[0] COGITATA ET VISA DE INTERPRETATIONE NATURAE, SIVE DE SCIENTIA OPERATIVA. [1] Franciscus BACON sic cogitauit; Scientiam in cuius possessione genus humanum adhuc uersatur, ad certitudinem et magnitudinem operum non accedere. Medicos siquidem morbos complures insanabiles prouuntiare, et in reliquorum cura saepius errare et deficere: Alchimistas in spei suae amplexibus senescere et immori : Magorum opera fluxa, nec fructuosa : Mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiae telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare : Casum, authorem rerum proculdubio utilem ; sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargat. Itaque uisum est ei, Inuenta hominum quibus utimur admodum imperfecta et immatura censeri : Noua uero, hoc scientiarum statu, nonnisi per saeculorum spatia expectari ; eaque ipsa quae hactenus humana exhibuit industria, Philosophiae haud attribui. [2] Cogitauit et illud ; in his rerum humanarum angustiis, id maxime et ad praesens deploratum et in futurum ominosum esse ; quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiae eximere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim praeter cautelas practicae suae (in quibus ad existimationem Artis tuendam haud parum praesidii est), hanc generalem ueluti totius Artis cautelam aduocat ; quod Artis suae infirmitatem in Naturae calumniam uertit, et quod Ars non attingit, id ex arte impossibile in Natura supponit. Neque certe damnari potest Ars, cum ipsa iudicet. Etiam Philosophia ex qua medicina ista (quam in manibus habemus) excisa est, habet et illa et in sinu nutrit quaedam posita aut placita, in quae si seuerius inquiratur, hoc omnino persuaderi uolunt, Nil arduum aut in natura imperiosum ab arte uel ope humana expectari debere. Ab hoc fonte illud : Calorem Astri siue Solis et calorem Ignis toto genere differre : et illud, Compositionem opus hominis, at Mistionem opus solius naturae esse, et similia: quae si diligentius notentur, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria sed etiam experiendi aleas abiiciat, et omnis industriae stimulos et neruos incidat ; dum de hoc tantum soliciti sunt, ut Ars perfecta censeatur, et gloriae uanissimae et perditissimae dant operam, scilicet ut quicquid inuentum non sit, id nec inueniri posse credatur. Alchimista uero, ad Artis suae subleuationem, errores proprios reos substituit ; secum accusatorie reputando, se aut Artis et Authorum uocabula non satis intellexisse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum susurros animum applicat ; aut in practicae scrupulis, proportionibus et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta felicioribus (ut putat) auspiciis in infinitum repetit : ac interitn, cum inter experimentorum uertiginosas ambages in Inuenta quaedam aut ipsa facie noua, aut utilitate non contemnenda impingat, huiusmodi pignoribus animum pascit, eaque in maius ostentat et celebrat, reliqua spe sustentat. Magus, cum nonnulla supra naturam (pro suo nimirum captu) prorsus effici uideat ; postquam uim semel naturae factam intelligit, imaginationi alas addit, remque magis et minus recipere uix putat ; quare maximarum rerum sibi adeptionem spondet; non uidens esse subiecta certi cuiusdam et fere definiti generis, in quibus Magia et superstitio per omnes nationes et aetates potuerit et luserit. Mechanicus autem, si ei contigerit iam prïdem inuenta subtilius polire, uel ornare elegantius ; aut quae separatim obseruauerit componere et simul repraesentare ; aut res cum usu rerum commodius et felicius copulare ; aut opus maiore aut etiam minore quam fieri consueuit mole et uolumine exhibere ; se demum inter rerum Inuentores numerat. Itaque satis constabat ei, hommes rerum Inuentionem ut conatum irritum fastidire ; uel credere, extare quidem Inuenta nobilia, sed inter paucos summo silentio et religione quadam cohiberi ; uel huc descendere, ut minores istas industrias et Inuentorum additamenta pro nouis Inuentis aestiment ; quae omnia eo redeunt, ut animos hominum a legitimo et constanti labore, et a nobilibus et genere humano dignis Inuentorum pensis auertant. [3] Cogitauit et illud ; homines cum operum uarietatem et pulcherrimum apparatum, quae per artes Mechanicas ad cultum humanum congesta sit, oculis subiiciant ; eo inclinare, ut potius ad opulentiae humanae admirationem quam ad inopiae sensum accedant ; minime uidentes, primitiuas hominis obseruationes et Naturae operationes quae animae aut primi motus instar ad omnem illam uarietatem sint, nec multas nec alte petitas esse : caetera ad patientiam hominum, et subtilem et ordinatum manus uel instrumentorum motum tantum pertinere: atque in hac parte officinam cum Bibliotheca mire congruere, quae et ipsa tantam librorum uarietatem ostentet, in quibus si diligentius introspicias, nil aliud quam eiusdem rei infinitas repetitiones reperias, tractatu nouas, inuentione praeoccupatas. Itaque uisum est ei, opinionem copiae inter causas inopiae poni : et tum opera tum doctrinas ad intuitum numerosa, ad examen pauca esse. [4] Cogitauit et illud ; eas quas habemus doctrinas ea ambitione et affectatione proponi, atque in eum modum efformatas ac ueluti personatas in conspectum uenire, ac si singulae artes omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae. Huiusmodi enim methodis et iis partitionibus tradi, quae omnia prorsus quae in illud subiectum cadere possunt tractatu complecti et concludere uideantur. Atque licet membra illa male impleta et quod ad uiuidum aliquem rerum succum attinet destituta sint, Totius tamen cuiusdam formam et rationem prae se ferre : eoque rem perduci, ut pauca quaedam, neque illa ex optimo delectu recepta Authorum scripta, pro integris ipsis et propriis Artibus habeantur. Cum tamen primi et antiquissimi ueritatis inquisitores, meliore fide ac euentu, Scientiam quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum condere statuebant, in Aphorismos fortasse siue breues easdemque sparsas nec methodis reuinctas sententias, coniicere solerent: quae cum et rerum inuentarum nuda simulachra, et rerum non inuentarum manifesta spatia et uacua indicarent, minus fallebant ; atque hominum ingenia et meditationes ad iudicandum et ad inueniendum simul excitabant. At nunc scientias iis modis exhiberi quae fidem usurpent, non iudicium solicitent, et authoritate tristi laetis Inuentionum conatibus intercedant: Adeo ut omnis successio et deuolutio disciplinarum personas Magistri et auditoris complectatur, non Inuentoris et eius qui Inuentis addat : unde necessario euenire, ut Scientiae suis haereant uestigiis, nec loco omnino moueantur; quod et per multa iam saecula usuuenit ; eousque, ut non solum assertio maneat assertio, sed etiam quaestio maneat quaestio, et eodem plane statu alatur. Quare uisum est ei, Columnas non ultra progrediendi magnopere fixas esse; et mirum minime esse id haud obtineri, cuius adipiscendi homines nec spe nec desiderio teneantur. [5] Cogitauit et illud ; quae de hominum tum desperatione tum fastu dicta sunt, quod ad plerosque scientiarum sectatores attinet, nimis alte petita esse. Turbam enim longe maximam prorsus aliud agere : Doctrinam siquidem uel animi et delectationis causa petere, uel ad usum et emolumentum professorium, uel etiam ad ornamentum et existimationis suae adminiculum : Quae si ut fines scientiarum proponantur, tantum abest ut homines id uelint, ut ipsa doctrinarum massa augmentum sumat ; ut ex ea quae praesto est massa, nil amplius quaerant quam quantum ad usum destinatum uertere et decoquere possint. Si quis autem in tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat ; inuenietur tamen rerum potius uarietatem quam ueritatem aucupari : Quod si et ueritatis sit inquisitor seuerior, illa ipsa tamen ueritas erit huiusmodi, quae res iam in lucem proditas subtilius explicet ; non quae nouam lucem excitet. Sin adhuc studium cuiuspiam in tantum expandatur, ut et nouam lucem ambiat; eam scilicet lucem adamabit, qua ex longinquo contemplationes speciosas ostentet, non quae ex propinquo opera et Inuenta nobilia demonstret. Quare uisum est ei, eodem rursus referri ; scilicet mirum non utique esse curriculum non confici, cum homines ad huiusmodi minora deflectant : multo magis, cum nec ipsa meta adhuc ulli quod sciat mortalium posita sit et defixa : Metam