[2,0] II. DE MORTE. [2,1] Metuunt homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam uitam transitus, pia est et salubris. Metus uero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod uanitatis, necnon superstitionis. Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum uel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissoluitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime uitales non sunt maxime sensitiuae. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa. Gemitus et singultus, membrorumque conuulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem. Obseruatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam uincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parui facit; honor ambit; metus ignominiae eligit; maeror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos prouocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium et satietatem: cogita quam diu eadem feceris. "Mori uelle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest". Nec minus obseruatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere ualeat: eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad supremum momentum. Mortuus est Augustus Caesar uoce certe urbana: Liuia, coniugii nostri memor, uiue et uale. Tiberius inter dissimulandum: ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium uires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate, exonerans enim super sella, ut puto, Deus fio. Galba cum Gnoma, feri, si ex re sit populi Romani, protendens simul collum. Septimius Seuerus inter expedienda negotia: adeste, si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis. Etenim grandi suo contra eum apparatu effecerunt ut terribilior uideretur. Rectius ille, qui finem uitae extremum inter munera ponit naturae. Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut uulneratus, sanguine adhuc feruente, qui plagam uix sentit. Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit. Verum enimuero super omnia suauissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit. Hoc item in se habet mors, ut bonae famae ianuam aperiat et liuorem extinguat: extinctus amabitur idem.