheae angelicas potestates interpretatur. Quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinis. Iaspidus color aquam, sardis ignem significat. Quibus duobus iudicium nouimus celebrari. Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et aduentus Filii hominis. Et iris in circuitu sedis, similis uisioni smaragdinae. Iris, qui fit sole nubes irradiante, et post diluuium primo propitiationis indicio factus est, intercessu sanctorum quos Dominus illustrat Ecclesiam muniri designat. Qui bene smaragdo lapidi nimiae uiriditatis comparantur; quo enim haereditatem immarcessibilem fide perfectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt. Et in circuitu sedis sedilia uiginti quatuor, etc. Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede uiderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, in uiginti quatuor sedilibus cernit, sedentem autem propter iudiciariam eius in Christo dignitatem. Sedebunt enim et iudicabunt uniuersa membra, sed in uno et per unum caput. Nam quomodo poterunt sancti in iudicio sedere, stantes ad dexteram Iudicis? Possunt etiam uiginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Euangelii praedicatione consummant. Nam quater seni uiginti quatuor faciunt. Circumamictos uestimentis albis, et in capitibus eorum coronas aureas. Id est, bonis operibus indutos, perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes. Saepe enim capitis nomine mens solet intelligi. Et de throno procedunt fulgura et uoces et tonitrua.Hoc est quod Marcus ait: Illi autem profecti, praedicauerunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Et septem lampades ardentes, ante thronum, etc. Unum Spiritum dicit septiformem, unus enim est Spiritus. Septiformitas autem perfectio est et plenitudo. Commemorato uero Spiritu sancto, conuenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur. Et in conspectu sedis, tanquam mare uitreum, simile crystallo. Propter fidem ueri baptismi refertur ad uitrum, in quo non aliud uidetur exterius quam quod gestat interius. Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur. Et in medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae partes, lumen Euangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet. Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie, interpretantur. Beatus autem Augustinus iuxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et uicit Leo de tribu Iuda. Catulus enim leonis Iuda. Et in quo ut rex a rege timetur, a magis adoratur. Ubi etiam rex cum seruis rationem ponit, rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oues ab haedis. Lucam in uitulo, qui hostia magna fuit in lege. Eius enim non solum principia circa templum et sacrificia diuersantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Facies uero hominis Marcum significat, qui, nihil de regali uel de sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat. Aquila autem Ioannes est, qui natiuitatem Verbi uelut ortum solem perspicaciter aspectat. Animalia autem, nunc euangelistas, nunc totam significant Ecclesiam. Cuius fortitudo in leone, uictimatio in uitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila uolante monstratur. Singula eorum habebant alas senas. Perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta subleuant. Senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primus suis partibus impletur. Unum quippe, quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium, eumdem senarium faciunt. Aliter. Alae senae quatuor animalium, quae sunt uiginti quatuor, totidem ueteris instrumenti libros insinuant, quibus euangelistarum et fulcitur auctoritas, et ueritas comprobatur. Et in circuitu et intus plena sunt oculis, etc. Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se uigilanter attendit. Cuius interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit: Omnis gloria eius filiae regum ab intus. Exteriores uero, cum continuo subdit: In fimbriis aureis circumamicta uarietate. Aliter. Siue litteram attendas, siue allegoriam quaeras, lucem semper ex Euangelio reperies. Alia translatio sic habet: Plena oculis ante se et retro. Quia lux Euangelii in aenigmata legis irradiat, et nouae gratiae mundo fulgorem infundit. Et requiem non habebant die ac nocte, etc. Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem Deitatis, omnipotentiam et aeternitatem sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude. Procidebant uiginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant. Animalibus personantibus laudem, id est, Euangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia, quae in praepositis constat et populis (hoc enim geminatus duodenarius numerus significat), statim cadens in faciem, adorat uiuentem in saecula saeculorum. Et mittebant coronas suas ante thronum. Duo uidelicet assignantes quidquid uirtutis, quidquid habebant dignitatis. Quippe qui ex nihilo cuncta creauerit. [1,5] CAPUT V. Et uidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris. Haec uisio mysteria nobis sanctae Scripturae per Incarnationem Domini patefacta demonstrat. Cuius unitas concors Vetus Testamentum quasi exterius, et Nouum continet interius. Signatum sigillis septem. Id est, uel omni latentium mysteriorum plenitudine tectum, uel Spiritus septiformis dispositione conscriptum. Et audiui angelum fortem praedicantem uoce magna: Quis est dignus aperire librum? Praedicationem legis insinuat. Multi enim prophetae et iusti cupierunt uidere quae apostoli uiderunt. Et de hac salute, ut Petrus ait, exquisierunt atque scrutati sunt prophetae. Hic est liber qui in Isaia et scienti litteras et nescienti irreserabilis est. Cuius tamen etiam illic ita praedicatur apertio: In die illa audient surdi, uerba libri. De quo et Ezechiel: Et uidi, inquit, et ecce manus missa ad me, in qua erat liber inuolutus, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris. Ubi et hoc quod Ioannes tacuit, quid uidelicet in libro scriptum esset, adiunxit, dicens: Et scriptae in eo erant lamentationes et carmen et uae. Cuncta enim series Veteris et Noui Testamenti, poenitentiam pro peccatis agendam, regnum coeleste quaerendum, et fletus infernales praemonet esse fugiendos. Et nemo poterat in coelo, neque in terra, etc. Neque angelus, neque ullus iustorum etiam carnis uinculo absolutus, mysteria diuinae legis reuelare uel inuestigare potuerunt, neque respicere illum, id est, contemplari splendorem gratiae Noui Testamenti. Sicut filii Israel in faciem latoris Veteris Testamenti, Nouum continentis, non poterant aspicere. Et ego flebam multum. Communem humani generis miseriam agnoscens doluit. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleueris, etc. Flere prohibetur, quia iam tunc impletum erat in Christi passione quod diu latebat mysterium, cum illo tradente Spiritum, uelum templi scissum est. Cui dicitur: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti etc. Sequitur, et describit quomodo et ubi uicerit Leo de tribu Iuda. Et uidi in medio throni --- et Agnum stantem tanquam occisum. Idem Dominus qui Agnus est innocenter moriendo, leo quoque factus est mortem fortiter euincendo. Tychonius agnum Ecclesiam dicit, quae in Christo accepit omnem potestatem. Habentem cornua septem et oculos septem. Spiritus in Christo septiformis, propter eminentiam potestatis: cornibus, propter illuminationem gratiae comparatur oculis. Et uenit et accepit de dextera sedentis in throno librum.Librum de dextera Dei, dispensationem ipsam Incarnationis a Patre et a seipso, secundum id quod Deus est, dispositam accepisse Filius hominis dicitur, quia uterque cum Spiritu sancto in throno habitat. Christus enim qui in humanitate Agnus, ipse in Deitate dextera Patris est. Et cum aperuisset librum, etc. Cum passione sua Dominus utriusque Testamenti praeconia in se comprobaret impleri, Ecclesia, gratias referens, ipsa quoque se passionibus offert, ut, iuxta Apostolum, impleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua. Citharis enim ubi ligno chordae tenduntur, corpora mori parata; phialis uero, corda latitudine charitatis patula designantur. Et cantabant canticum nouum, etc. Sacramenta Noui Testamenti, quae in Christo sunt completa, celebrant, illam ipsam eius dispensationem laudibus prosequentes, quam soli fatentur Christo competere. Et redemisti nos Deo in sanguine tuo, etc. Hic amplius declaratur animalia et seniores Ecclesiam esse, quae Christi est sanguine redempta, et congregata de gentibus. Ostendit etiam in quo coelo sint, dicendo: Et regnabunt super terram. Et uidi et audiui uocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum. Et erat numerus eorum millia millium. Innumera millia populorum ad Ecclesiam confluentium Deum