autem non aliam esse, quam ut genus humanum nouis operibus et potestatibus continuo dotetur. [6] Cogitauit et illud ; inter ista Scientiarum detrimenta, Naturalis philosophiae sortem prae omnibus minus aequam esse: ut quae a laboribus hominum leuiter occupat, facile deserta, nec maiorem in modum culta et subacta sit. Postquam enim fides Christiana adoleuerit et recepta sit, longe maximam ingeniorum partem ad Teologiam se contulisse, hominumque ex hac parte studio et amplissima praemia proposita et omnis generis adiumenta copiosissime subministrata esse : quin et aeuo superiore potissimas Philosophorum commentationes in Morali Philosophia (quae Ethnicis uice Theologiae erat) consumptas esse : utrisque autem temporibus summa ingenia haud infrequenti numero ad res ciuiles se applicasse, praesertim durante magnitudine Romana, quae ob imperii amplitudinem plurimorum operis indigebat. Eam ipsam uero aetatem qua Naturalis Philosophia apud Graecos maxime florere uisa est, fuisse particulam temporis minime diuturnam : ac subinde contradictionibus ac nouorum placitorum ambitione corruptam et inutilem redditam. Ab illis autem usque temporibus, neminem prorsus nominari, qui Naturalem Philosophiam ex professo colat, nec eius inquisitioni immoriatur ; adeo ut uirum uacuum et integrum haec Scientia iamdiu non occupauerit ; nisi forte quis monachi alicuius in cellula aut nobilis in uillula lucubrantis exemplum adduxerit, quod et rarissimum reperietur. Sed factam deinceps instar transitus cuiusdam et pontisternii ad alia, magnamque istam Scientiarum matrem in ancillam mutatam esse ; quae Medicinae aut Mathematicis operibus ministret, aut adolescentium immatura ingenia lauet et imbuat ueluti tinctura quadam prima, ut aliam rursus felicius et commodius excipiant. Itaque uisum est ei Naturalem Philosophiam, incumbentium et paucitate, et festinatione, et tyrocinio, destitutam iacere. Nec ita multo post uisum est ei, hoc ad uniuersum doctrinarum statum summopere pertinere. Omnes enim artes et scientias ab hac stirpe reuulsas poliri fortassis, aut in usum effingi, sed nil admodum crescere. [7] Cogitauit et illud ; quam molestum ac in omni genere dïfficilem aduersarium nacta sit Philosophia naturalis, Superstitionem nimirum et zelum religionis caecum et immoderatum. Comperit enim ex Graecis nonnullos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis eo nomine damnatos ; nec multo melius exceptos, sed in idem iudicium adductos, non capitis sane sed famae, Cosmographos, qui ex certissimis demonstrationibus, quibus nemo hodie sanus contradixerit, formam terrae rotundam tribuerunt, et ex consequenti Antipodas asseruerunt, accusantibus quibusdam ex antiquis Patribus fidei Christianae. Quin et duriorem (ut nunc sunt res) conditionem sermonum de Natura effectam ex temeritate Theologorum Scholasticorum et eorum clientelis, qui cum Theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint et in artis fabricam effinxerint, hoc insuper ausi sunt, ut contentiosam et tumultuariam Aristotelis Philosophiam corpori religionis inseruerint. Eodem spectare etiam, quod hoc saeculo haud alias opiniones magis secundis uentis ferri reperies, quam eorum qui Theologiae et Philosophiae, (id est) fidei et sensus, coniugium ueluti legitimum multa pompa et solennitate celebrant, et grata rerum uarietate animos hominum permulcentes, interim diuina et humana inauspicato permiscent. Reuera autem si quis diligentius animum aduertat, non minus periculi Naturali Philosophiae ex istiusmodi fallaci et iniquo foedere, quam ex apertis inimicitiis imminere. Tali enim foedere et societate, recepta in Philosophia tantum comprehendi : aucta autem, uel addita, uel in melius mutata, etiam seuerius et pertinacius excludi. Denique uersus incrementa, et nouas ueluti oras et regiones philosophiae, omnia ex parte religionis prauarum suspicionum et impotentis fastidii plena esse. Alios siquidem simplicius subuereri, ne forte altior in Natura inquisitio ultra datum et concessum sobrietatis terminum penetret ; traducentes non recte ea quae de diuinis mysteriis dicuntur, quorum multa sub sigillo diuino clausa manent, ad occulta Naturae, quae nullo interdicto separantur. Alios callidius coniicere, si media ignorentur, singula ad manum et uirgulam diuinam (quod Religionis ut putant maxime intersit) facilius referri ; quod nil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari uelle. Alios ab exemplo metuere, ne motus et mutationes Philosophiae in religionem iucurrant et desinant. Alios denique solicitos uideri, ne in Naturae inquisitione aliquid inueniri possit quod Religionem labefactet ; quae duo cogitata incredulitatem quandam sapiunt, et sapientiam animalem : posterius autem absque impietate ne in dubitationem aut suspicionem uenire potest. Quare satis constabat ei, in huiusmodi opinionibus multum infirmitatis, quin et inuidiae et fermenti non parum subesse. Naturalem enim Philosophiam post uerbum Dei certissimam superstitionis medicinam, eandem probatissimum fidei alimentum esse. Itaque merito religioni tanquam fidissimam et acceptissimam ancillam atribui : cum altera uoluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque errasse eum qui dixerit, "erratis nescientes scripturas et potestatem Dei" ; informationem de uoluntate, et meditationem de potestate, nexu indiuiduo copulantem. Quae licet uerissima sint, nihilominus illud manet ; in potentissimis Naturalis Philosophiae impedimentis, ea quae de zelo imperito et superstitione dicta sunt, citra controuersiam numerari. [8] Cogitauit et iIlud ; in moribus et institutis Academiarum, Collegiorum, et similium conuentuum, quae ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui Scientiarum in ulterius aduersa inueniri. Frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse: Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a consuetis ne facile cuiquam in mentem ueniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis et iudicii libertate uti contigerit, is se in magna solitudine uersari statim sentiet : Sin et hoc tolerauerit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur. Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam authorum scripta ueluti relegata esse; a quibus si quis dissentiat, aut controuersiam mouent, continuo ut homo turbidus et rerum nouarum cupidus corripitur ; cum tamen (si quis rerum uerus aestimator sit) magnum discrimen inter rerum ciuilium ac artium administrationem reperiet : non enim idem periculum a noua luce ac a nouo motu instare; uerum in rebus ciuilibus, motum etiam in melius suspectum esse ob perturbationem; cum ciuilia authoritate, consensu, fama, opinione, non demonstratione et ueritate constent : in artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia nouis operibus et ulterioribus progressibus strepere debere. Atque recta ratione rem se ita habere. In uita autem, uisum est ei doctrinarum politiam et administrationem quae in usu est, scientiarum augmenta et propaginem durissime premere et cohibere. [9] Cogitauit et illud ; etiam in opinione hominum et sensu communi, multa ubique occurrere quae nouas scientiarum accessiones libero aditu prohibeant: maximam enim partem hominum, praesentibus non aequam, in antiquitatem propendere ; ac credere si nobis qui nunc uiuimus ea sors obuenisset, ut quae ab antiquis quaesita et inuenta sunt primi tentaremus, nos eorum pensa longo interuallo non fuisse aequaturos. Credere similiter, si quis etiam nunc, ingenio suo confisus, inquisitionem de integro suscipere affectet, hunc huiusce rei euentum fore ; ut aut in ea ipsa incidat quae ab antiquitate probata sunt; aut sane in alia, quae ab antiquitate iampridem iudicata et reiecta, in obliuionem merito cessere. Alios, spreta omnino gente et facultate humana utriusque temporis, siue antiqui siue noui, in opinionem labi curiosam et superstitiosam ; existimantes scientiarum primordia a spiritibus manasse, et ab eorum dignatione et consortio similiter noua inuenta authoramentum habere posse. Alios opinione magis sobria et seuera, sed diffidentia grauiore, de auctiore scientiarum statu plane desperare, Naturae obscuritatem, breuitatem uitae, sensum fallacias, iudicii infirmitatem, et experimentorum difficultates et immensas uarietates reputando ; itaque huiusmodi spei excessus, quae