[2,14] XIV. Quam inopes simus historiae quiuis facile aduertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adiecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce uerbis, fiat experimentum, uel inquiratur ulterius, uti cogamur. [2,15] XV. Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum uocare consueuimus. Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio. Inuenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instantiarum, natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat, et decrescat; sitque (ut superius dictum est) limitatio naturae magis communis. Hoc si mens iam ab initio facere tentet affirmatiue (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda; nisi libeat (scholarum more) pugnare pro falsis. Ea tamen proculdubio erunt meliora aut prauiora pro facultate et robore intellectus qui operatur. At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis. Sed certe supra hominem est; cui tantum conceditur, procedere primo per negatiuas, et postremo loco desinere in affirmatiuas, post omnimodam exclusionem. [2,16] XVI. Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio; non per ignem certe, sed per mentem, tanquam ignem diuinum. Est itaque inductionis uerae opus primum (quatenus ad inueniendas formas) reiectio siue exclusiua naturarum singularum, quae non inueniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest; aut inueniuntur in aliqua instantia, ubi natura data abest; aut inueniuntur in aliqua instantia crescere, cum natura data decrescat; aut decrescere, cum natura data crescat. Tum uero post reiectionem et exclusiuam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus uolatilibus) forma affirmatiua, solida, et uera, et bene terminata. Atque hoc breue dictu est, sed per multas ambages ad hoc peruenitur. Nos autem nihil fortasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus. [2,17] XVII. Cauendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis uideantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueuerunt. Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium coniugia ex cursu communi uniuersi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et huiusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum uentum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inuentionem, prout reperiuntur in substantiis (quas uocant) seu naturis concretis. Rursus uero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subiecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi aut forma luminis, et lex calidi siue lex luminis; neque uero a rebus ipsis et parte operatiua unquam nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Reiice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris; idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui. Quod si cuiquam uideantur etiam formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant et coniungant heterogenea (uidentur enim ualde esse heterogenea calor coelestium, et ignis; rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis; mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; et tamen conueniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum. Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam siue legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia noua et modos operandi nouos, nisi per reuelationem et inuentionem huiusmodi formarum; et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae diuisionibus et uenis, tam ordinariis quam interioribus et uerioribus, suo loco postea dicetur. [2,18] XVIII. Iam uero proponendum est exemplum exclusionis siue reiectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi; illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad reiectionem alicuius naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex iis, quae dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma. Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusiuam duplicamus aut repetimus. Exemplum exclusiuae, siue reiectionis naturarum a forma calidi. 1. Per radios solis, reiice naturam elementarem. 2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), reiice naturam coelestem. 3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, uegetabilium, partium exteriorum animalium, aquae, olei, aeris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, reiice omnem uarietatem siue subtiliorem texturam corporum. 4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, reiice inditionem siue mixturam substantiae alterius calidi. 5. Per aquam feruentem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem siue ruborem, reiice lucem et lumen. 6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), reiice etiam lucem et lumen. 7. Per comparatiuam ferri igniti et flammae spiritus uini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus uini plus lucidi et minus calidi), reiice etiam lucem et lumen. 8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, reiice tenuitatem. 9. Per aerem, qui inuenitur ut plurimum frigidus, et tamen manet tenuis, reiice etiam tenuitatem. 10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem uisibilem, reiice motum localem aut expansiuum secundum totum. 11. Per dilatationem aeris in uitris calendariis et similibus, qui mouetur localiter et expansiue manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, reiice etiam motum localem aut expansiuum secundum totum. 12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, reiice naturam destructiuam aut inditionem uiolentam alicuius naturae nouae. 13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, reiice motum tam expansiuum quam contractiuum secundum totum. 