[2,46] XLVI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo secundo Instantias Curriculi, quas etiam Instantias ad Aquam appellare consueuimus; sumpto uocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae. Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii. Omnis enim motus siue actio naturalis transigitur in tempore; alius uelocius, alius tardius, sed utcunque momentis certis et naturae notis. Etiam illae actiones quae subito uidentur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere maius et minus quoad tempus. Primo itaque uidemus restitutiones corporum coelestium fieri per tempora numerata; etiam fluxus et refluxus maris. Latio autem grauium uersus terram et leuium uersus ambitum coeli fit per certa momenta, pro ratione corporis quod fertur, et medii. At uelificationes nauium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia. Calorem uero quod attinet, uidemus pueros per hyemem manus in flamma lauare, nec tamen uri; et ioculatores uasa plena uino uel aqua, per motus agiles et aequales, uertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore; et multa huiusmodi. Nec minus ipsae compressiones et dilatationes et eruptiones corporum fiunt, aliae uelocius, aliae tardius, pro natura corporis et motus, sed per momenta certa. Quinetiam in explosione plurium bombardarum simul, quae exaudiuntur quandoque ad distantiam triginta milliarium, percipitur sonus prius ab iis qui prope absunt a loco ubi fit sonitus, quam ab iis qui longe. At in uisu (cuius actio est pernicissima) liquet etiam requiri ad eum actuandum momenta certa temporis: idque probatur ex iis quae propter motus uelocitatem non cernuntur; ut ex latione pilae ex sclopeto. Velocior enim est praeteruolatio pilae quam impressio speciei eius quae deferri poterat ad uisum. Atque hoc, cum similibus, nobis quandoque dubitationem peperit plane monstrosam: uidelicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando uere existit, an potius aliquanto post; et utrum non sit (quatenus ad uisum coelestium) non minus tempus uerum et tempus uisum, quam locus uerus et locus uisus, qui notatur ab astronomis in parallaxibus. Adeo incredibile nobis uidebatur, species siue radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad uisum; sed potius debere eas in tempore aliquo notabili delabi. Verum illa dubitatio (quoad maius aliquod interuallum temporis inter tempus uerum et uisum) postea plane euanuit: reputantibus nobis iacturam illam infinitam et diminutionem quanti, quatenus ad apparentiam, inter corpus stellae uerum et speciem uisam, quae causatur a distantia; atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur; cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis uiuidum colorem, uerum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad uigorem radiationis, multis partibus excedere. Etiam immensa illa uelocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam uiros graues ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum eiaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem. Maxime uero omnium nos mouit, quod si interponeretur interuallum temporis aliquod notabile inter ueritatem et uisum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur. Atque de mensuris temporum simplicibus haec dicta sint. Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparatiue: id enim eximii est usus, et ad plurima spectat. Atque uidemus flammam alicuius tormenti ignei citius cerni, quam sonitus audiatur; licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit; fieri hoc autem propter uelociorem transactionem motus lucis, quam soni. Videmus etiam species uisibiles a uisu citius excipi quam dimitti; unde fit quod nerui fidium, digito impulsi, duplicentur aut triplicentur quoad speciem, quia species noua recipitur, antequam prior demittatur; ex quo etiam fit, ut annuli rotati uideantur globosi, et fax ardens, noctu uelociter portata, conspiciatur caudata. Etiam ex hoc fundamento inaequalitatis motuum quoad uelocitatem, excogitauit Galilaeus causam fluxus et refluxus maris; rotante terra uelocius, aquis tardius; ideoque accumulantibus se aquis in sursum, et deinde per uices se remittentibus in deorsum, ut demonstratur in uase aquae incitatius mouente. Sed hoc commentus est concesso non concessibili (quod terra nempe moueatur), ac etiam non bene informatus de oceani