maiora quam quae habemus spondeant, esse impotentis animi et immaturi; atque laeta scilicet principia, media ardua, extrema confusa habere. Nec minorem desperationem praemii quam facti esse. "Scientias siquidem in magnis ingeniis proculdubio innasci et augeri ; pretia autem et aestimationes Scientiarum, penes populum aut principes uiros, aut alios mediocriter doctos esse" : unde fieri ut ea tantum inuenta uigeant, quae populari iudicio et sensui communi accommodata sunt ; ut in Democriti opinione de Atomis usuuenit, quae quia paulo remotior erat, lusu excipiebatur. Itaque altiores contemplationes Naturae, quas fere religionis instar duras sensibus hominum accedere necesse est, oriri aliquando posse ; sed fere non multo post (nisi euidenti et excellenti utilitate demonstrentur et commendentur, quod hucusque factum non est) opinionum uulgarium uentis agitari et extingui ; adeo ut tempus tanquam fluuius, leuia et inflata uehere, grauia et solida mergere consueuerit. Visum est ei itaque, impedimenta melioris scientiarum status non tantum externa et aduentitia, sed et innata et ex ipsis sensibus hausta esse. [10] Cogitauit et illud; etiam uerborum naturam uagam et male terminatam Intellectui hominum illudere, et fere uim facere. Verba enim certe tanquam numismata esse, quae uulgi imaginem et principatum repraesentent: illa siquidem secundum populares notiones et rerum acceptiones (quae maxima ex parte erroneae sunt et confusissimae) omnia componere et diuidere ; ut etiam infantes cum loqui discant, infelicem errorum cabalam haurire et imbibere cogantur : Ac licet sapientiores et doctiores se uariis artibus ab hac seruitute uindicare conentur; noua uocabula fingendo, quod durum, et definitiones interponendo, quod molestum est; nullis tamen uiribus iugum excutere posse, quin infinitae etiam in acutissimis disputationibus controuersiae de uerbis moueantur, et quod multo deterius est, istae ipsae prauae uerborum signaturae etiam in mentem radios suos et impressiones reflectant ; nec tantum in sermone molestae, sed etiam Iudicio et Intellectui infestae sunt. Itaque uisum est ei, inter internas causas errorum, hanc ipsam ut grauem sane et non innoxiam ponere. [11] Cogitauit et illud; praeter communes scientiarum et doctrinarum difficultates, philosophiam naturalem, praesertim actiuam et operatiuam, etiam alia propria habere praeiudicia et impedimenta. Non paruam enim existimationis iacturam et fidei fecisse, per quosdam procuratores suos leues et uanos ; qui partim ex credulitate partim ex impostura, humanum genus promissis onerarunt ; uitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum leuationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes, exaltationes, substantiarum transmutationes, motuum ad libitum multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, rerum futurarum diuinationes, remotarum repraesentationes, occultarum reuelationes, et alia complura pollicitando : uerum de istis largitoribus, opinari, non multum aberraturum qui istiusmodi iudicium fecerit: "Tantum nimirum interesse inter horum uanitates et ueras artes, in philosophia, quantum intersit inter res gestas Iul. Caesaris aut Alexandri, et rursus Amadisii ex Gallia aut Arthuri ex Britannia, in historia"; constat enim clarissimos illos Imperatores maiora reuera praestitisse quam umbratiles isti heroes fecisse fingantur ; sed modis et uiis actionum minime fabulosis et prodigiosis. Itaque aequum non esse fidem uerae memoriae derogare, quia illa a fabulis quandoque laesa et uiolata sit : nam Ixionem e nube Centauros ; nec ideo minus, Iouem e uera Iunone Heben et Vulcanum, uirtutes scilicet admirandas et diuinas Naturae et Artis genuisse. Quae licet uera comperiantur, et homines absque rerum discrimine incredulos esse summae sit imperitiae; uisum tamen est ei, ueritatis adïtum per huiusmodi commenta interclusum aut certe arctatum iampridem esse ; et uanitatis excessus etiam nunc omnem magnanimitatem destruere. [12] Cogitauit et illud; reperiri in animo humano inclinationem quandam a Natura insitam, et hominum opinione et disciplina nonnulla corroboratam, quae naturalis philosophiae, actiuae nimirum et operatiuae, progressus remorata sit et auerterit. Eam esse opinionem siue aestimationem tumidam et damnosam ; Minui nempe Maiestatem mentis humanae, si in experimentis et rebus particularibus, sensui subiectis et in materia terminatis, diu ac multum uersetur: praesertim cum huiusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate pusillae, uideri soleant, et ob huiusmodi conditiones gloria Artium minus sint accommodatae. Quam opinionem siue animi dispositionem, uires maximas sumpsisse ex illa altera opinione elata et commentitia, qua ueritas humanae mentis ueluti indigena, nec aliunde commigrans ; et sensus intellectum magis excitare quam informare asserebatur. Neque tamen errorem hunc, et mentis (si uerum nomen quaeratur) alienationem, ab iis ulla ex parte correctam, qui sensui debitas, id est primas partes tribuerunt. Quin et hos quoque exemplo et facto suo, relicta prorsus Naturali historia et mundana perambulatione, omnia in Ingenii agitatione posuisse, et inter opacissima mentis Idola, sub specioso contemplationis nomine, perpetuo uolutasse. Quare uisum est ei, istud rerum particularium repudium et diuortium omnia in familia humana turbasse. [13] Cogitauit et illud ; non tantum ex iis quae obstant coniecturam capiendam ; fieri enim posse ut humani generis fortuna istas difficultates et uincula perfregerit et superauerit: Itaque illud uidendum ac penitus introspiciendum, qualis sit ea philosophia quae recepta sit, aut alia quaepiam ex antiquis, quae instar tabulae naufragii ad litora nostra impulsa sit. Atque inuenit, Philosophiam Naturalem, quam a Graecis accepimus, pueritiam quandam Scientiae censeri ; atque habere id quod proprium puerorum est, ut ad garriendum prompta, ad generandum inhabilis et immatura sit. Huius autem philosophiae iam consensu principem Aristotelem, intacta fere ac illibata Natura, in communibus notionibus, atque earum inter se comparatione, collisione, et reductione inutiliter uersatum esse. Neque sane quicquam solidi ab eo sperari, qui etiam mundum e categoriis effecerit : Parum enim interesse, utrum quis materiam formam et priuationem, an substantiam qualitatem et relationem, principia rerum posuerit. Verum istis sermonibus supersederi oportere. Nam et iustam confutationem instituere (cum neque de principiis, nec de demonstrationum modis conueniat) immemoris esse ; et rursus hominem tantam authoritatem et fere Dictaturam in philosophia adeptum per satyram perstringere, leuius pro dignitate sermonis instituti, et tamen superbum fore. Illum sane, Dialecticis rationibus, utpote a se (quod ipse licentius gloriatur) oriundis, Naturalem philosophiam corrupisse. Verum ut illum mittamus, Platonem uirum sine dubio altioris ingenii fuisse ; ut qui et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia (non ad principia tantum) uteretur : sed inutili utrobique ratione, cum Inductiones uagas, formas abstractas, prensaret et reciperet. Atque huius philosophi si quis attentius et scripta et mores consideret, eum de Philosophia Naturali non admodum solicitum fuisse reperiet, nisi quatenus ad Philosophi nomen et celebritatem tuendam, uel ad maiestatem quandam moralibus et ciuilibus doctrinis addendam et aspergendam sufficeret. Eundem Naturam non minus Theologia, quam Aristotelem Dialectica inficere : et si uerum dicendum est, tam prope ad poetae, quam illum ad sophistae partes accedere. Atque horum placita ex ipsis fontibus haurire licere, cum opera eorum extent. Reliquorum uero, Pythagorae., Empedoclis, Heracliti, Anaxagorae, Democriti, Parmenidis, Xenophanis, et aliorum, diuersam rationem esse ; quod illorum opiniones per internuntios quosdam et famas et fragmenta solummodo habemus ; atque idcirco maiore inquisitione, ac maiore etiam iudicii integritate (quae sortis iniquitatem leuet) opus esse. Se tamen cum summa diligentia et cura, omnem de illis opinionibus aurum captasse ; et quidquid de illis, uel dum ab Aristotele confutantur, uel dum a C'icerone citantur; uel in Plutarchi fasciculo, uel in Laertii uitis, uel in Lucretii poemate, uel alicubi in quauis alia sparsa memoria et mentione inueniri possit, euoluisse ; et cum