[5,0] V. DE REBUS ADVERSIS. [5,1] Grande prorus sonabat Seneca more Stoicorum cum diceret "bona rerum secundarum optabilia, aduersarum mirabilia". Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus. At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex eius dictis, et excelsius quiddam est quam ethnico conueniat, "uere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei". Sane hoc dictum in poesi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia ista magis probantur. Ac ut uerum dicamus, poetae hoc intactum non reliquerunt. Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio uidetur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad soluenda Promethei uincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem "in poculo figulino emensus est", ubi ad uiuum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos nauigat. Verum ut a granditate uerborum ad mediocritatem descendamus, rerum secundarum praecipua uirtus est temperantia, aduersarum fortitudo, quae in moralibus reputatur pro uirtute maxime heroica. Quin et res prosperae ad ueteris Testamenti benedictiones, aduersae ad Noui beatitudines pertinent, quae et reipsa maiores sunt et clariorem diuini fauoris reuelationem exhibent. Attamen etiam in ueteri Testamento, si lyrae Dauidis aures praebeas, plures inuenias threnos quam exultationes. Spiritus autum sancti calamus diffusius tractauit Iobi afflictiones quam faelicitatem Salomonis. Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, aduersae itidem suis solatiis et spe non uacant. Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores. Iudicium igitur capi potest quid cordi magis uolupe sit ex eo quod oculos magis delectat. Habet certe uirtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quae fragrantissima sunt aut incensa aut tusa. Nam fortuna prospera potissimum uitia hominum indicat, aduersa uirtutes.