[2,27] XXVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus sexto loco Instantias Conformes, siue Proportionatas; quas etiam Parallelas, siue Similitudines Physicas, appellare consueuimus. Eae uero sunt, quae ostendunt similitudines et coniugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutiuae) sed plane in concreto. Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturae. Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et obseruant tantum quendam consensum corporum. Attamen licet non multum promoueant ad inueniendas formas, nihilominus magna cum utilitate reuelant partium uniuersi fabricam, et in membris eius exercent ueluti anatomiam quandam; atque proinde ueluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices. Exempli gratia; Instantiae Conformes sunt quae sequuntur: speculum, et oculus; et similiter fabrica auris, et loca reddentia echo. Ex qua conformitate, praeter ipsam obseruationem similitudinis, quae ad multa utilis est, procliue est insuper colligere et formare illud axioma; uidelicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae. Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus non aegre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius. Hoc nimirum; nihil interesse inter consensus siue sympathias corporum sensu praeditorum, et inanimatorum sine sensu, nisi quod in illis accedat spiritus animalis ad corpus ita dispositum, in his autem absit. Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum idoneum. Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit; licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus. Atque huius rei ostendit se exemplum ualde manifestum in doloribus. Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam uarii illius characteres (ueluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis; ueluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis; licet non subintrent sensus, propter absentiam spiritus animalis. Item instantiae conformes (quod mirum fortasse dictu) sunt radices et rami plantarum. Omne enim uegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum. Neque alia est differentia radicum et ramorum, quam quod radix includatur in terra, et rami exponantur aeri et soli. Si quis enim accipiat ramum tenerum et uegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem. Atque uice uersa, si terra ponatur superius, atque ita obstruatur lapide aut aliqua dura substantia, ut planta cohibeatur nec possit frondescere sursum, edet ramos in aerem deorsum. Item instantiae conformes sunt gummi arborum, et pleraeque gemmae rupium. Utraque enim nil aliud sunt quam exudationes et percolationes succorum: in primo genere scilicet, succorum ex arboribus; in secundo, ex saxis; unde gignitur claritudo et splendor in utrisque, per percolationem nimirum tenuem et accuratam. Nam inde fit etiam, quod pili animalium non sint tam pulchri et tam uiuidi coloris quam auium plumae complures: quia succi non tam delicate percolantur per cutem quam per calamum. Item instantiae conformes sunt scrotum in animalibus masculis, et matrix in femellis. Adeo ut nobilis illa fabrica per quam sexus differunt (quatenus ad animalia terrestria), nil aliud uideatur esse, quam secundum exterius et interius; ui scilicet maiore caloris genitalia in sexu masculo protrudente in exterius, ubi in femellis nimis debilis est calor quam ut hoc facere possit; unde accidit quod contineantur interius. Item instantiae conformes sunt pinnae piscium, et pedes quadrupedum, aut pedes et alae uolucrum; quibus addidit Aristoteles quatuor uolumina in motu serpentum. Adeo ut in fabrica uniuersi motus uiuentium plerunque uideatur expediri per quaterniones artuum siue flexionum. Item dentes in animalibus terrestribus, et rostra in auibus, sunt instantiae conformes; unde manifestum est, in omnibus animalibus perfectis fluere duram quandam substantiam uersus os. Item non absurda est similitudo et conformitas illa, ut homo sit tanquam planta inuersa. Nam radix neruorum et facultatum animalium est caput; partes autem seminales sunt infirmae, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum. At in planta, radix (quae instar capitis est) regulariter infimo loco collocatur; semina autem supremo. Denique illud omnino praecipiendum est et saepius monendum; ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et uertatur in contrarium eius quod nunc in usu est. Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum uarietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis; quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicuius utilitatis uersus scientias. Faciunt certe huiusmodi res ad delectationem, atque etiam quandoque ad praxin; uerum ad introspiciendam naturam parum aut nihil. Itaque conuertenda plane est opera ad inquirendas et notandas rerum similitudines et analoga, tam in integralibus quam partibus. Illae enim sunt quae naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt. Verum in his omnino est adhibenda cautio grauis et seuera; ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas; id est, reales et substantiales et immersas in natura, non fortuitas et ad speciem; multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines leuissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus uix nominandi) ubique ostentant; magna cum uanitate et desipientia, inanes similitudines et sympathias rerum describentes atque etiam quandoque affingentes. Verum his missis, etiam in ipsa configuratione mundi in maioribus non sunt negligendae instantiae conformes; ueluti Africa, et regio Peruuiana cum continente se porrigente usque ad Fretum Magellanicum. Utraque enim regio habet similes isthmos et similia promontoria, quod non temere accidit. Item Nouus et Vetus Orbis; in eo quod utrique orbes uersus septentriones lati sunt et exporrecti, uersus austrum autem angusti et acuminati. Item instantiae conformes nobilissimae sunt frigora intensa in media (quam uocant) aeris regione, et ignes acerrimi qui saepe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis; quae duae res sunt ultimitates et extrema; naturae scilicet frigidi uersus ambitum coeli, et naturae calidi uersus uiscera terrae; per antiperistasin, siue reiectionem naturae contrariae. Postremo autem in axiomatibus scientiarum notatu digna est conformitas instantiarum. Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui uocatur Declinatio Cadentiae. Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conueniunt in medio. Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis. [2,28] XXVIII. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus septimo loco Instantias Monodicas; quas etiam Irregulares siue Heteroclitas (sumpto uocabulo a grammaticis) appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt corpora in concreto, quae uidentur esse extrauagantia et quasi abrupta in natura, et minime conuenire cum aliis rebus eiusdem generis. Etenim instantiae conformes sunt similes alterius, at instantiae monodicae sunt sui similes. Usus uero instantiarum monodicarum est talis qualis est instantiarum clandestinarum: uiz. ad euehendam et uniendam naturam ad inuenienda genera siue communes naturas, limitandas postea per differentias ueras. Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inueniuntur in huiusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma siue lege certa: ut irregularitas siue singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi; miraculum uero illud sit tandem solummodo in differentiis accuratis et gradu et concursu raro, et non in ipsa specie: ubi nunc contemplationes hominum non procedant ultra quam ut ponant huiusmodi res pro secretis et magnalibus naturae, et tanquam incausabilibus, et pro exceptionibus regularum generalium. Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra; magnes, inter lapides; argentum uiuum, inter metalla; elephas, inter quadrupedes; sensus ueneris, inter genera tactus; odor uenaticus in canibus, inter genera olfactus. Etiam S litera apud grammaticos, habetur pro monodica; ob facilem compositionem quam sustinet cum consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus; quod nulla alia litera facit. Plurimi autem faciendae sunt huiusmodi instantiae; quia acuunt et uiuificant inquisitionem, et medentur intellectui deprauato a consuetudine et ab iis quae fiunt plerunque. [2,29] XXIX. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco octauo Instantias Deuiantes; errores scilicet naturae, et uaga, ac monstra: ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario. Differunt enim errores naturae ab instantiis monodicis in hoc; quod monodicae sint miracula specierum, at errores sint miracula indiuiduorum. Similis autem fere sunt usus; quia rectificant intellectum aduersus consueta, et reuelant formas communes. Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inueniatur causa huiusmodi declinationis. Veruntamen causa illa non exurgit ad formam aliquam proprie, sed tantum ad latentem processum ad formam. Qui enim uias naturae nouerit, is deuiationes etiam facilius obseruabit. At rursus, qui deuiationes nouerit, is accuratius uias describet. Atque in illo differunt etiam ab instantiis monodicis, quod multo magis instruant praxin et operatiuam. Nam nouas species generare arduum admodum foret; at species notas uariare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum. Facilis autem transitus est a miraculis naturae ad miracula artis. Si enim deprehendatur semel natura in uariatione sua, eiusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberrauerit. Neque solum eo, sed et aliorsum; cum errores ex una parte monstrent et aperiant uiam ad errores et deflexiones undequaque. Hic uero exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est congeries siue historia naturalis particularis omnium monstrorum et partuum naturae prodigiosorum; omnis denique nouitatis et raritatis et inconsueti in natura. Hoc uero faciendum est cum seuerissimo delectu, ut constet fides. Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Liuii: nec minus, quae inueniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et huiusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt et amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex graui et fida historia, et auditionibus certis. [2,30] XXX. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco nono Instantias Limitaneas; quas etiam Participia uocare consueuimus. Eae uero sunt, quae exhibent species corporum tales, quae uidentur esse compositae ex speciebus duabus, uel rudimenta inter speciem unam et alteram. Hae uero instantiae inter instantias monodicas siue heteroclitas recte numerari possunt: sunt enim in uniuersitate rerum rarae et extraordinariae. Sed tamen ob dignitatem seorsim tractandae et ponendae sunt; optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in uniuerso, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest. Harum exempla sunt: muscus, inter putredinem et plantam; cometae nonnulli, inter stellas et meteora ignita; pisces uolantes, inter aues et pisces; uespertiliones, inter aues et quadrupedes; etiam 'Simia quam similis turpissima bestia nobis;' et partus animalium biformes et commisti ex speciebus diuersis; et similia. [2,31] XXXI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, siue Fascium (sumpto uocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, siue Manus Hominis appellare consueuimus. Eae sunt opera maxime nobilia et perfecta, et tanquam ultima in unaquaque arte. Cum enim hoc agatur praecipue ut natura pareat rebus et commodis humanis; consentaneum est prorsus, ut opera, quae iampridem in potestate hominis fuerunt (quasi prouinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur; praesertim ea quae sunt maxime enucleata et perfecta: propterea quod ab istis procliuior et magis in propinquo sit transitus ad noua et hactenus non inuenta. Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere uelit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem. Neque hic finis. Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et eleuatur ad inquirendas et inueniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-uenit; idque multo magis; quia modus efficiendi et operandi huiusmodi miracula artis manifestus ut plurimum est, cum plerunque in miraculis naturae sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda uel maxime, ne deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant. Periculum enim est, ne per huiusmodi opera artis, quae uidentur uelut summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil eius generis fieri posse nisi eadem uia qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia maiore et praeparatione magis accurata. Contra, illud ponendum est pro certo: uias et modos efficiendi res et opera, quae adhuc reperta sunt et notata, res esse plerunque pauperculas; atque omnem potentiam maiorem pendere et ordine deriuari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inuenta est. Itaque (ut alibi diximus) qui de machinis et arietibus, quales erant apud ueteres, cogitasset, licet hoc fecisset obnixe atque aetatem in eo consumpsisset, nunquam tamen incidisset in inuentum tormentorum igneorum operantium per puluerem pyrium. Neque rursus, qui in lanificiis et serico uegetabili obseruationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam uermis aut serici bombycini. Quocirca omnia inuenta, quae censeri possunt magis nobilia (si animum aduertas), in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et extensiones artium, sed omnino per casum. Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cuius mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inuentionem formarum. Exempla autem huiusmodi instantiarum particularia nihil opus est adducere, propter copiam eorundem. Nam hoc omnino agendum; ut uisitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries siue historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis siue operationis. Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in huiusmodi collecta, ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicuius artis tantum, atque mouent admirationem. Admiratio enim proles est raritatis; siquidem rara, licet in genere sint ex uulgatis naturis, tamen admirationem pariunt. At contra, quae reuera admirationi esse debent propter discrepantiam quae inest illis in specie collatis ad alias species, tamen si in usu familiari praesto sint leuiter notantur. Debent autem notari monodica artis, non minus quam monodica naturae; de quibus antea diximus. Atque quemadmodum in monodicis naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re uulgatissima sunt sed natura tamen fere singulari: idem et de monodicis artis faciendum est. Exempli gratia; instantia monodica artis est papyrus; res admodum uulgata. At si diligenter animum aduertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transuersa; qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et huiusmodi: aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt later, aut argilla figularis, aut uitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia; quae si bene uniantur splendent, sin minus, indurantur certe, sed non splendent. Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia, nec ullo modo haerentia et tenacia. At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit; ita ut imitetur et fere aemuletur pellem siue membranam alicuius animalis, aut folium alicuius uegetabilis, et huiusmodi opificia naturae. Nam neque fragilis est, ut uitrum; neque textilis, ut pannus; sed habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium: ut inter artificiales materias uix inueniatur simile aliquod, sed sit plane monodicum. Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et inuertunt. Rursus, inter ingenia et manus hominis, non prorsus contemnenda sunt praestigiae et iocularia. Nonnulla enim ex istis, licet sint usu leuia et ludicra, tamen informatione ualida esse possunt. Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout uocabulum sensu uulgari accipitur) magica. Licet enim huiusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis; ut in fascino, et fortificatione imaginationis, et consensu rerum ad distans, et transmissione impressionum a spiritu ad spiritum non minus quam a corpore ad corpus, et similibus. [2,32] XXXII. Ex iis, quae ante dicta sunt, patet quod quinque illa instantiarum genera de quibus diximus (uiz. instantiarum conformium, instantiarum monodicarum, instantiarum deuiantium, instantiarum limitanearum, instantiarum potestatis) non debeant reseruari, donec inquiratur natura aliqua certa (quemadmodum instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus, nec non plurimae ex iis quae sequentur, reseruari debent); sed statim iam ab initio facienda est earum collectio, tanquam historia quaedam particularis; eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant prauam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum peruerti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis. Itaque adhibendae sunt eae instantiae tanquam praeparatiuum aliquod, ad rectificandum et expurgandum intellectum. Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream eius ad recipiendum lumen siccum et purum notionum uerarum. Quin etiam huiusmodi instantiae sternunt et praestruunt uiam ad operatiuam; ut suo loco dicemus, quando de Deductionibus ad Praxin sermo erit. [2,33] XXXIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco undecimo Instantias Comitatus, atque Hostiles; quas etiam Instantias Propositionum Fixarum appellare consueuimus. Eae sunt instantiae, quae exhibent aliquod corpus siue concretum tale, in quo natura inquisita perpetuo sequatur tanquam comes quidam indiuiduus: aut contra, in quo natura inquisita perpetuo fugiat atque ex comitatu excludatur, ut hostis et inimicus. Nam ex huiusmodi instantiis formantur propositiones certae et uniuersales, aut affirmatiuae aut negatiuae; in quibus subiectum erit tale corpus in concreto, praedicatum uero natura ipsa inquisita. Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, uiz. accedens siue acquisita, aut rursus recedens siue deposita. Quocirca particulares propositiones non habent praerogatiuam aliquam maiorem, nisi tantum in casu migrationis; de quo antea dictum est. Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum uniuersalibus multum iuuant; ut suo loco dicetur. Neque tamen, etiam in uniuersalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem uel abnegationem requirimus. Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur. Usus autem instantiarum comitatus est ad angustiandam affirmatiuam formae. Quemadmodum enim in instantiis migrantibus angustiatur affirmatiua formae; uiz. ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod per actum illum migrationis inditur aut destruitur; ita etiam in instantiis comitatus angustiatur affirmatiua formae; ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat; ut qui bene norit constitutionem aut schematismum huiusmodi corporis non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturae inquisitae. Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia comitatus est flamma. Etenim in aqua, aere, lapide, metallo, et aliis quamplurimis, calor est mobilis, et accedere potest et recedere: at omnis flamma est calida, ita ut calor in concretione flammae perpetuo sequatur. At instantia hostilis calidi nulla reperitur apud nos. Nam de uisceribus terrae nihil constat ad sensum; sed eorum corporum quae nobis nota sunt nulla prorsus est concretio quae non est susceptibilis caloris. At rursus, sit natura inquisita Consistens. Instantia hostilis est aer. Etenim metallum potest fluere, potest consistere; similiter uitrum; etiam aqua potest consistere, cum conglaciatur: at impossibile est ut aer unquam consistat, aut exuat fluorem. Verum de instantiis huiusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur. Primum, ut si defuerit plane uniuersalis affirmatiua aut negatiua, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens; sicut fecimus de calido, ubi uniuersalis negatiua (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam peruenerint) in rerum natura deest. Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmatiua uniuersalis hic apud nos. Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae. Alterum monitum est, ut propositionibus uniuersalibus, tam affirmatiuis quam negatiuis, de aliquo concreto, subiungantur simul ea concreta quae proxime uidentur accedere ad id quod est ex non-entibus: ut in calore, flammae mollissimae et minimum adurentes; in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit. Omnia enim ista indicant terminos naturae inter ens et non-ens; et faciunt ad circumscriptiones formarum, ne gliscant et uagentur extra conditiones materiae.