fide et iudicio librato examinasse. Ac primo sane dubium non esse, quin si opiniones eorum in propriis extarent operibus, maiorem firmitudinem habiturae fuissent ; cum Theoriarum uires in apta et se mutuo sustinente partium harmonia, et quadam in orbem demonstratione consistant, ideoque per partes traditae infirmae sint : quare non contemptim de illis iudicium fecisse. Reperisse etiam inter placita tam uaria, haud pauca in obseruatione naturae et causarum assignatione non indiligenter notata ; alios autem in aliis (ut fere fieri solet) feliciores fuisse. Tantummodo Pythagorae inuenta et placita (licet numeri eius quiddam physicum innuant) talia maiore ex parte fuisse, quae ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, quam ad scholam in philosophia aperiendam pertinerent ; quod et euentus comprobauit ; nam eandem disciplinam plus in haeresi Manichaeorum, et superstitione Mahumeti, quam apud Philosophos ualuisse. Reliquos uero, physicos certe fuisse ; atque ex iis nonnullos, qui Aristotele longe et altius et acutius in naturam penetrauerint. Atque illum scilicet Ottomanorum more in fratribus trucidandis occupatum fuisse ; quod et ei ex uoto successit ; uerum et de Aristotele, et reliquis istis Graecis non dissimile iudicium fecit; Esse nimirum huiusmodi placita ac theorias ueluti diuersa diuersarum fabularum in Theatro argumenta, in quandam ueri similitudinem, alia elegantius alia negligentius aut crassius conficta; atque habere quod fabularum proprium est, ut ueris narrationibus concinniora et commodiora uideantur. Neque in istis tantum exhibitis et publicatis theoriis, humani ingenii peregrinationes et errores se sistere aut finire potuisse. Nisi enim mores hominum et affectus et rerum ciuilium inclinationes huiusmodi nouitatibus (etiam in contemplatiuis) aduersae et infensae extitissent ; dubium minime esse, quin et aliae multae in naturali philosophia sectae introductae fuissent. Quemadmodum enim in Astronomicis, et iis quibus terram rotari placet, et iis qui per eccentricos et epicyclos motus expediunt, eorum quae in coelis sub sensu apparent patrocinia et aduocationes aequae et ancipites sunt; quin et tabularum calculi utrisque respondent ; eodem modo et multo etiam facilius esse in Naturali Philosophia complures theorias excogitare, longe inter se ad inuicem differentes, sed tamen singulas sibi constantes, et instantiarum uulgarium (quae in eiusmodi quaestionibus iudicia exercere solent) suffragatione abutentes, atque in diuersa trahentes. Neque enim defuisse, qui nostra et patrum aetate nouas Philosophiae Naturalis fabricas meditati sunt : Nam Telesium nostra memoria scenam conscendisse, et nouam fabulam egisse, magis argumento probabilem quam plausu celebrem : et Fracastorium, non ita pridem, licet nouam sectam non elegerit, tamen libertate iudicii et inquisitionis honestissime usum esse. Cardanum etiam non minus ausum ; sed leuiorem. Quin et nuper Gilbertum nostratem, cum naturam Magnetis laboriosissime et magna iudicii firmitudine et constantia, necnon experimentorum magno comitatu et fere agmine perscrutatus esset, statim nouae in Philosophia Naturali sectae imminere coepisse ; nec Xenophanis nomen in ludibrium uersum expauisse, in cuius sententiam inclinabat. Hos itaque, et si qui sunt aut erunt horum similes, antiquorum turbae aggregandos; unam enim eandemque omnium rationem haberi. Esse nimirum homines secundum pauca pronuntiantes, et naturam leuiter attingentes, nec ita se illi immiscentes ut aut contemplationum ueritatem aut operum utilitatem assequi possint. Credere enim ex tot Philosophiis per tot annorum spatia laboratis et cultis, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum statum leuandum aut locupletandum spectet, et huiusmodi speculationibus uere acceptum referri possit. Quin contra Aristotelis de quatuor elementis commentum, cui ipse potius authoritatem quam principium dedit (quod auide a Medicis acceptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, et quatuor primarum qualitatum coniugationes post se traxit) tanquam malignum aliquod et infaustum sidus, infinitam et Medicinae necnon compluribus Mechanicis rebus sterilitatem attulisse ; dum homines per huiusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant. Quaestionum interim et controuersiarum turbas circa huiusmodi Philosophias undique sonare et uolitare ; adeo ut fabula illa de Scylla in eas ad uiuum competere uideatur ; quae uirginis os et uultum extulit ; ad uterum uero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant : ita habere et istas doctrinas quaedam primo aspectu speciosa, sed cum ad partes generationis uentum sit, ut fructum ex se edant, tum nil praeter lites et inquietas disputationes inueniri, quae partus uicem obtineant. Atque illud interim notandum, quae de placitorum reiectione dicta sunt, opinionibus tantum, non ingeniis authorum aut laboribus derogare. Quanto enim quis ingenio et studio maxime ualeat, eundem, si naturae lucem et historiam et rerum particularium euidentiam deserat, tanto magis in obscuriores et magis perplexos phantasiarum et Idolorum recessus et quasi specus se detrudere et inuoluere. Neque insuper, generales philosophiarum theorias ita argui, ut particulares et inferiorum causarum assignationes, quae in huiusmodi philosophorum operibus reddi et quaeri solent, probentur : uerum et has nihilo illis meliores esse ; non tantum quod ab illis pendeant, sed quod et ipsae nullam inquisitionis seueritatem prae se ferant ; ad paulo notiora et fore obuia deducentes, in quibus mens humana leuiter acquiescat et sibi complaceat ; uerum ad interiora Naturae minime penetrantes; atque hoc uitii (quod omnium instar est) semper habentes ; ut experimenta et effecta iam nota, cohaerentia quadam et ueluti reticulo connectant, ad eorum quae nota sunt iustam mensuram facto : sed neutiquam causam aliquam aut regulam detnonstrent, quae noua nec prius cognita effecta aut experimenta designet. Atque post has philosophiarum oras peragratas, se undique circumspicientem etiam ad antiquitatis penetralia oculos coniecisse, ueluti uersus tractum quendam nubilosum et obscurum. Atque scire se, si minus sincera fide agere uellet, non difficile esse hominibus persuadere, apud antiquos sapientes, diu ante Graecorum tempora, Scientiam de Natura maiore uirtute, sed maiore etiam fortasse silentio floruisse : atque ideo solennius fore ea quae iam afferuntur ad illa referre ; ut noui hommes solent, qui nobilitatem antiquae alicuius prosapiae per Genealogiarum rumores et coniecturas sibi affingunt: sed se, rerum euidentia fretum, omnis imposturae conditionem recusasse; et qualemcunque ipse opinionem de illis saeculis habeat, tamen ad id quod agitur non plus interesse putare, utrum quae iam iuuenientur antiquis cognita et per rerum uicissitudines occidentia et orientia sint, quam hominibus curae esse debere, utrum Nouus Orbis fuerit Insula illa Atlantis et ueteri mundo cognita, an nunc primum reperta. Rerum enim Inuentionem a Naturae luce petendam, non ab antiquitatis tenebris repetendam esse. Interea uenire alicui in mentem posse, de Chimistarum arte siue philosophia taceri : quod se honoris causa fecisse ; quia eam cum illis philosophiis quae prorsus operum effoetae sint coniungere noluerit ; cum ipsa inuenta utilia non pauca exhibuerit et donarit. Verum fabulam illam in hanc artem non male congruere, de sene qui filiis aurum in uinea defossum (nec satis scire quo loco) legauerit; unde illos ad uineam diligenter fodiendam uersos esse, et aurum quidem nullum repertum, sed uindemiam ea cultura factam uberiorem. Simili modo et Chimiae filios, dum aurum (siue uere siue secus) defossum inuenire satagunt, mouendo et experiendo haud paruo prouentui hominibus et utilitati fuisse. Sed illorum inuenta non alio modo, nec ratione aliqua meliore, quam artium Mechanicarum, principia et incrementa cepisse; id est, per experientiam meram. Nam philosophiam et speculatiuam eorum rem minus sanam esse ; et illis de quibus locuti iam sumus philosophiarum fabulis duriorem. Utcunque enim Principiorum Trias inuentum non inutile fuerit, sed rebus aliqua ex parte finitimum ; tamen maxima ex parte, eos paucis distillationum experimentis assuetos, omnia in Philosophia ad separationes et liberationes retulisse, uerarum alterationum