[51] Habemus etiam domus machinorum ubi praesto sunt machinae et organa ad omnia genera motuum. Ibi tentamus celeriores educere motus quam apud uos ullos habetis siue ex sclopetis uestris minoribus siue alia quacunque machina. Tentamus item motus reddere faciliores et intentiores eos multiplicando per rotas et modos alios. Tum motus educimus fortiores et potentiores quam uos habetis in maioribus uestris bombardis et basiliscis quibuscunque. Exhibemus tormenta bellica et machinas omnis generis, nouas mixturas pulueris pyrii, ignes Graecos in aqua ardentes et inextinguibiles, ignes missiles in omni uarietate tam ad uoluptatem quam ad usum. Imitamur ibi auium uolatus, gradus quosdam habemus et commoditates uecturae per aerem instar animalium alatorum. Naues habemus et scaphas quae subter aquas nauigare possint et pelagi furores melius perferre, cingula etiam ad natandum et suffulcimenta. Habemus horologia complura exquisita et alios motus aeris et aquarum, in orbem et per uices reuertentes. Item motus nonnullos perpetuos. Imitamur motus animalium in simulachris eorum, ueluti in simulachris hominum, quadrupedum, auium, piscium et serpentum. Alios denique habemus motus aequaliter insignes et subtilitate. [52] Habemus etiam domum mathematicam ubi instrumenta omnia tam geometrica quam astronomica exquisitissima repraesentantur. [53] Habemus etiam domum praestigiarum ubi omnimodas praestigias, imposturas, illusiones et earum fallacias exhibemus. Facile autem credetis nos, qui tot habemus uere naturalia quae admirationem moueant, posse etiam infinita hominum sensibus imponere si ea in miraculum ornare et exaltare uellemus. Verum nos omnem imposturam et mendacium odio habemus. [54] Quinetiam sociis omnibus domus nostrae sub poena ignominiae et mulctae seuere interdiximus ne quid ex naturalibus artificioso apparatu (emendatum) ostentent, sed purum solum et ab omni fuco et affectatione miraculi immune. Atque hae sunt, fili, Domus Salomonis diuitiae. [55] Quantum ad functiones et munera sociorum nostrorum, duodecim habemus qui in regiones exteras nauigant sub aliarum nationum nomine - nostram enim terram non reuelamus - qui libros, materias et exemplaria experimentorum ad nos perferunt. Hos mercatores lucis uocamus. [56]Tres habemus qui experimenta quaecunque in libris inueniuntur colligunt. Hos depraedatores uocamus. Tres habemus qui experimenta artium omnium mechanicarum atque etiam scientiarum liberalium insuper et practicarum omnium, quae in artem non coaluerunt, colligunt. Hos uenatores appellamus. [57]Tres habemus qui ad noua experimenta se accingunt prout ipsis expedire uisum fuerit. Hos fossores siue operatores in mineris uocamus. [58] Tres habemus qui experimenta reliquorum supradictorum in titulos et tabulas digerunt (ut) intellectus in ea melius agere (possit) ad eliciendas ex iis obseruationes et taxiomata. Hos diuisores uocamus. Tres habemus qui ad hoc ordinantur ut in experimenta sociorum suorum introspiciant et ex iis extrahant et comminiscantur in uenta quae ad usum uitae et practicam spectent, nec non quae inseruiant scientis non solum quoad opera sed etiam ad liquidas caussarum demonstrationes modos eliciendi naturales diuinationes atque facilem et manifestam informationem, quae sint in corporibus singulis partes latentes quae uirtutes? Hos euergetas appellamus. [59] Tum uero post multos sociorum uniuersorum conuentus et consultationes, qui labores et collectiones priores penitus introspiciunt et quasi ruminantur, tres habemus, quibus curae est ex iis quae iam sub oculis sunt, noua experimenta lucis sublimioris atque in naturam altius penetrantia, excitare et dirigere. Hos lampadas uocamus. Tres habemus qui experimenta ita iniuncta et mandata re exequuntur eorumque successus referunt. Hos insitores uocamus. [60] Postremo tres habemus qui inuentiones et reuelationes priores in natura per experimenta in obseruationes maiores, axiomata et aphorismos erigunt et promouent quod faciunt non-nisi consultatione et colloquio prius habitis cum sociis uniuersis. Hos interpretes naturae appellamus.