laudant. Cui data est omnis potestas in coelo et in terra. Si enim filii Dei dicti sunt iusti, cur non et angeli? Licet et coelestis quoque militia redemptioni nostrae congratulando possit ista concinere. Sicut et sanctus papa Gregorius exposuit, subiungens: «Vox namque angelorum est in laude Conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis.» Et quatuor animalia dicebant Amen, etc. Populis in Ecclesia Domini laudes resonantibus, doctores idem confirmant, et, exempli gratia, Dominum simul adorant. [1,6] CAPUT VI. Et uidi quod aperuisset Agnus unum de sigillis. Cum signa primo soluantur, deinde liber aperiatur, certa ratione praeposterauit usitatum ordinem. Dominus enim patiens et resurgens finem se esse legis edocuit. Ascendens autem in coelum, Spiritu sancto misso, secretioris arcani munere firmauit Ecclesiam. Tunc ergo librum aperuit, et nunc eius signacula soluit. In primo igitur sigillo, decus Ecclesiae primitiuae; in sequentibus tribus, triforme contra eam bellum; in quinto, gloriam sub hoc bello triumphatorum; in sexto, illa quae uentura sunt tempore Antichristi, et paululum superioribus recapitulatis; in septimo, cernit initium quietis aeternae. Et audiui unum de quatuor animalibus dicens: Veni et uide. Nos quoque gloriam Ecclesiae cernere magnis Euangelii uocibus admonemur. Et ecce equus albus, etc. Ecclesiae, quae super niuem gratia dealbata est, Dominus praesidet, et spiritualis doctrinae contra impios arma ferens, uictor in suis coronam percipit. De quo dicitur: Accepit dona in hominibus. In quibus etiam coelo praesidens, a Saulo persequebatur. Et cum aperuisset sigillum secundum, audiui secundum animal, etc. Contrarium quoque equitatum solerter attendere iubetur, ut sicut de prosperis Ecclesiae gaudium, sic de aduersis cautelam ex praescientia sumat. Et exiuit alius equus rufus. Contra uictricem uincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est, populus sinister, ex sessore suo diabolo sanguinolentus. Quamuis legerimus apud Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine rufus, hic alieno. Et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra. Scilicet, suam. Ecclesia uero aeternam pacem, quam sibi Christus reliquit, accepit. Et datus est illi gladius magnus. Siue in eos quos praeuaricatores fidei, siue quos martyres facit. De quo ad beatum Iob dicitur: Qui fecit eum, applicauit gladium eius, id est, uel ne tantum sanctos tentet quantum impius uelit, uel quod suae rabiei in seipsum uindicta redeat. Et ecce equus niger, etc. Equus niger, falsorum caterua est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum. Dum enim in medio animalium dicitur Ne laeseris, ostenditur illic esse qui laedit. De hoc praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores. Bilibris tritici denario uno, etc. Caue, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia. Quia siue perfecti meritis, siue etiam minimi, quique in Ecclesia fide tamen sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti. Nec immerito bilibri et non simplici libra fidei uel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis. Et ecce equus pallidus, etc. Haeretici qui se catholicos palliant, morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum. Diabolus enim et ministri eius, metonymicws mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sint. Potest et simpliciter accipi, quod hic spiritualiter mortuos, ibi poena sequatur aeterna. Et data est illi potestas super quatuor partes terrae.Ecce Arii uesania de Alexandria nascens ad Gallicum usque peruenit oceanum, non fame tantum uerbi Dei, sed et gladio corporali bestialiter pios insequens. Alia Editio quartam partem transtulit, quia tres equi mali diabolo rectore fidentes, contra quartum Ecclesiae calcitrant equitatum. Et cum aperuisset quintum sigillum, etc. Quia Ecclesiam dixerat in praesenti multipliciter afflictam, dicit et gloriam animarum post corporum poenam. Vidi, inquit, eas sub altare, id est, in secretario laudis aeternae. Ara enim aurea et interius posita, et prope dominici corporis arcam, non ut exterior carnem et sanguinem, sed sola offert Domino thymiamata laudis. Et qui nunc exhibent corpora sua hostiam uiuentem, tunc, diruptis carnis uinculis, illi sacrificant hostiam laudis. Potest autem et per hyperbaton esse, ut non sub ara uiderit, sed sub ara occisos, id