[48,0] XLVIII. DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM. [48,1] Studia et lectiones librorum aut meditationum uoluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio inseruiunt. Usus eorum, quatenus ad uoluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur. Quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari quam solenni locum habet. Quatenus uero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore iudicio res et suscipiantur et disponantur. Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur. Verum consilia de summis rerum eorumque inuentio et administratio recta felicius a literatis promanant. Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit. De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit. Naturam literae perficiunt, ab experientia autem ipsae perficiuntur. Dotes enim naturales instar plantarum sunt sponte prouenientium, quae culturam et falcem artis desiderant. Literae e contra generalia nimis praecipiunt nisi ab experientia determinentur. Callidi literas contemnunt, simplices admirantur, prudentes opera earum, quantum par est, utuntur. Neque enim literae uerum sui usum satis edocent. Sed haec res prudentia quaedam est, extra eas et supra eas sita, obseruatione tantum comparata. Libros non legas animo contradicendi et disputationum praeliis concertandi, neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in uerba auctoris iurandi, neque denique in sermonibus te uenditandi, sed ut addiscas, ponderes, et iudicio tu aliquatenus utaris. Sunt libri quos leuiter tantum degustare conuenit. Sunt quos deglutire cursimque legere oportet. Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est. Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem euoluendis insumendum, alii autem pauci diligenter euoluendi et adhibita attentione singulari. Inuenies etiam libros haud paucos quos per aliquos et uicaria opera legere sufficiat eorumque compendia tantum desumere. Verum hoc fieri nolim praeterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii. Alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum quas uulgo mercantur, erunt penitus inspidi. Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus et bona. Si colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum. Sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quopiam utatur quo uideatur ea scire quae nescit. Historiarum lecto prudentes efficit; poetarum ingeniosos; artes mathematicae subtilitatem donat; naturalis philosophia iudicium profundum parit; moralis grauitatem quandam morum conciliat; dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem. Abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin et uix occurit in intellectu impedimentum aliquod insitum aut naturale quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit, quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis leuari possint. Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci; lenis deambulatio uentriculo; equitatio capitis, et similia. Eodem modo si cui sit ingenium uagum et uolucre, mathematicis incumbat. In demonstrationibus enim mathematicis, si mens uel minimum aberret, de nouo incipiendum est. Si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se conferat. Illi enim cymini sectores sunt. Si quis ad transcursus ingenii segnis sit, nec alia in aliorum probationem et illustrationem accersere et arripere dextre nouerit, iureconsultorum casus euoluat. Adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.