oblitos. Illam autem opinionis fabricam, qua ueluti basi philosophia eorum nititur ; nempe esse quatuor rerum matrices siue elementa, in quibus semina et species rerum foetus suos absoluant, atque haec quadriformia esse, pro differentia nimirum cuiusque elementi ; adeo ut in coelo, aere, aqua, terra, nil inueniatur, quod non habeat in tribus reliquis coniugatum aliquod et quasi parallelum : huic certe phantasticae rerum naturalium phalangi peritum Naturae contemplatorem uix inter somnia sua locum daturum. Neque dissimiles esse rerum harmonias, quae Naturalis Magiae cultoribus placuerunt ; qui et ipsi per rerum Sympathias et Antipathias omnia expediunt ; et ex otiosis et supinissimis coniecturis, rebus uirtutes et operationes admirabiles affingunt. Verum et his se parcere ; quod inter tot fabulas, tamen opera aliquando exhibent : licet ea fere huiusmodi sint, ut ad admirationem et nouitatem, non ad fructum et utilitatem accommodata sint. Sed tamen et nouitatis hunc usum plerumque esse ; ut sinus naturae nonnihil excutiat, et luce potius quam actu iuuet. Quare uisum est ei, neque in Graecorum, neque in nouorum hominum placitis, neque in Alchimiae aut Naturalis Magiae traditionibus aliquid inueniri, quod ad opes humanas maiorem in modum augendas spectet. Itaque haec omnia uel obliuioni deuouenda esse, uel popularibus studiis permittenda, dum ueri Scientiarum filii alio cursum dirigant. [14] Cogitauit et illud ; etiam de demonstrationum modis uidendum. Demonstrationes enim potentia quadam Philosophiam esse: atque prout illae aut rectae aut prauae sint, inde doctrinas perfectas aut imperfectas sequi probabile esse. Comperit autem, Demonstrationes quae in usa sunt, nec plenas nec fidas esse. Neque tamen sensibus derogandum, quod quidam fecerunt. Sensuum enim errores in singulis, ad summam Scientiarum non multum facere ; quin et ab intellectu fidelius informato corrigi posse. Sed Intellectum ipsum Natura sola fretum, sine arte et disciplina rebus imparem et minorem, sine cunctatione pronuntiandum. Neque enim aut ita capacem esse, ut omnigenam particularium supellectilem ad informationem necessariam recipiat et disponat ; neque ita uacuum et purum, ut rerum imagines ueras et natiuas, absque phantasia et tinctura, admittat. Quin certissimum esse, tum generaliter mentem humanam instar speculi inaequalis esse, quae rerum radios secundum propriae sectionis angulos, et non in superficie plana suscipiat et reflectat : tum etiam cuique ex educatione, studiis, et natura sua, uim quandam seductoriam et quasi daemonem familiarem adesse, qui mentem uariis et uanis spectris ludat et turbet. Neque propterea ad opinionem Acatalepsiae deueniendum. Cuilibet enim manifestum esse, nulla manus constantia, nec oculorum iudicio maxime exquisito, lineam rectam uel circulum perfectum describi posse. Attamen admota regula, aut circino circumducto, rein praesto esse. Atque in Mechanicis, manus hominum nudas ad quantula opera sufficere? easdem ui et ope instrumentorum, uastissima quaeque ac rursus subtilissima uincere. Sequi igitur, ut ad artem confugiendum, et de demonstratione, quae per artem regitur, uidendum sit. Atque de Syllogismo, qui Aristoteli oraculi loco est, paucis sententiam claudendam. Rem esse nimirum, in doctrinis quae in opinionibus hominum positae sunt, ueluti moralibus et politicis, utilem et intellectui manum quandam auxiliarem ; rerum uero naturalium subtilitati et obscuritati imparem et plane incompetentem. Nam Syllogismum certe ex propositionibus constare, propositiones ex uerbis, uerba notionum siue animi conceptuum tesseras et signacula esse. Quamobrem notiones ipsae, quae uerborum animae sunt, si uagae, nesciae, nec satis definitae fuerint (quod in naturalibus longe maxima ex parte fieri consueuit), omnia ruere. Restare Inductionem, tanquam ultimum et unicum rebus subsidium et perfugium : neque immerito in ea spes sitas esse, ut quae opera laboriosa et fida rerum suffragia colligere et ad intellectum perferre possit. Verum et huius nomen tantummodo notum esse ; uim et usum homines hactenus latuisse. De Inductione enim ita decernendum. In usu eius atque etiam forma homines dupliciter peccasse. Primo quod morae impatientes, et compendia uiarum undique lustrantes, et quaedam in certo ponere, circa quae tanquam circa polos disputationes uerterentur, properantes ; eam tantum ad generalia Scientiarum principia adhibuerunt, media per Syllogismorum deriuationes expedire temere sperantes. Rursus, quod de Syllogismo accurate, de hac autem demonstratione cursim et negligenter inquirentes, formam eiusdem meditati sunt admodum simplicem et plane puerilem ; quae per enumerationem tantum procedat, atque propterea precario, non necessario concludat. Itaque cum circa demonstrationes talia cogitet, mirum nemini uideri posse, si in philosophia naturali sibi cum aliis, siue ueteribus siue nouis, non conueniat. Neque enim fieri posse (quod ille per iocum dixit) ut idem sentiant, qui aquam et qui uinum bibunt. Illos enim liquorem imbibere crudum, et ex intellectu uel sponte manantem ueI industria quadam haustum : se autem liquorem parare et propinare ex infinitis uuis, iisque maturis et tempestiuis, et per racemos decerptis et collectis, et subinde in torculari pressis, et in uase repurgatis et clarificatis, constantem ; qui tamen ab omni inebriandi qualitate rectificetur, cum nil prorsus phantasiarum uaporibus tribuat aut relinquat. Quare uisum est ei, Philosophias illas quas iamdudum diximus, non tantum propter operum sterilitatem, sed etiam propter demonstrationum infirmitatem et fallacias reiici, cum non solum a rebus desertae, sed et ab auxiliis quae sibi parauerunt destitutae ac proditae sint. [15] Cogitauit et illud ; etiam de inueniendi modis qui in usu sunt, separatim uidendum, si modo aliqui sint. In hac enim parte non tam errores et deuia, quam solitudinem et uacua inueniri ; quod stupore quodam animum perculserit. Non ulli mortalium cordi aut curae fuisse, ut ingenii et intellectus humani uires ad artes et scientias inueniendas et promouendas dirigeret, eoque uiam muniret ; sed omnia uel traditionum caligini, uel argumentorum uertigini et turbini, uel casus et experientiae undis et ambagibus, permissa esse et permitti. Itaque non sine causa fuisse, quod apud AEgyptios (qui rerum inuentores more apud antiquitatem recepto consecrare solebant) tot brutorum effigies in templis reperirentur ; cum animalia rationis expertia ex aequo fere cura hominibus Naturae operationum Inuentores fuerint. Neque ad hoc homines sua praerogatiua hactenus admodum usi sint : sed tamen de iis quae fiunt, uidendum. Et primo de Inueniendi modo simplici et inartificioso, quod hominibus familiare est ; id non aliud esse, quam ut is qui se ad inueniendum aliquid comparat et accingitur, primo quae ab aliis circa iIlud dicta sint inquirat et euoluat ; deinde meditationem propriam addat. Verum ut quis uel aliorum fidei se committat, uel spiritum suum solicitet et fere inuocet ut sibi oracula pandat, rem prorsus sine fundamento esse. Sequi inuentionem quae apud Dialecticos recepta sit. Eam solummodo nomine tenus ad id quod agitur pertinere. Non enim principiorum et axiomatum esse, ex quibus artes constant, sed tantum eorum quae illis consentanea uidentur. Dialecticam enim magis curiosos et importunos et sibi negotium facessentes, ad fidem et ueluti sacramentum cuilibet arti praestandum notissimo responso reiicere. Restare experientiam meram; quae, si occurrit, casus, si quaesita sit, Experimentum nominatur. Atque hanc non aliud quam (quod aiunt) scopas dissolutas esse. Quin et eos qui in aliqua natnra uel operatione per multam et erraticam quandam experimentorum uariationem reuelanda et in lucem educenda sedulo occupati sunt, aut attonitos stare, aut uertiginosos circumire, aliquando gestientes, aliquando confusos, atque semper inuenire quod ulterius quaerant. Neque prorsus aliter fieri posse. Insciam enim et imperitam ualde cogitationem esse, alicuius rei naturam in seipsa perscrutandi. Eandem enim naturam in aliis latentem, in aliis manifestam et quasi palpabilem esse ; atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem mouere : ueluti eam corporum naturam quae separationi resistit, in aquarum bullis rem sane subtilem et fere ingeniosam uideri, quae huius rei