14. Per accensionem caloris ex attritione corporum, reiice naturam principialem. Naturam principialem uocamus eam, quae positiua reperitur in natura, nec causatur a natura praecedente. Sunt et aliae naturae: neque enim tabulas conficimus perfectas, sed exempla tantum. Omnes et singulae naturae praedictae non sunt ex forma calidi. Atque ab omnibus naturis praedictis liberatur homo in operatione super calidum. [2,19] XIX. Atque in exclusiua iacta sunt fundamenta inductionis uerae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmatiua. Neque uero ipsa exclusiua ullo modo perfecta est, neque adeo esse potest sub initiis. Est enim exclusiua (ut plane liquet) reiectio naturarum simplicium. Quod si non habeamus adhuc bonas et ueras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiua? At nonnullae ex supradictis (ueluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones uagae, nec bene terminatae. Itaque nos, qui nec ignari sumus nec obliti quantum opus aggrediamur (uiz. ut faciamus intellectum humanum rebus et naturae parem), nullo modo acquiescimus in his, quae adhuc praecepimus: sed et rem in ulterius prouehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus; quae nunc subiungemus. Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt. [2,20] XX. Attamen quia citius emergit ueritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmatiua; tam ex instantiis tabularum, quam ex iis quae alias occurrent. Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, siue interpretationem inchoatam, siue uindemiationem primam appellare consueuimus. Vindemiatio prima de forma calidi. Animaduertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis uniuersis et singulis, in quibus res ipsa inest; aliter enim forma non esset: itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua inuenitur forma et euidens in aliquibus instantiis, quam in aliis; in iis uidelicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias. Huiusmodi autem instantias, elucescentias uel instantias ostensiuas appellare consueuimus. Pergendum itaque est ad uindemiationem ipsam primam de forma calidi. Per uniuersas et singulas instantias, natura cuius limitatio est calor uidetur esse motus. Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quae perpetuo mouetur; et in liquoribus feruentibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo mouentur. Atque ostenditur etiam in incitatione siue incremento caloris facto per motum; ut in follibus, et uentis; de quo uide Instant. 29. Tab. 3. Atque similiter in aliis modis motus, de quibus uide Instant. 28. et 31. Tab. 3. Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quae fraenat et cessare facit motum; de qua uide Instant. 30. et 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac uehementi; unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim uergit ad dissolutionem. Intelligatur hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus uera sint), sed quod ipsissimus calor, siue quid ipsum caloris, sit motus et nihil aliud; limitatus tamen per differentias quas mox subiungemus, postquam nonnullas cautiones adiecerimus ad euitandum aequiuocum. Calidum ad sensum res respectiua est, et in ordine ad hominem non ad uniuersum; et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem. Quin etiam in seipso res uaria est, cum idem corpus (prout sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam calidi quam frigidi; ut patet per Instant. 41. Tab. 3. Neque uero communicatio caloris, siue natura eius transitiua per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi. Aliud enim est calidum, aliud calefactiuum. Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactiuum a forma calidi. Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; uiz. ex natura assimilationis siue multiplicationis sui; de qua facienda est separatim inquisitio. At notio ignis plebeia est, et nihil ualet: composita enim est ex concursu qui fit calidi et lucidi in aliquo corpore; ut in flamma communi, et corporibus accensis usque ad ruborem. Remoto itaque omni aequiuoco, ueniendum iam tandem est ad differentias ueras, quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi. Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansiuus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in maiorem sphaeram siue dimensionem quam prius occupauerat. Haec autem differentia maxime ostenditur in flamma; ubi fumus siue halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam. Ostenditur etiam in omni liquore feruente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas; atque urget processum expandendi se, donec uertatur in corpus longe magis extensum et dilatatum quam sit ipse liquor; uiz. in uaporem aut fumum aut aerem. Ostenditur etiam in omni ligno et combustibili; ubi fit aliquando exudatio, at semper euaporatio. Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant; sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et maiorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum. Quod si etiam calor fortius intendatur, soluit et uertit multum ex iis in uolatile. Ostenditur etiam in ferro aut lapidibus; quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto; ut per Instant. 38. Tab. 3. Ostenditur etiam in natura contraria frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit et cogit in angustius; adeo ut per intensa frigora claui excidant ex parietibus, aera dissiliant, uitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur. Similiter aer per leuem infrigidationem recipit se in angustius; ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his fusius dicetur in inquisitione de Frigido. Neque mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo uide Instant. 