[40,0] XL. DE IUVENTUTE ET SENECTUTE. [40,1] Iuuenis annis poterit esse senix horis, si temporis iacturam non fecerit. Sed hoc raro contigit. Generaliter iuuentus similis est primis cogitationibus quae secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus iuuentus quaedam non minus quam aetatibus. Attamen inuentio iuuenum uiuacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et ueluti diuinius. Ingenia praeferuida, et quae cupiditatibus uiolentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut uidere est in Iulio Caesare et Septimio Seuero, de quorum posteriore dictum est iuuentutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum uniuersa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in iuuentute florere possint. Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. [40,2]Ex altera parte calor et uiuacitas si in senectute inueniantur temperamentum optimum constituunt ad negotia. Iuuenes ad inueniendum magis idonei sunt quam ad iudicandum, et executione potius quam consiliis ualidi, et ad negotia noua melius adhibentur quam ad consueta. Etenim experientia senum in iis quae sub experientia eorum cadunt eos dirigit, sed in rebus nouis eos seducit. Errores iuuenum negotia saepenumero pessundant. Verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset aut citius. Iuuenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere ualeant; plura mouent quam componere rursus sciunt; ad fines aduolant gradibus et mediis non bene pensitatis; praecepta quaedam absurde persequuntur in quae casu inciderunt; extrema remedia a principo usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut reuocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec uertere uolunt. [40,3] Senes plus satis obiiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericula plusquam expedit reformidant; poenitantia praepropera uacillant; atque negotia raro admodum ad periodum iustam deducunt, sat putantes mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et iuuenum. Illud enim in praesens utile erit ut uirtute utriusque aetatis defectus earum corrigent. Utile etiam futuro, ut iuuenes perdiscant dum senes moderentur. Postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, iuuenes gratia et popularitate pollent. At in moralibus iuuentus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuuenes uestri uidebunt uisiones, et senes uestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuuenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia uisio reuelatio clarior et manifestior est quam somnium. [40,4] Et sane quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico eius inficitur. Tum senectus potius in facultatibus intellectus quam in uirtutibus uoluntatis et affectuum proficit. Sunt qui in iuuentute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eueniunt euanidi. Tales sunt. Primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile redunditur, qualis fuit Hermogenes rhetor, cuius libri subtilissimi sunt, uerum ipse paulo post stupidus euasit. Secundum genus eorum quibus naturales quadam facultates insunt quae magis iuuentutem decent quam senectutem, qualis est oratio fluens et luxuriosa quae in iuuene laudatur, in sene non item. Ita Cicero loquitur de Hortensio, idem manebat, neque idem decebat. Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas prouectior ferre ualeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Liuius ita praedicat, ultima primis cedebant.