[2,41] XLI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo octauo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes et Instantias Articulatas appellare consueuimus. Eae sunt quae indicant naturae motus gradatim continuatos. Hoc autem genus instantiarum potius fugit obseruationem quam sensum. Mira enim est hominum circa hanc rem indiligentia. Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua. Quod si artificis alicuius ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promouet. Atque simile quiddam circa naturam faciendum est. Exempli gratia; si quis de uegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicuius (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et ueluti spiritu impleri; deinde quomodo corticulam rumpere et emittere fibras, cum latione nonnulla sui interim sursum, nisi terra fuerit admodum contumax; quomodo etiam emittat fibras, partim radicales deorsum, partim cauliculares sursum, aliquando serpendo per latera, si ex ea parte inueniat terram apertam et magis facilem; et complura id genus. Similiter facere oportet circa exclusionem ouorum; ubi facile conspici dabitur processus uiuificandi et organizandi, et quid et quae partes fiant ex uitello, quid ex albumine oui, et alia. Similis est ratio circa animalia ex putrefactione. Nam circa animalia perfecta et terrestria, per exectiones foetuum ex utero, minus humanum esset ista inquirere; nisi forte per occasiones abortuum, et uenationum, et similium. Omnino igitur uigilia quaedam seruanda est circa naturam, ut quae melius se conspiciendam praebeat noctu quam interdiu. Istae enim contemplationes tanquam nocturnae censeri possint, ob lucernae paruitatem et perpetuationem. Quin et in inanimatis idem tentandum est; id quod nos fecimus in inquirendis aperturis liquorum per ignem. Alius enim est modus aperturae in aqua, alius in uino, alius in aceto, alius in omphacio; longe alius in lacte, et oleo, et caeteris. Id quod facile cernere erat per ebullitionem super ignem lenem, et in uase uitreo, ubi omnia cerni perspicue possint. Verum haec breuius perstringimus; fusius et exactius de iis sermones habituri, cum ad inuentionem latentis rerum processus uentum erit. Semper enim memoria tenendum est, nos hoc loco non res ipsas tractare, sed exempla tantum adducere. [2,42] XLII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo nono Instantias Supplementi, siue Substitutionis; quas etiam Instantias Perfugii appellare consueuimus. Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur; atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint. Dupliciter autem fit substitutio; aut per Graduationem, aut per Analoga. Exempli gratia: non inuenitur medium quod inhibeat prorsus operationem magnetis in mouendo ferrum; non aurum interpositum, non argentum, non lapis, non uitrum, lignum, aqua, oleum, pannus aut corpora fibrosa, aer, flamma, et caetera. Attamen per probationem exactam fortasse inueniri possit aliquod medium, quod hebetet uirtutem ipsius plus quam aliquod aliud, comparatiue et in aliquo gradu: ueluti quod non trahat magnes ferrum per tantam crassitiem auri quam per par spatium aeris; aut per tantum argentum ignitum quam per frigidum; et sic de similibus. Nam de his nos experimentum non fecimus; sed sufficit tamen ut proponantur loco exempli. Similiter non inuenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum. Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis. Atque talis est substitutio quae fit per Gradus. Substitutio autem per Analoga, utilis sane, sed minus certa est; atque idcirco cum iudicio quodam adhibenda. Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicuius cognati sensibilis. Exempli gratia: si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-uisibilia, uidetur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites siue alimenta sua. Fomes autem flammae uidetur esse oleum et pinguia; aeris, aqua et aquea: flammae enim multiplicant se super halitus olei, aer super uapores aquae. Videndum itaque de mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum; quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum. At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur: eadem in herbis, et sanguine, et partibus animalium, accurate et delicate miscentur. Itaque simile quiddam fieri possit circa misturam flammei et aerei generis in spiritalibus: quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri uidentur; praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos. Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione tantum inquiratur; nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui uenti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur: hoc in aere communi et aliis spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest; attamen imago quaedam huius rei, quatenus fiat, concipi possit in liquoribus argenti uiui, olei, aquae; atque etiam in aere, et fractione eius, quando dissipatur et ascendit in paruis portiunculis per aquam; atque etiam in fumis crassioribus; denique in puluere excitato et haerente in aere; in quibus omnibus non fit incorporatio. Atque repraesentatio praedicta in hoc subiecto non mala est, si illud primo diligenter inquisitum fuerit, utrum possit esse talis heterogenia inter spiritalia qualis inuenitur inter liquida; nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur. Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii; nihilominus intelligi uolumus, quod illae etiam magni sint usus etiam cum propriae instantiae adsint; ad roborandam scilicet informationem una cum propriis. Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur. [2,43] XLIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo Instantias Persecantes; quas etiam Instantias Vellicantes appellare consueuimus, sed diuersa ratione. Vellicantes enim eas appellamus, quia uellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam: unde etiam illas quandoque Instantias Democriti nominamus. Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et obseruationem et inquisitionem debitam. Exempli gratia: quod parum guttulae atramenti ad tot literas uel lineas extendatur; quod argentum, exterius tantum inauratum, ad tantam longitudinem fili inaurati continuetur; quod pusillus uermiculus, qualis in cute inuenitur, habeat in se spiritum simul et figuram dissimilarem partium; quod parum croci etiam dolium aquae colore inficiat; quod parum zibethi aut aromatis longe maius contentum aeris odore; quod exiguo suffitu tanta excitetur nubes fumi; quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint uoces articulatae, per aerem undequaque uehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et uelociter; quod lux et color, etiam tanto ambitu et tam perniciter, per corpora solida uitri, aquae, et cum tanta et tam exquisita uarietate imaginum permeent, etiam refringantur et reflectantur; quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur: sed (quod magis mirum est) quod in his omnibus, in medio adiaphoro (quale est aer) unius actio aliam non magnopere impediat; nempe quod eodem tempore per spatia aeris deuehantur et uisibilium tot imagines, et uocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut uiolae, rosae; etiam calor et frigus et uirtutes magneticae; omnia (inquam) simul, uno alterum non impediente, ac si singula haberent uias et meatus suos proprios separatos, neque unum in alterum impingeret aut incurreret. Solemus tamen utiliter huiusmodi instantiis persecantibus subiungere instantias, quas Metas Persecationis appellare consueuimus; ueluti quod in iis, quae diximus, una actio in diuerso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat: ueluti, lux solis, lucem cicindelae; sonitus bombardae, uocem; fortior odor, delicatiorem; intensior calor, remissiorem; lamina ferri interposita inter magnetem et aliud ferrum, operationem magnetis. Verum de his quoque inter Adminicula Inductionis erit proprius dicendi locus. [2,44] XLIV. Atque de instantiis quae iuuant sensum, iam dictum est; quae praecipui usus sunt ad Partem Informatiuam. Informatio enim incipit a sensu. At uniuersum negotium desinit in Opera; atque quemadmodum illud principium, ita hoc finis rei est. Sequentur itaque instantiae praecipui usus ad partem operatiuam. Eae genere duae sunt, numero septem; quas uniuersas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consueuimus. Operatiuae autem partis, uitia duo; totidemque dignitates instantiarum in genere. Aut enim fallit operatio, aut onerat nimis. Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum uires et actiones. Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam uirtutis; quae quatuor nisi fuerint probe et diligenter pensitata, erunt fortasse scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactiuae. Instantias uero quatuor itidem, quae huc referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas uocamus, et Instantias Mensurae. Onerosa autem fit praxis, uel propter misturam rerum inutilium, uel propter multiplicationem instrumentorum, uel propter molem materiae et corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint. Itaque eae instantiae in pretio esse debent, quae aut dirigunt operatiuam ad ea quae maxime hominum intersunt; aut quae parcunt instrumentis; aut quae parcunt materiae siue supellectili. Eas autem tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias siue Beneuolas uocamus. Itaque de his septem instantiis iam sigillatim dicemus; atque cum iis partem illam de Praerogatiuis siue Dignitatibus Instantiarum claudemus. [2,45] XLV. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo primo Instantias Virgae, siue Radii; quas etiam Instantias Perlationis, uel de Non Ultra appellare consueuimus. Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa; quae ut in singulis naturis inquisitis teneantur et notentur plurimum interest practicae, non solum ad hoc, ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens. Etenim interdum datur uirtutes producere, et distantias tanquam retrahere in propius; ut in perspecillis. Atque plurimae uirtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum; ut fit in percussione corporum, ubi alterum non summouet alterum, nisi impellens impulsum tangat. Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent uires suas nisi per tactum corporis. Denique obiecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis. Sunt et aliae uirtutes quae operantur ad distantiam, uerum ualde exiguam, quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines suspicentur: ut (capiendo exempla ex uulgatis) cum succinum aut gagates trahunt paleas; bullae approximatae soluunt bullas; medicinae nonnullae purgatiuae eliciunt humores ex alto, et huiusmodi. At uirtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, uel magnetes inuicem, coeunt, operatur intra orbem uirtutis certum, sed paruum; ubi contra, si sit aliqua uirtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad uerticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam. Rursus, si sit aliqua uis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis uidetur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam euocentur et attollantur ad sua apogaea; haec omnia operantur ad distantias admodum longinquas. Inueniuntur et quaedam inflammationes siue conceptiones flammae, quae fiunt ad distantias bene magnas, in aliquibus materiis; ut referunt de naphtha Babylonica. Calores etiam insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora; adeo ut habitantibus circa Canadam moles siue massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum uersus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo. Odores quoque (licet in his uideatur semper esse quaedam emissio corporea) operantur ad distantias notabiles; ut euenire solet nauigantibus iuxta litora Floridae, aut etiam nonnulla Hispaniae, ubi sunt syluae totae ex arboribus limonum, arantiorum, et huiusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, maioranae, et similium. Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas. Verum haec omnia, utcunque operentur ad distantias paruas siue magnas, operantur certe ad finitas et naturae notas, ut sit quiddam Non Ultra: idque pro rationibus, aut molis seu quanti corporum; aut uigoris et debilitatis uirtutum; aut fauoribus et impedimentis mediorum; quae omnia in computationem uenire et notari debent. Quinetiam mensurae motuum uiolentorum (quos uocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt. Inueniuntur etiam quidam motus et uirtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad distans; quae operantur scilicet ad distans et non ad tactum; et rursus, quae operantur remissius ad distantiam minorem et fortius ad distantiam maiorem. Etenim uisio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia. Licet meminerim me audisse ex relatione cuiusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parua argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae remoueret et truderet in angulum oculi) clarissime uidisset festucam illam supra ipsam pupillam mouentem. Quod utcunque uerum esse possit, manifestum est maiora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis obiecti ad nonnullam distantiam. Quin etiam in senibus oculus melius cernit remoto obiecto paulo longius, quam propius. In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis paruam, quam paulo post. Haec itaque et similia in mensuris motuum quoad distantias notanda sunt. Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est. Illud uero pertinet ad motus non progressiuos, sed sphaericos; hoc est, ad expansionem corporum in maiorem sphaeram, aut contractionem in minorem. Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant; ut cum uesica inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aeris, sed si maior fuerit, non patitur aer, sed rumpitur uesica. At nos hoc ipsum subtiliore experimento magis exacte probauimus. Accepimus enim campanulam ex metallo, leuiorem scilicet et tenuiorem, quali ad excipiendum salem utimur; eamque in peluim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in concauo usque ad fundum peluis. Locaueramus autem prius globulum in fundo peluis, super quem campanula imponenda esset. Quare illud eueniebat, ut si globulus ille esset minusculus (pro ratione concaui), reciperet se aer in locum minorem, et contruderetur solum, non extruderetur. Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer maioris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte eleuabat, et in bullis ascendebat. Etiam ad probandum qualem extensionem (non minus quam compressionem) pateretur aer, tale quippiam practicauimus. Ouum uitreum accepimus, cum paruo foramine in uno extremo oui. Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito foramen illud obturauimus, et ouum in aquam immersimus, et dein digitum remouimus. Aer uero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ouum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram siue dimensionem. Atque certum est corpora tenuiora (quale est aer) pati contractionem nonnullam notabilem, ut dictum est; at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius et ad minus spatium patiuntur compressionem. Qualem autem patiatur, tali experimento inquisiuimus. Fieri fecimus globum ex plumbo cauum, qui duas circiter pintas uinarias contineret; eumque satis per latera crassum, ut maiorem uim sustineret. In illum aquam immisimus, per foramen alicubi factum; atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturauimus, ut globus deueniret plane consolidatus. Dein globum forti malleo ad duo latera aduersa complanauimus; ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima. Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus; ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret. Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret computauimus; atque tantam compressionem passam esse aquam (sed uiolentia magna subactam) intelleximus. At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt; sed uel fractione, uel progressione, uel aliis pertentationibus se liberant: ut in curuationibus ligni aut metalli, horologiis mouentibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet. Atque haec omnia cum mensuris suis in indagatione naturae notanda et exploranda sunt, aut in certitudine sua, aut per aestimatiuas, aut per comparatiuas, prout dabitur copia.