32. Tab. 2), cum inueniantur duae ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique naturae; licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae. Calidum enim dat motum expansiuum et dilatantem, Frigidum autem dat motum contractiuum et coeuntem. Secunda differentia est modificatio prioris; haec uidelicet, quod calor sit motus expansiuus siue uersus circumferentiam; hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum. Dubium enim non est quin sint motus complures mixti. Exempli gratia; sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur. Similiter et motus caloris simul est et expansiuus et latio in sursum. Haec uero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inferius, omnino tardius. Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium; quibus utuntur homines ad flores delicatiores, quorum odores facile euanescunt. Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus. Neque enim flamma tantum uergit sursum, sed etiam omne calidum. Fiat autem experimentum huius rei in contraria natura frigidi: uiz. utrum frigus non contrahat corpus descendendo deorsum, quemadmodum calidum dilatat corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, uel duo tubi uitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil; et ponatur spongia cum aqua frigida, uel nix, subter unam, et similiter super alteram. Existimamus enim celeriorem fore refrigerationem ad extremitates in eo bacillo ubi nix ponitur supra quam in eo ubi nix ponitur subter: contra ac fit in calido. Tertia differentia ea est; ut calor sit motus, non expansiuus uniformiter secundum totum, sed expansiuus per particulas minores corporis; et simul cohibitus et repulsus et reuerberatus, adeo ut induat motum alternatiuum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum; unde furor ille ignis et caloris ortum habet. Ista uero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus; quae perpetuo trepidant, et in paruis portionibus tument, et rursus subsidunt. Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole; ut ferrum ignitum, in quo calor est acerrimus. Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrime. Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aer in uitro calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et aequaliter, non percipiatur calor. Etiam in uentis conclusis, licet erumpant ui maxima, tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat experimentum, utrum flamma non urat acrius uersus latera quam in medio flammae. Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur; adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente. Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi; in quo cohibetur motus contractiuus per renitentiam expandendi; quemadmodum in calido cohibetur motus expansiuus per renitentiam contrahendi. Itaque siue partes corporis penetrent uersus interius siue penetrent uersus exterius, similis est ratio; licet impar admodum sit fortitudo; quia non habemus hic apud nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum. Vide Instant. 27. Tab. 9. Quarta differentia est modificatio prioris: haec scilicet, quod motus ille stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus; atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi maiusculas. Ostenditur haec differentia in comparatione operum quae edit ignis cum iis quae edit tempus siue aetas. Aetas enim siue tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis; uel potius longe subtilius: sed quia motus eiusmodi est lentus admodum et per particulas ualde exiles, non percipitur calor. Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et auri. Aurum enim dissoluitur absque calore excitato; ferrum autem cum uehementi excitatione caloris, licet simili fere interuallo quoad tempus. Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis; at in ferro, ingressus est asper et cum conflictu, et partes ferri habent obstinationem maiorem. Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium; quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis. Atque haec sit Prima Vindemiatio, siue Interpretatio inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectus. Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma siue definitio uera caloris (eius qui est in ordine ad uniuersum, non relatiuus tantummodo ad sensum) talis est, breui uerborum complexu: Calor est motus expansiuus, cohibitus, et nitens per partes minores. Modificatur autem expansio: ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet uersus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes; ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo. Quod uero ad Operatiuam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis: Si in aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut expandendum; eumque motum ita reprimere et in se uertere, ut dilatatio illa non procedat aequaliter, sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubio generabis calidum: non habita ratione, siue corpus illud sit elementare (ut loquuntur), siue imbutum a coelestibus; siue luminosum, siue opacum; siue tenue, siue densum; siue localiter expansum, siue intra claustra dimensionis primae contentum; siue uergens ad dissolutionem, siue manens in statu; siue animal, siue uegetabile, siue minerale, siue aqua, siue oleum, siue aer, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiua motus praedicti. Calidum autem ad sensum res eadem est; sed cum analogia, qualis competit sensui. Nunc uero ad ulteriora auxilia procedendum est.