gratia in pelliculas quasdam in haemisphaerii formam effictas se coniiciunt ; eandem in ligno uel lapide non magnopere notari, sed solidi appellatione transmitti. Quare uisum est ei, hominibus non tam ignorantiam quam infelicitatem quandam imputari, cam a curriculo et uia per infortunium aut blandimenta deflexerint, non in eiusdem spatiis minus se strenuos praestiterint. [16] Cogitauit et illud; finem aliquando desperationi, aut saltem querimoniis irnponendum : ac illud potius uidendum, an omnino cessandum et his quae habemus utendum sit, an aliquid ut in melius res procedant tentandum et moliendum. Ac primum, finis ipsius et propositi meritum et pretium intueri par esse ; ut in materia dura et opere arduo maior fiat industriae accensio. Veniebat autem ei in mentem, antiquis saeculis, Rerum Inuentoribus (modum excedente hominum affectu et impetu) diuinos honores attributos esse. Iis autem, qui in rebus Ciuilibus merebantur, quales erant Urbium et Imperiorum Conditores, Legislatores, Patriarum a diutinis malis liberatores, Tyrannidum debellatores, et his similes, intra heroum modum honores stetisse. Nec immerito hanc distinctionem priscis illis temporibus inualuisse, cum illorum beneficia ad uniuersum genus humanum, horum ad certas regiones et definitas hominum sedes pertinerent : ïlla insuper sine ui aut perturbatione humanam uitam bearent ; haec uero non absque tumultu et uiolentia fere introducta sint. Quod si particularis alicuius inuenti utilitas ita homines affecerit, ut eum qui uniuersum genus humanum unico aliquo beneficio complecti posset, homine maiorem putarent ; at multo celsius inuentum esse, quod alia omnia inuenta particularia potentia quadam in se contineat, ac animae humanae uias aperiat, ut ad noua et ulteriora quaeque ductu certo et recto penetrare possit. Quemadmodum enim saeculis prioribus, cum homines in nauigando per stellarum tantum obseruationes cursum dirigebant, eos ueteris sane continentis oras legisse, aut maria aliqua minora et mediterranea traiecisse ; necesse autem fuisse usum acus nauticae, ut ducem uiae magis fidum, innotuisse, antequam Oceanus traiiceretur, et Noui Orbis regiones detegerentur : simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis hominum inuenta sunt, potuisse instinctu, usu, obseruatione, meditatione, aperiri, utpote sensui propiora ; antequam uero ad remotiora et occultiora naturae appellere liceat, necessario praecedere, ut melior et perfectior mentis humanae usus et adoperatio inueniatur. Quare huiuscemodi Inuentum proculdubio Temporis partum nobilissimum, et uere masculum esse. Rursus in Scripturis Sacris notabat, Salomonem Regem, cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, seruorum et ministrorum pulcherrima descriptione et ordine, classe insuper, nominis claritudine, et summa hominum admiratione floreret ; nil horum tamen sibi gloriae duxisse ; uerum ita pronuntiasse : "Gloriam Dei esse rem celare, gloriam Regis autem rem inuenire" : non aliter ac si diuina natura innocenti et beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inueniantur ; ac animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate optauerit. Atque hanc inueniendi gloriam eam esse, quae humanam naturam nobilitet nec interim cuiquam mortalium molesta sit (ut Ciuilia esse solent), nec conscientiam in aliquo remoretur aut mordeat, sed omnino meritum et beneficium sine alicuius pernicie, iniuria, aut tristitia deferat: Lucis enim naturam puram et absque maleficio esse ; usum eius peruerti; ipsam non pollui. Rursus etiam hominum studia et ambitiones reputans, tria ambitionis genera reperiebat, si modo uni ex iis id nomen imponere fas sit ; Primam eorum qui ad propriam potentiam in patriis suis amplificandam magna contentione feruntur ; atque hanc uulgarem esse et degenerem : Secundam eorum qui patriae suae potentiam inter humanum genus prouehere nituntur; quae sane plus habet dignitatis, cupiditatis minus: Tertiam eorum qui hominis ipsius siue humani generis potentiam et imperium in rerum uniuersitatem instaurare et attollere conantur ; quae reliquis proculdubio et sanior est et augustior : Hominis autem imperium sola scientia constare : tantum enim potest quantum scit : neque ullas uires naturalium causarum catenam perfringere posse ; Naturam enim non aliter quam parendo uinci. Cogitabat etiam et animo uoluebat, qualia sint, quae tam de ui simplici et mera inuentorum quam de ea quae cum merito et beneficio coniuncta sit, cogitationem subire possunt. Ac illam quidem non in aliis manifestius occurrere, quam in tribus illis Inuentis, quae et ipsa antiquis incognita, et quorum primordia etiam nobis obscura et ingloria sunt; Artis nimirum Imprimendi, Pulueris Tormentarii, et Acus Nauticae. Haec enim tria, numero scilicet pauca ac inuentu non multum deuia, rerum faciem et statum in orbe terrarum mutasse : primum in re literaria, secundum in re bellica, tertium in re nauali ; unde infinitas rerum mutationes secutas esse, attentius intuentibus conspicuas ; ut non imperium aliquod, non secta, non stella maiorem efficaciam et quasi influxum in res humanas habuisse uideatur, quam ista mechanica habuerunt. Quod autem ad merita attinet, id optime percipi, si quis consideret quantum intersit inter hominum uitam in excultissima aliqua Europae prouincia, et in regione aliqua nouae Indiae maxime fera et barbara ; tantum sane ut merito hominem homini Deum esse, non solum ex auxilio et beneficio, sed ex status comparatione dici possit. Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed Artes praestare. At non nouum orbem scientiarum et nouum orbem terrarrum in eo conuenturos, ut uetera nouis sint longe cultiora. Quin contra necesse esse, accessiones artium iis quae iam habemus multo se ostendere praestantiores, ut quae naturam non leuiter inflectere, sed uincere et subigere et in imis fundamentis concutere possint ; fere, enim perpetuo fieri, ut quod inuentu sit obuium, id opere sit infirmum; cum radices demum rerum uirtute ualidae, eaedem situ abditae sint. Si quis autem sit, cui in contemplationis amorem et uenerationem effuso, ista operum frequens et cum tanto honore mentio quiddam asperum et ingratum sonet, is pro certo sciat, se propriis desideriis aduersari; etenim in natura, opera non tantum uitae beneficia, sed et ueritatis pignora esse. Et quod in religione uerissime requiritur, ut fidem quis ex operibus monstret ; idem in naturali philosophia competere, ut scientia similiter ex operibus monstretur. Veritatem enim per operum indicationem, magis quam ex argumentatione aut etiam ex sensu, et patefieri et probari. Quare unam eandemque rationem et conditionis humanae et mentis dotandae esse. Itaque uisum est ei, quae de finis quem animo metimur et destinamus dignitate dicta sunt, ea non uerbis in maius aucta, sed uero minora esse. [17] Cogitauit et illud ; quae de finis excellentia dicta sunt, posse uotis similia uideri. Itaque uidendum sedulo, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat : ac curandum, ne rei optimae ac pulcherrimae amore capti, seueritatem iudicii amittamus aut minuamus. Consentaneum enim esse, prudentiam ciuilem in hac parte adhibere, quae ex praescripto diffidit, et de humanis in deterius coniicit. Leuiores igitur spei auras reiiciendas : eas autem quae aliquid firmitudinis habere uidentur discutiendas. Atque auguria rite capienti, primo illud occurrebat, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse ; atque in operibus diuinis tenuissima quaeque principia euentum trahere. Etiam ex natura temporis bene ominabatur: omnium enim consensu ueritatem Temporis filiam esse. Summae igitur infirmitatis esse, authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque omnis authoritatis, Tempori, ius suum denegare. Neque solum de Temporis communi iure, sed et de nostrae aetatis praerogatiua bene sperabat. Opinionem enim quam homines de Antiquitate fouent negligentem esse, ac uix uerbo ipsi congruam. Antiquitatem enim proprie dici, Mundi ipsius senium, aut aetatem prouectiorem. Atque reuera consentaneum esse, quemadmodum maiorem rerum humanarum notitiam et maturius iudicium ab homine sene expetamus quam a iuuene, ob experientiam, et eorum quae uidit et audiuit et cogitauit multitudinem : eodem modo, et a nostra aetate (si uires suas nosset, et experiri et intendere uellet) maiora quam a priscis temporibus sperari par esse ; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et obseruationibus cumulata et aucta. Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas illas nauigationes et peregrinationes quae nostra aetate increbuerunt, plurima in natura patuerunt quae nouam philosophiae lucem affundere possint. Quin et turpe hominibus esse, si Globi Materialis tractus, terrarum uidelicet, marium, astrorum, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint; Globi autem Intellectualis fines intra ueterum inuenta et angustias steterint. Etiam Temporum conditionem in Europa, ciuilium rerum respectu non alienam esse ; aucta Anglia, pacata Gallia, lassata Hispania, immota Italia et Germania : Itaque libratis regum maximorum potentiis, et inconcusso nationum nobilissimarum statu, res ad pacem, quae Scientiis instar tempestatis serenae et benignae est, inclinare. Neque ipsum rei literariae statum hisce temporibus incommodum esse: sed et quandam opportunitatem prae se ferre ; tum ob Imprimendi artem, antiquis incognitam, cuius beneficio singulorum inuenta et cogitata fulguris modo transcurrere queant ; tum ob religionis controuersias, quarum taedio fortasse homines ad Dei potestatem, sapientiam, et bonitatem in operibus suis contemplandum facilius animum adiicere possint. Si quis autem sit, qui consensu et temporis diuturnitate in ueterum placitis moueatur, is si in res acutius introspiciat, ductores admodum paucos, reliquos sectatores tantum et plane numerum esse reperiet; homines nimirum, qui ab ignorantia ad praeudicium transierunt, neque in uerum consensum (qui interposito iudicio fit) unquam coierunt. Atque ipsam temporis diuturnitatem recte consideranti in angustias paruas redigi. Nam ex uiginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria hominum fere uersatur, uix quinque centurias seponi, quae scientiarum prouentui utiles et feraces fuerint ; easque ipsas longe maxima ex parte aliis scientiis, non illa de natura, satas et cultas fuisse. Tres enim doctrinarum reuolutiones et periodos numerari : unam apud Graecos; alteram apud Romanos; ultimam apud occidentales Europae nationes : reliqua mundi tempora bellis et aliis studiis occupata, et quoad scientiarum segetem sterilia et uasta inueniri. Atque de tempore sic cogitabat. Etiam ex casus ui et natura huiusmodi diuinationem sumpsit. Casum nimirum proculdubio multis Inuentis principium dedisse, sumpta ex natura rerum occasione. Nam ideo in ignis inuento Prometheum nouae Indiae ab Europaeo dissensisse, quod apud eos silicis non est copia. Itaque in his quae praesto sunt, casum largius inuenta exhibere ; in iis quae ab usu quotidiano semota sunt, parcius ; sed utcunque, omnibus saeculis parturire et parere. Neque enim causam uideri, cur casus consenuisse putetur, aut effoetus iam factus. Igitur ita cogitabat, si hominibus non quaerentibus et aliud agentibus multa inuenta occurrant, nemini sane dubium esse posse, quin eisdem quaerentibus, idque uia et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat quod magno conatu scrutantem antea fugit, tamen in summa rerum proculdubio contrarium inueniri. Casum enim operari raro, et sero, et sparsim ; Artem contra constanter, et compendio, et turmatim. Etiam ex inuentis ipsis quae iam in lucem prodita sunt, de iis quae adhuc latent coniecturam rectissime capi putabat. Eorum autem nonnulla eius esse generis, ut antequam inuenirentur haud facile cuiquam in mentem uenisset de iis aliquid suspicari. Solere enim homines de nouis rebus ad exemplum ueterum, et ad phantasiam ex iis praeceptam hariolari : quod opinandi genus fallacissimum est ; quandoquidem ea quae ex rerum fontibus petuntur, per riuulos consuetos non utique fluunt. Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inuentionem, rem per effectus descripsisset, atque ita dixisset, Inuentum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo interuallo quaterentur et deiicerentur; homines sane de uiribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et similia multiplicandis, multa et uaria commentaturos fuisse; de uento autem igneo uix unquam imaginationem aliquam occursuram fuisse ; ut cuius exemplum non uidissent, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae ut non imitabilia reiecissent. Eodem modo si ante fili bombycini inuentionem quispiam huiusmodi sermonem iniecisset : Esse quoddam fili genus ad uestium et supellectilis usum, quod filum lineum aut laneum longe tenuitate ac nihilominus tenacitate ac etiam splendore et mollitie excelleret, homines statim aut de serico aliquo uegetabili, aut de alicuius animalis pilis delicatioribus, aut de auium plumis et lanugine, aliquid opinaturos fuisse: de uermis autem alicuius textura, eaque tam copiosa et anniuersaria, nil cogitaturos : quod si quis etiam de uermi uerbum aliquod emisisset, ludibrio certe futurum fuisse; ut qui nouas aranearum operas somniaret. Quare eandem et eorum quae in sinu naturae adhuc recondita sunt magna ex parte rationem esse, ut hominum imaginationes et commentationes fugiant et fallant. Itaque sic cogitabat ; si cuius spem de nouis inuentis cohibeat, quod sumpta ex his quae praesto sunt coniectura, ea aut impossibilia aut minus uerisimilia putet ; eum scire debere se non satis doctum ne ad optandum quidem commode et apposite esse. Sed rursus cogitabat, esse ex iam inuentis alia diuersae et fere contrariae naturae, quae fidem faciant, posse genus humanum nobilia inuenta etiam ante pedes posita praeterire et transmittere. Utcunque enim pulueris tormentarii, uel fili bombycini, uel acus nauticae, uel sacchari, uel uitri uel similium inuenta occultis (ut existimantur) rerum proprietatibus niti uideantur ; Imprimendi certe artem nihil habere, quod non sit apertum et fere obuium, et ex antea notis conflatum. Solere autem mentem humanam, in hoc inuentionis curriculo, tam laeuam et male compositam esse, ut in nonnullis primo diffidat, et non multo post se contemnat : atque primo incredibile uideri, aliquid tale inueniri posse ; postquam autem inuentum sit, rursus incredibile uideri, id homines tam diu fingere potuisse. Atque hoc ipsum quoque ad spem trahebat, superesse nimirum adhuc magnum inuentorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex iam cognitis transferendis et applicandis deduci possit. Etiam illa auspicia ut bona et laeta accepit, quae in artibus Mechanicis obseruauit, atque eorum successu, praesertim ad philosophiam comparato. Artes enim Mechanicas, ut aurae cuiusdam uitalis participes, quotidie crescere et perfici ; Philosophiam uero statuae more adorari et celebrari, nec moueri. Atque illas in primis authoribus rudes et fere informes ac onerosas se ostendere : postea nouas uires et commoditates adipisci. Hanc autem in primo quoque authore maxime uigere, ac deinceps declinare. Neque aliam huius contrarii successus causam ueriorem esse, quam quod in Mechanicis multorum ingenia in unum coeunt ; in Philosophia autem, singulorum ingenia ab uno quopiam destruuntur. Nam postquam dedititii facti sunt, amplitudinem non addere ; sed in uno ornando aut stipando seruili offïcio occupari. Quare omnem philosophiam ab experientiae radicibus ex quibus primum pullulauit et incrementum cepit auulsam, rem mortuam esse. Atque hac cogitatione arrectus, etiam illud notauit; facultates Artium et Scientiarum aut Empiricas, aut Rationales siue Philosophicas, omnium consensu esse : has autem geminas se non bene adhuc commistas et copulatas uidere. Empiricos enim formicae more congerere tantum et uti; Rationales autem aranearum more telas ex se conficere. Apis uero rationem mediam esse, quae materiam ex floribus tam horti quam agri eliciat, sed eam etiam propria facultate uertat et digerat. Neque absimile uerae Philosophiae opificium esse ; qua ex Historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Neque se nescire, esse ex Empiricorum numero, qui se non mere Empiricos haberi uolunt ; et ex Dogmaticis, qui se in experientia industrios et perspicaces uideri ambiunt : uerum haec fuisse et esse quorundam hominum artificia, existimationem quandam, ut alteruter in sua secta excellere uideatur, captantium. Reuera autem harum facultatum diuortia et fore odia, semper ualuisse. Quare ex arctiore earum et sanctiore foedere omnia