motu sexhorario. At exemplum huius rei de qua agitur, uidelicet, de comparatiuis mensuris motuum, neque solum rei ipsius, sed et usus insignis eius (de quo paulo ante loquuti sumus), eminet in cuniculis subterraneis, in quibus collocatur puluis pyrius; ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subuertuntur, et in altum iaciuntur, a pusilla quantitate pulueris pyrii. Cuius causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulueris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus grauitatis per quem fieri possit aliqua resistentia; adeo ut primus motus perfunctus sit, antequam motus aduersus inceperit; ut in principiis nullitas quaedam sit resistentiae. Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum ualeat. Neque etiam fieri potuisset, ut parua quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam uastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter uelocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam. Denique, hoc unum ex praecipuis fundamentis est experimentorum magicorum, de quibus mox dicemus; ubi scilicet parua moles materiae longe maiorem superat et in ordinem redigit: hoc, inquam, si fieri possit anteuersio motuum per uelocitatem unius, antequam alter se expediat. Postremo, hoc ipsum Prius et Posterius in omni actione naturali notari debet; ueluti quod in infusione rhabarbari eliciatur purgatiua uis prius, astrictiua post; simile quiddam etiam in infusione uiolarum in acetum experti sumus; ubi primo excipitur suauis et delicatus floris odor; post, pars floris magis terrea, quae odorem confundit. Itaque si infundantur uiolae per diem integrum, odor multo languidius excipitur: quod si infundantur per partem quartam horae tantum, et extrahantur; et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in uiola) infundantur post singulas quartas horae uiolae nouae et recentes ad sexies; tum demum nobilitatur infusio, ita ut licet non manserint uiolae, utcunque renouatae, plus quam ad sesquihoram, tamen permanserit odor gratissimus, et uiola ipsa non inferior, ad annum integrum. Notandum tamen est, quod non se colligat odor ad uires suas plenas, nisi post mensem ab infusione. In distillationibus uero aromatum maceratorum in spiritu uini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu uini, deinde post aqua plus habens ex aromate. Atque huius generis quamplurima inueniuntur in distillationibus notatu digna. Verum haec sufficiant ad exempla. [2,47] XLVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo tertio Instantias Quanti, quas etiam Doses Naturae (sumpto uocabulo a Medicinis) uocare consueuimus. Eae sunt quae mensurant uirtutes per Quanta corporum, et indicant quid Quantum Corporis faciat ad Modum Virtutis. Ac primo sunt quaedam uirtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica uniuersi. Terra enim stat; partes eius cadunt. Aquae in maribus fluunt et refluunt; in fluuiis minime, nisi per ingressum maris. Deinde etiam omnes fere uirtutes particulares secundum multum aut paruum corporis operantur. Aquae largae non facile corrumpuntur; exiguae cito. Mustum et ceruisia maturescunt longe citius, et fiunt potabilia, in utribus paruis, quam in doliis magnis. Si herba ponatur in maiore portione liquoris, fit infusio, magis quam imbibitio; si in minore, fit imbibitio, magis quam infusio. Aliud igitur erga corpus humanum est balneum, aliud leuis irroratio. Etiam parui rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur. Et uidere est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam uento dissipatam, continuo solui. Etiam frustum eiusdem magnetis non trahit tantum ferri, quantum magnes integer. Sunt etiam uirtutes in quibus paruitas quanti magis potest; ut in penetrationibus, stylus acutus citius penetrat, quam obtusus; adamas punctuatus sculpit in uitro; et similia. Verum non hic morandum est in indefinitis, sed etiam de rationibus quanti corporis erga modum uirtutis inquirendum. Procliue enim foret credere, quod rationes quanti rationes uirtutis adaequarent; ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est. Nec eaedem rationes in omni genere uirtutum ualent, sed longe diuersae. Itaque hae mensurae ex rebus ipsis petendae sunt, et non ex uerisimilitudine aut coniecturis. Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum; et cautiones de Nimis et Parum aspergendae.