[36] Agite uero, filii, et signa ex incrementis capiamus. Certe si ista doctrina plane instar plantae a stirpibus suis reuulsae non esset, sed gremio et utero naturae adhaereret, atque ab eadem aleretur ; id minime euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri uidemus, ut scientiae in eodem fere statu maneant et haereant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur et accommodantur (dum tamen interim ab infinitis lacerentur et deformentur et inquinentur), sed utcunque non dilatantur aut amplificantur. In artibus autem mechanicis contra euenire uidemus ; quae ut spiritu quodam repletae uegetant et crescunt ; primo rudes, deinde commodae, post excultae, sed perpetuo auctae. Philosophia autem et scientiae intellectus statuarum more adorantur et celebrantur, sed non mouentur. Quinetiam in primo nonnunquam authore maxime florent, et deinceps declinant et exarescunt. [37] Neque uero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum ut rerum caeterarum esse quendam statum, idque fere in tempus unius authoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suae aetatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et iudicatis, scientias ipsas absoluat et perficiat; quod postquam factum sit, iuniores rite palmas secundas petere, ut huiusmodi authoris opera uel explicent uel digerant, uel pro sui saeculi ratione palato accommodent et uertant: nae ille maiorem rebus humanis prudentiam et ordinem et felicitatem tribuit, quam experiri fas est; res enim casum recipit, nisi quod uanitas hominum etiam fortuita in deterius detorquet. Nam uere sic se res habet ; postquam scientia aliqua multorum obseruatione et diligentia, dum alius alia apprehendit, per partes tentata serio et tractata sit, tum exoriri aliquem mente fidentem, lingua potentem, methodo celebrem, qui corpus unum ex singulis pro suo arbitrio efficiat et posteris tradat: plerisque corruptis et deprauatis, et cum certissima omissione omnium quae altiores et digniores contemplationes exhibere possint, ut opinionum iinmodicarum et extrauagantium : et posteri rursus facilitate rei et compendio gaudentes, sibi gratulantur ac nil ulterius quaerunt, sed ad illa ministeria seruilia quae diximus se conuertunt. Verum uobis, filii, pro certo sit, quae in natura fundata sunt, ut aquas perennes, perpetuo nouas scaturigines et emanationes habere ; quae autem in opinione uersantur, uariari fortasse sed non augeri. [38] Habemus et aliud signum ; si modo signi appellatio in hoc competit, cum potius testimonium sit, imo testimoniorum omnium ualidissimum; hoc est propriam authorum quorum fidei uos committitis confessionem et iudicium. Nam et illi ipsi qui dictaturam quandam in scientiis inuaserunt, et tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per interualla, cum ad se redeunt, ad querimonias demum de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, et similia se conuertunt. Neque propterea, filii, haec modestiae aut humilitati, uirtutibus in rebus intellectualibus omnium felicissimis deputetis: non tam faciles, aut boni fueritis: cum contra, ista non confessio, sed professio siue praedicatio, ex superbia, inuidia, atque id genus affectibus ortum pro certo habeat ; id enim prorsus uolunt, quicquid in scientiis sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos possibilis poni et remoueri : haec est illa modestia atque humilitas. Itaque pessimo fato res geritur. [39] Nil enim in his rerum humanarum angustiis aut ad praesens magis deploratum aut in futurum magis ominosum est, quam quod homines ignorantiam etiam ia ignominiae (ut nunc fit) eximant, atque artis suae infirmitatem in naturae calumniam uertant; et quicquid ars illa sua non attingit, id ex arte scitu aut factu impossibile supponant. Neque sane damnari potest ars, cum ipsa iudicet. Ex hoc fonte haud paucas opiniones et placita in philosophia reperiatis, quae nihil aliud quam quaesitam istam et artificiosam et in cognoscendo et in operando desperationem, ad artis decus et gloriam perditissimo hoc modo tuendum, sapiant et foueant. [40] Hinc schola Academica, quae Acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnauit. Hinc opinio, quod formae siue uerae rerum differentiae inuentu impossibiles sunt ; ut homines in atriis naturae perpetuo obambulent, nec intra palatium aditum sibi muniant. Hinc positiones illae infirmissimae, calorem solis et ignis toto genere differre, atque compositionem opus hominis, mistionem opus solius naturae esse; ne forte ars naturam, ut Vulcanus Mineruam sollicitare aut expugnare tentet aut speret ; et complura huiusmodi, quae tam ad confessionem tenuitatis propriae quam ad repressionem industrae alienae pertinent.