fausta et felicia portendi putabat. Etiam illud libenter uidit : Intuebatur nempe infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis (si quis uere iudicet) inutilibus collocant ; quarum pars quota si ad sana et solida uerteretur, nullam non diflicultatem superare posset. Neque esse quod homines particularium multitudinem reformident, cum Artium phaenomena manipuli instar sint, ad ingenii commenta semel ab euidentia rerum disiuncta et distracta. Atque haec quae dicta sunt singula, impulsum quendam ad spem faciendam habere. Ante omnia autem certissimam spem esse, ex praeteriti temporis erroribus; atque (quod quispiam de ciuili statu non prudenter administrato dixit) quod ad praeterita spectando pessimum, id ad futura optimum esse. Cessantibus enim huiusmodi erroribus (ad quod ipsa monita primum gradum praestant) maximam rerum conuersionem fore. Quod si homines per tanta annorum spatia uiam tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent, ne spem quidem ullam subesse potuisse. Tunc enim manifestum fuisse, difficultatem in materia et subiecto (quae nostrae potestatis non sunt), non instrumento (quod penes nos est) ; hoc est, in rebus ipsis earumque obscuritate, non in animo humano et eius adoperatione esse. Nunc auteur apparere, uiam non aliqua mole aut strue imperuiam, sed ab humanis uestigiis deuiam esse : itaque solitudinis metum paulisper offundere, nec ultra minari. Postremo et illud statuit, si spei multo imbecillior et obscurior aura ab isto nouo continente spirauerit, tamen experiundum fuisse. Non enim pari periculo rem non tentari, et non succedere : cum in illo ingentis boni, in hoc pusillae humanae operae iactura uertatur. Verum ex dictis et non dictis uisum est ei, spei abunde esse, non tantum homini industrio ad experiendum, sed etiam prudeuti et sobrio ad credendum. [18] Cogitauit et illud ; studio accenso et spe facta, de modis perficiendi uidendum esse. Haec itaque sunt, quae ei circa hoc generaliter uisa sunt; quae etiam nudis et apertis sententiis claudere et complecti consentaneum putauit. Visum est ei, plane ab iis quae iam facta sunt diuersa facienda ; itaque rerum praeteritarum redargutionem ad futura uice oraculi fungi. Visum est ei, theorias et opiniones et notiones communes, quantum rigore mentis et constantia obtineri potest, penitus aboleri ; et Intellectum planum et aequum ad particularia de integro accedere : ut fere non alius ad regnum naturae, quam ad regnum coelorum, pateat aditus ; ad quod nemini nisi sub persona Infantis ingredi liceat. Visum est ei, particularium syluam et materiem, et numero et genere et certitudine aut subtilitate ad informationem sufficientem, colligi et congeri, tum ex naturali historia, tum ex esperimentis mechanicis ; atque ex his potissimum, quia natura plenius se prodit cum ab arte tenetur et urgetur, quam in libertate propria. Visum est ei, eandem materiam ea ratione in Tabulas atque in ordinem redigi et digeri, ut IntelIectus in eam agere, atque opus suum exequi possit ; cum nec uerbum diuinum in rerum massam absque ordine operatum sit. Visum est ei, a particularibus, in Tabulas relatis, ad nouorum particularium inquisitionem minime confestim transeundum (quod tamen et ipsum res utilis sit, et instar experientiae cuiusdam literatae), sed ad generales et communes comprehensiones prius ascendendum. Visum est ei, Intellectus motum et impetum naturalem, sed prauum, a particularibus ad comprehensiones supremas et generalissimas (qualia sunt principia quae uocant) saliendi, omnino cohibendum : sed comprehensiones proximas primo, ac deinceps medias, eliciendas et inueniendas, atque per gradus continuos et scalam ueram procedendum. Visum est ei, talem inductionis formam inueniendam, quae ex aliquibus generaliter concludat ; ita ut instantiam contradictoriam inueniri non posse demonstretur. Visum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quae non ad mensuram facta sit et aptata particularium ex quibus elicitur, sed amplior aut latior sit ; eamque amplitudinem siue latitudinem suam ex nouorum particularium designatione, quasi fideiussione quadam, firmet. Visum est ei, multa praeter haec inueniri, quae non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam, insigniter faciant. Quae omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) prouocandum, et effectis standum. [19] Cogitauit et illud ; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse ; eamque non sectae alicuius aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensae fundamenta iacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suspiciendam esse. Reperit autem homines in rerum scientia quam sibi uidentur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famae et ostentationi seruire : quin et eos potissimum qui minus solida proponunt, solere ea quae afferunt obscura et ambigua luce uenditare, ut facilius uanitati suae uelificare possint. Putare autem, se id tractare quod ambitione aliqua aut affectatione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum ualde imperitus esset, et non explorato uiam inire uellet) ut satis meminerit, inueteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio subuerti, ui et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore coniungi potest), ut contradictiones ante extinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de naturae interpretatione atque de natura ipsa opus, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit ; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem praebiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus ciuilibus plus quam uellet immistus esset, id longum uideri : praesertim cum incerta uitae cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in uulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia uisum est ei, Tabulas Inueniendi, siue legitimae Inquisitionis formulas in aliquibus subiectis, proponi tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere uisibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut uera uiae aut errorum deuia in clariore luce ponere, aut ea quae afferuntur nihil minus quam uerba esse euidentius demonstrare possit : neque etiam quod magis fugiendum esset ab homine qui aut rei diffideret aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Tabulis autem propositis et uisis, non ambigere quin timidiora ingenia subitura sit quaedam haesitatio et fere desperatio de similibus Tabulis in aliis materiis siue subiectis conficiendis; atque ita sibi in exemplo gratulaturos ut etiam praecepta desiderent. Plurimorum autem studia ad usum Tabularum supremum et ultimum, et clauem ipsam interpretationis poscendam arrecta fore : ac multo ardentius ad nouam faciem naturae saltem aliqua ex parte uisendam, quae per huiusmodi clauem resignata sit et in conspectum data. Verum sibi in animo esse, nec proprio nec aliorum desiderio seruienti, sed rei conceptae consulenti, Tabulis cum aliquibus communicatis, reliqua cohibere, donec tractatus qui ad populum pertinet edatur. Et tamen animo prouidere, ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque maioribus auxiliis, ab oblatis monitos, reliqua ex se et speraturos et potituros esse. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus haec satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Se nihilominus de cogitatis nil intermissurum. Quod autem ad tabulas ipsas attinet, uisum est nimis abruptum esse ut ab ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quaedam praefari oportuisse ; quod et iam se fecisse arbitratur, nec uniuersa quae hucusque dicta sunt alio tendere. Hoc insuper uelle homines non latere, nullis inueniendi formulis (more nunc apud homines et artes recepto) necessitatem imponere ; sed certe omnibus pertentatis, ex multo usu et nonnullo ut putat iudicio, eam quam probauit et exhibuit inquirendi formulam uerissimam atque utilissimam esse. Nec tamen se officere quominus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi iam erunt, aut maioris etiam et altioris sunt ingenii, rem in potius perducant ; nam et ipsum statuere, artem inueniendi proculdubio cum inuentis adolescere. Ad extremum auteur uisum est ei, si quid in his quae dicta sunt aut dicentur boni inueniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus, ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.