[55,0] LV. DE IRA. [55,1] Iram penitus extinguere uelle ostentatio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam uestram. Limites irae apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri. Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis. [55,2] Quantum ad primum, non alia se ostendit uia quam ut serio in animo reuoluas mala et calamitates irae, et quam uehementer uitam humanam perturbat et infestat. Hoc autem tempestiuum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum irae resedent. Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur. Hominis non est apes imitare, animasque in uulnere ponunt. [55,3] Ira sane, si quis recte attendat, res humilis est, in infra dignitatem hominis. Hoc liquebit si illos intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt: pueri, mulieres, senes, aegroti. Itaque cum irasci contigerit, caueant homines (si modo dignitatis suae uelint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius uideantur quam inferiores. Quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat et inflectat. [55,4] Quantum ad secundum, caussae et motiua irae praecipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum iniuriae. Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est. Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus uix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa. Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliae siue quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consaluus dicere solebat) tela honoris crassiore. Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam uindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud seruare. [55,5] Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt quae maxima cauenda. Prius est acerbitas uerborum, praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum. Communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus, secretorum reuelatio. Hoc enim societati quemuis ineptum reddit. Posterius est, ne quis dum ira feruet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod reuocari non possit. [55,6] Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggrauare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam prouocans aperias. Prima enim impressio plurimum ualet. Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.