[31] Habemus turres praealtas quarum altissimae usque ad altitudinem semi miliaris linea perpendiculari insurgunt. Nonnullae uero earum supra montes excelsos sitae ita ut, si altitudinem montis et altitudinem turris simul componas, extenditur altitudo in aliquibus earum usque ad tria miliaria ad minimum. Haec autem loca regionem supremam appellamus, aestimantes aeris tractum uniuersum inter supremam et infimam pro regione aeris media. Vtimur his turribus prout altitudinibus et sitibus earum diuersis conuenit ad insolationes, refrigerationes, conseruationes, et ad meteora diuersa spectanda, ueluti uentos, pluuias, niues, grandines, et aliqua ex meteoris ignitis. Atque etiam supra eas in aliquibus locis sita sunt habitacula eremitarum, quos quandoque uisitamus atque insuper, quod obseruare debeant, edocemus. [32] Habemus lacus magnos tam salsos quam dulces, utimur autem iis ad suppetendos nobis pisces, aues item palustres et aquaticas omni generis. Vtimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis inuenimus in rebus quae in terra sepeliuntur, aut in aere subterraneo et iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna in quorum nonnullis aqua dulcis percolatur ex salsa, in aliis autem per artem aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes in medio maris et loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operis efficiendis in quibus auris maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos et cataractas ad usum complurimum motuum uiolentorum, ad similem usum habemus machinas complures quae uentos excipiant, multiplicent et roborent. [33] Habemus etiam puteos et fontes artificiales ad imitationem naturalium scaturiginum et balneorum factos, uitriolo, sulphure, calybe, aere, plumbo, nitro, et aliis mineralibus tinctos. Habemus insuper puteos et receptacula parua ad rerum multarum infusionem, ubi aqua - currens scilicet - uirtutem corporum melius et uiuacius quam in uasis et catinis excipit. Inter quos habemus aliquos in quibus conficitur aqua, quam uocamus paradisi, per praeparationes quasdam nostras, ualde salubris et efficax facta ad sanitatem et longaeuitatem. [34] Habemus etiam aedificia ampla et spatiosa in quibus imitamenta et repraesentationes meteororum exhibemus, ueluti niuis, grandinis, pluuiae, pluuiarum artificialium ex corporibus mistis non aquis, tonitruum, fulgurum, coruscationum, et generationum insectorum et animalculorum in aere, ueluti ranarum, muscarum, locustarum et aliorum. [35] Habemus etiam cubicula nonnulla, quae cubicula sanitatis uocamus, ubi aerem ad libitum tingimus et temperamus, prout ad curationes complurium morborum et conseruationem ualetudinis conducere et proprium esse iudicamus. [36] Habemus etiam balnea pulchra et ampla ex diuersis mixturis ad curationem complurimum morborum et corporis humani restaurationem ab arefactione, alia item ad roborationem et confortationem neruorum partium uitalium, atque ipsis corporis succi et substantiae. [37] Habemus etiam pomaria et hortos amplos et uarios in quibus, non tam nobis cordi est, pulchritudo ambulacrorum et similium quam uarietas terrae et soli, diuersis arboribus et herbis proprii. Aliqui autem eorum arboribus et baccis consiti sunt, ad potuum complura genera conficienda praeter uineas. In his etiam experimenta facimus insitionum et inoculationum arborum tam siluestrium quam fructiferarum, quae multos et magnos effectus producunt. Atque efficimus per artem in iisdem pomariis et hortis, ut fructus et flores proueniant citius aut serius, quam pro tempestate sua. Item ut minoribus interuallis pullulent, germinent et fructum ferant quam natura sua consueuerunt. Arbores etiam et plantas grandiores efficimus quam pro natura sua, et fructus earum maiores et suauiores atque sapore, odore, colore et figura differentes a specie sua. Et multos ex iis ita praeparamus et ad usus medicinales ualeant. Habemus etiam modos per quos plantae complures per solas terrae mixturas absque semine exurgere et crescere faciamus, atque etiam nouas et incognitas plantas educimus, a uulgaribus differentes, atque plantas ex una specie in aliam transmutamus. [38] Habemus etiam septa et uiuaria pro bestiis et auibus omnigenis, quibus, non tam propter nouitatem et raritatem quam ad dissectiones et experimenta anatomica, utimur ut ab iis, quid fieri possit, circa corpus humanum lucem accipiamus. In quibus mirabiles multos effectus reperimus, ueluti uitae in iis continuationem, licet nonnullae partes quas uos uitalibus habetis, perierint aut extractae fuerint; resuscitationem nonnullarum quae species tenus mortuae erant et similia. Experimentum etiam sumimus super illas uenorum omnium in antidotorum et aliorum medicamentorum tam chirurgicorum quam medicinalium, ut corpori humano melius caueamus. Arte etiam reddimus alias maiores et proceriores quam pro natura sua, econtra alias nanas facimus et statuta iusta priuamus. Praeterea alias feraciores et partu numerosiores reddimus quam natura earum fert, econtra alias steriles et generationi ineptas. Etiam colore, figura et animositate eas multis modis uariamus. Procuramus etiam mixturas et copulationes animalium diuersarum specierum, quae nouas species produxerunt, neque tamen eas steriles prout communis fert opinio. Insuper complura genera serpentium, uermium, muscarum et piscium ex putrefactione producimus, quorum nonnulla in perfectas species maturantur sicut aues, aut bestiae, aut alii pisces. Et sexu discriminantur et generant. Neque tamen casu hoc facimus sed satis nouimus ex quali materia quale animal sit productibile. [39] Habemus etiam piscinas particulares, ubi similia experimus in piscibus quae prius de bestiis et auibus diximus. [40] Habemus etiam loca propria ad generationem eiusmodi uermium et muscarum quae uobis incognitae et inprimis utiles sunt. Quales sunt apud uos bombyces et apes.