est, sub testificatione nominis Christi, sicut de Machabaeis dictum est. Sub testamento Dei ceciderunt. Et clamabant uoce magna, dicentes. Magnus animarum clamor, magnum est desiderium eorum quae Dominum facere uelle nouerunt. Nec enim fas est eas credere contra Dei nutum quidquam cupere, cum earum desideria ex eius pendeant uoluntate. Usquequo, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas, etc.? Non haec odio inimicorum, pro quibus in hoc saeculo rogauerunt, orant, sed amore aequitatis, qua ipsi iudici ut prope positi concordant, diem iudicii, quo peccati regnum destruatur, et resurrectionem exstinctorum corporum aduenire, precantur. Nam et nos in praesenti, cum pro inimicis orare iubemur, dicimus tamen Domino orantes: Adueniat regnum tuum. Et datae sunt illis singulae stolae albae. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes. Resurgentibus autem corporibus iuxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt. Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, etc. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino reuelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque, interna charitate perfusi, maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia differri. Et uidi cum aperuisset sigillum sextum, etc. Sexto sigillo patefacto nouissima persecutio nuntiatur, et sicut Domino sexta feria crucifixo, mundum tenebris et pauore concuti. Et sol factus est niger tanquam saccus. Tanquam Christi uel operta potentia, uel doctrina temporaliter obscurata, uel a defensione sit uelata, cum ministri Antichristi in seruos Christi grassari sumuntur. Et luna tota facta est sicut sanguis. Ecclesia solito amplius pro Christo sanguinem fundet. Tota autem dixit, quia in toto orbe erit nouissimus terrae motus, antea uero sicut scriptum est, per loca. Et stellae ceciderunt super terram, etc. Qui coelestes in Ecclesia specie tenus fulgent, uento nouissimae persecutionis impulsi, terreni fuisse probabuntur. Quorum bene opera grossis, immaturis uidelicet et inutilibus et caducis fici fructibus, comparantur. Et coelum recessit sicut liber inuolutus. Sicut liber inuolutus mysteria quidem intus, sed foris non apparentia continet, sic et tunc Ecclesia, suis tantum cognita, persecutionem discrete uitans recedet, ut ab extraneis abdita non uideatur. Et omnis mons et insulae de locis suis notae sunt.Diuersa pro qualitate officiorum uel uirium memorans Ecclesiae membra, nullum ab hoc turbine praedicit alienum, sed motus dissimilis, in bonis scilicet fugiendo praecauens, in malis uero cedens sequendo. Et reges terrae et principes et tribuni. Reges potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione uult intelligi. Caeterum, qui tunc reges praeter unum persecutorem? Absconderunt se in speluncis et in petris montium,etc. Cum infirmiores quique tunc praecelsorum in Ecclesia roborari exemplis, consiliis muniri, protegi monitis et precibus quaerunt obumbrari, quasi ipsos super se montes per affectum compassionis cadere deprecantur. Montes enim excelsi ceruis, petra refugium herinaciis. Et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni. Ut nos scilicet non reprobos, sed in fide stabiles, uenturus inueniat, peccatis nostris sanctorum intercessu et Dei miseratione contectis. Et quis poterit stare? Ille utique qui nunc uigilare, in fide stare, uiriliter agere, procurauerit. Quod si hunc terrae motum iuxta litteram ad ipsum diem iudicii referas, non est mirum si reges terreni et principes, sanctorum tunc montium pauidi refugia quaerant, sicut in diuite purpurato et paupere Lazaro iam factum legimus. [1,7] CAPUT VII. Post haec uidi quatuor angelos stare super quatuor angulos terrae. Id est, quatuor regna principalia, Assyriorum scilicet et Persarum, Graecorumque, et Romanorum. Sicut enim in superioribus sigillis post multiformes Ecclesiae conflictus, triumphantium gaudia uidit animarum; sic etiam nunc regnum Antichristi quae uictoria sequatur praecedentium mundi regnorum, quae Christi Ecclesiae iuri iam cesserunt, probaturus est exemplis. Grandes enim causae, grandioribus necesse est confirmentur argumentis. Tenentes quatuor uentos terrae, etc. Suo quodammodo potentatu omnia praefocantes, nullum pro libitu sui iuris respirare sinebant. In terris diuersitas prouinciarum, in mari insularum, in arboribus diuersa hominum qualitas et conditio, designatur. Aliter. Qui sunt angeli quatuor, iidem quatuor intelligendi sunt uenti, iuxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor uenti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae ascendebant de mari. Et uidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, etc. Dominus in carne natus, qui magni consilii angelus est, paternae scilicet uoluntatis nuntius, uisitauit nos Oriens ex alto, uexillum crucis, quo suorum frontes signaret, afferens. Et clamauit uoce magna quatuor angelis. Magna Domini uox est, praedicatio sublimis: Poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum. Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus. Ex quo Dominus passus est, non hostis solum aduersarii, sed et mundani principatus contritum est imperium, sicut et oculis cernimus, et in statua, quam lapis de monte comminuit legimus. Quoadusque signemus seruos Dei nostri in frontibus eorum? Ad hoc enim gentium confractum est imperium, ut signo fidei, cui restiterant, facies sanctorum libere notaretur. Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum, sicut uetus dictum comprobat: "Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut regnum fidei cuncta tenere probes". Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est signum in fronte fidelium, de quo in Psalmo pro torcularibus canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra, et caetera, usquedum ait: Ut destruas inimicum et defensorem. Et audiui numerum signatorum, etc. Hoc numero finito, innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, uel prosapia carnis, uel fidei, est imitatione progenita. Si enim, inquit, uos Christi, ergo Abrahae semen estis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa duodecim duodecies multiplicari, et ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans Ecclesiae stabilem uitam. Propterea quippe duodenario numero saepe figuratur, quia per orbem quadratum in fide consistit sanctae Trinitatis. Ter enim quaterni decus dipondius. Denique et apostoli eamdem mundo fidem praedicaturi duodecim sunt electi, numero scilicet mysterium operis sui figurantes. Ex tribu Iuda duodecim millia signati, etc. Conuenienter et a Iuda inchoat, ex qua tribu ortus est Dominus noster; et Dan praetermisit, ex quo dicitur Antichristus esse nasciturus, sicut scriptum est: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius. Quia non ordinem terrenae generationis, sed iuxta interpretationem nominum uirtutes Ecclesiae decreuit exponere, quae a confessione et laude praesenti, ad dexteram uitae festinet aeternae. Hoc enim nomen Iudae, qui primus, et Beniamin, qui ultimus ponitur, sonat. Primus ergo Iudas, qui confessio siue laudatio interpretatur, ponitur, quia ante initia confessionis culmen bonorum operum nullus apprehendit. Et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis. Secundus Ruben, qui interpretatur uidens filium. In filiis opera designari, Psalmista testatur, qui in beati uiri benedictionibus inter caetera dicit: Filii tui, sicut nouellae oliuarum. Et infra: Ut uideas filios filiorum tuorum. Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios, nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum uirgines fideles potior merces exspectet, sed in filiis opera, in filiis uero filiorum fructus operum, id est, mercedem designat aeternam. Post Iudam ergo Ruben, id est, post exordia diuinae confessionis et laudis, perfectio sequitur actionis. Sed quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei, post Ruben sequitur Gad, qui tentatio uel accinctus interpretatur. Post inchoationem enim boni operis, maioribus necesse est hominem tentationibus probari, atque ad bella grauiora succingi, ut fidei illius fortitudo comprobetur. Dicente Salomone: Fili, accedens ad seruitutem Dei, ista in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, uirtute ad bellum. Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam, ideo post Gad Aser, id est, Beatus ponitur, congruo satis ordine. Beatus enim qui suffert tentationem, qui cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae. Quia uero huius beatitudinis fida promissione securi non angustantur, sed spe gaudentes in tribulatione patientes, cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me; et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum; et cum matre beati Samuelis exsultantes aiunt: Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo. Propterea Nephthalim succedit, quod est latitudo. Sed et ipsum Manasses sequitur, qui interpretatur oblitus, uel necessitas. Cuius nominis mysterio monemur ut tentationum praesentium angoribus edocti, ea uero quae retro sunt obliuiscentes, sic in ea quae ante sunt, secundum Apostolum, extendamur, ut carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate humanae conditionis astricti faciamus. De qua Psalmista, meliora suspirans, orabat: De necessitatibus meis eripe me. Huic supponitur Simeon, id est, audiuit tristitiam, uel nomen habitaculi, ut huius etiam qualitate uocabuli euidentius inculcaret, et quid hic habendum, et quid sit salubriter exspectandum. Illis enim habitaculi coelestis gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur. Quibus et dicitur: Tristitia uestra uertetur in gaudium. Proinde Leui subnectitur, id est, additus. In quo intelligimus siue eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae uiri propriae diuitiae, seu illos qui, Dei sequendo consilium, percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo uitam aeternam. His et quod scriptum est conuenit: Qui addit scientiam, addit dolorem. Nam et beato Iob ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato praemiorum merces amplior redderetur. Unde non immerito Issachar ei ordine recto succedit, qui interpretatur merces. Quia, sicut docet Apostolus, non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces certa speratur. Hoc autem in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit, quod dicitur Zabulon, quando uirtus in infirmitate perficitur, ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cuius materiam animae quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante, experiatur inuictum, augmento succedente felici. Quod uocabulum Ioseph indicat, gratiarum uidelicet addenda dona designans. Siue de talentorum dupla redhibitione usuras commodi spiritualis intelligas, siue in his quae uotiua fidelium religione Redemptori Deo redduntur accipias. Atque ut hos omnes quos et ordo et interpretatio nominum his significatiue positos indicat in futuro iudicio ad dexteram Christi regis aeterni futuros intelligas, Beniamin, ut praedixi, postremo loco supponitur, id est, filius dexterae; tanquam ipse sit finis ordinis, cum nouissima inimica morte destructa, felicitas haereditatis aeternae donabitur electis, siue unusquisque fidelium filius dextrae dicatur, seu omnis Ecclesiae coetus, de qua canitur: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. Ex singulis ergo tribubus duodecim sunt millia signati, quia in quibuscunque singuli fidelium uirtutibus profecerint, antiquorum necesse est patrum semper fide roborentur, atque informentur exemplis. Duodenario enim numero propter apostolorum uel patriarcharum summam, saepe doctorum, saepe totius Ecclesiae formam, designari certissimum est. Siue enim confessione quique tanquam in Iuda laudabiles, siue in Ruben operum prole praeclari, siue in Gad tentationum exercitio fortes, siue in Aser certaminum uictoria felices, siue in Nephthalim largis misericordiae operibus dilatati, siue in Manasse posteriorum obliti, siue in Simeon quasi tristes adhuc in conualle lacrymarum, semper autem gaudentes nomine habitaculi in coelestem suspirantes Ierusalem, siue in Leui, qui in promissionibus uitae praesentis et futurae congaudeant, additis bonis temporalibus aeterno bono fundati, siue in Issachar futurae mercedis contemplatione firmati, siue in Zabulon, qui pro Christo suas animas ponant, siue in Ioseph, qui et augmento spiritualis substantiae studeant, et super Dei praecepta aliquid amplius uel in uirginitate uel ex facultatum suarum offerant quantitate, siue in Beniamin, qui felicitatis aeternae dexteram indefessis uotis exspectent, in sua quemque professione congruit patrum praecedentium regula quasi duodenario numero signari, atque ex singularum meritis personarum perfectissimam Ecclesiae pulchritudinem, quasi centum quadraginta quatuor millium summam colligi. Post haec uidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Finita recapitulatione, quam exempli causa interposuerat, regreditur ad ordinem, gloriam praedicans eorum qui nequitiam uicturi sunt ultimae persecutionis. Et quod sequitur: Ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis,etc., potest et sic intelligi, quod, enumeratis tribubus Israel, quibus Euangelium primo praedicatum est, saluationem quoque uelit commemorare gentium. Amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum.Stolis baptismum, palmis triumphum crucis, insinuat, et quod saeculum in Christo uicerint. Licet claritatem quoque, quae per Spiritum sanctum datur, stolae significent. Et clamabant uoce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Magna uoce, hoc est, grandi deuotione et indesinenti laude, profitentur in throno, id est, in Ecclesia, Patrem Filiumque regnare, Spiritu sancto nihilominus conregnante. Sic enim dictum est: Sedenti super thronum, et Agno, sicut in Euangelio dicitur: Et cognoscant te uerum et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Subauditur: Unum et uerum Deum cognoscant. Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et animalium. In omnibus angelis turbae multae personas exposuit Dominum adorantes. Omnes, inquit, qui in circuitu eius sunt, offerent munera. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas,etc. Neque turbam, neque amimalia, uel seniores hoc loco commemorat adorasse, sed solos angelos. Ipsi enim sunt turba, ipsi animalia et seniores. Quamuis et de ipsis angelicis spiritibus intelligi possit, de quibus in gentium salute congaudentibus dicitur: Laetamini, gentes, simul cum populo eius, et adorent eum omnes angeli Dei. Benedictio et claritas et sapientia, etc. Septenariam Ecclesia uirtutum laudem offert Domino, quam se in singulis membris ab eo percepisse fatetur. Et unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? etc. Ad hoc interrogat, ut doceat. Et dixit mihi: Hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione.Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Quis autem nesciat tribulationem Antichristi caeteris futuram esse maiorem? Et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. Non de solis martyribus dicit. Illi enim sanguine proprio lauantur. Ecclesiam autem totam sanguis Iesu Filii Dei mundat ab omni delicto, ideo sunt ante thronum Dei. Illi enim digni habentur illic in Dei consistere ministerio, qui hic inter aduersa fideles nominis eius confessores existunt. Et seruiunt ei die ac nocte in templo eius. More nostro loquens, aeternitatem significat. Et qui sedet in throno habitabit super illos. Thronus Dei, sancti sunt, super quos et in quibus in saecula habitat Deus. Non esurient neque sitient amplius. Hoc est quod Dominus ipse promisit: Ego sum, inquiens, panis uitae: qui uenit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus Transiuimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos.Agnum in medio dicit esse throni, qui superius Agnum a sedente in throno librum dixerat accepisse, docens Ecclesiam unum esse Patri et Filio thronum, in qua per fidem inhabitat unus, tota Trinitas, Deus. Et deducet eos ad uitae fontes aquarum. Ad consortium utique sanctorum, qui fontes sunt doctrinae coelestis. Potest et ipsa Dei uisio significari, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Iuxta quod Dauid ait: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.Immortalium adepta plenitudine gaudiorum, omnis moeror penitus obliuioni mandabitur. Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Potest autem uisio huius turbae stolatae de praesenti etiam tempore intelligi, ubi spe salui facti sumus, et quod non uidemus sperantes, per patientiam exspectamus. [1,8] CAPUT VIII. Et cum aperuisset sigillum septimum, etc. Post interitum Antichristi requies aliquantula futura creditur in Ecclesia, de qua Daniel ita praedixit: Beatus qui exspectat et peruenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Quod beatus Hieronymus sic exponit: «Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Saluator in sua maiestate uenturus.» Quare autem post interfectionem Antichristi quadragesimum quintum dierum silentium sit, diuinae scientiae est. Nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum, patientiae probatio est. Nota quod in sexto sigillo maximas Ecclesiae pressuras, in septimo requiem, cernit, quia Dominus, sexta feria crucifixus, in Sabbato quieuit, tempus resurrectionis exspectans. Hucusque de apertione libri clausi et sex sigillorum. Nunc uero recapitulat ab origine, eadem aliter dicturus.