[2,11] XI. Inquisitio formarum sic procedit; super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conueniunt, per materias licet dissimillimas. Atque huiusmodi collectio facienda est historice, absque contemplatione praefestina, aut subtilitate aliqua maiore. Exempli gratia; in inquisitione de forma calidi. Instantiae conuenientes in natura calidi. 1. Radii solis, praesertim aestate et meridie. 2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus. 3. Meteora ignita. 4. Fulmina comburentia. 5. Eructationes flammarum ex cauis montium, etc. 6. Flamma omnis. 7. Ignita solida. 8. Balnea calida naturalia. 9. Liquida feruentia, aut calefacta. 10. Vapores et fumi feruentes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur; ut in reuerberatoriis. 11. Tempestates aliquae sudae per ipsam constitutionem aeris, non habita ratione temporis anni. 12. Aer conclusus et subterraneus in cauernis nonnullis, praesertim hyeme. 13. Omnia uillosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis. 14. Corpora omnia, tam solida, quam liquida, et tam densa, quam tenuia (qualis est ipse aer), igni ad tempus approximata. 15. Scintillae ex silice et chalybe per fortem percussionem. 16. Omne corpus fortiter attritum, ut lapis, lignum, pannus, etc.; adeo ut temones et axes rotarum aliquando flammam concipiant: et mos excitandi ignis apud Indos occidentales fuerit per attritionem. 17. Herbae uirides et humidae simul conclusae et contrusae, ut rosae, pisae in corbibus; adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam. 18. Calx uiua, aqua aspersa. 19. Ferrum, cum primo dissoluitur per aquas fortes in uitro, idque absque ulla admotione ad ignem: et stannum similiter, etc. sed non adeo intense. 20. Animalia, praesertim et perpetuo per interiora; licet in insectis calor ob paruitatem corporis non deprehendatur ad tactum. 21. Fimus equinus, et huiusmodi excrementa animalium recentia. 22. Oleum forte sulphuris et uitrioli exequitur opera caloris, in linteo adurendo. 23. Oleum origani, et huiusmodi, exequitur opera caloris in adurendis ossibus dentium. 24. Spiritus uini fortis et bene rectificatus exequitur opera caloris; adeo ut si albumen oui in eum iniiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti; panis iniectus torrefiat et incrustetur, ad modum panis tosti. 25. Aromata, et herbae calidae, ut dracunculus, nasturtium uetus, etc. licet ad manum non sint calida (nec integra, nec pulueres eorum), tamen ad linguam et palatum parum masticata percipiuntur calida, et quasi adurentia. 26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte uulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido. 27. Etiam frigora acria et intensa inducunt sensum quendam ustionis; Nam Boreae penetrabile frigus adurit. 28. Alia. Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consueuimus. [2,12] XII. Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data priuantur: quia forma (ut dictum est) non minus abesse debet, ubi natura data abest, quam adesse, ubi adest. Hoc uero infinitum esset in omnibus. Itaque subiungenda sunt negatiua affirmatiuis, et priuationes inspiciendae tantum in illis subiectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet. Hanc tabulam declinationis, siue absentiae in proximo, appellare consueuimus Instantiae in proximo, quae priuantur natura Calidi. Ad Instantiam primam affirmatiuam, Instantia prima negatiua uel subiunctiua. 1. Lunae et stellarum et cometarum radii non inueniuntur calidi ad tactum: quinetiam obseruari solent acerrima frigora in pleniluniis. At stellae fixae maiores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur feruores solis augere et intendere; ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus. Ad 2am 2a. 2. Radii solis in media (quam uocant) regione aeris non calefaciunt; cuius ratio uulgo non male redditur; quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur. Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi niues perpetuo durant. Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruuiae, ipsa fastigia montium niue destituta sint; niuibus iacentibus tantum inferius in ascensu. Atque insuper aer illis ipsis uerticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer; adeo ut in Andis pungat et uulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os uentriculi, et inducat uomitum. Atque ab antiquis notatum est, in uertice Olympi tantam fuisse aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis qui eo ascenderant secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere, quia aer ob tenuitatem non sufficiebat respirationi: in quo uertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluuiis et niuibus et uentis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Iouis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione. Atque etiam hodie ascendentes ad uerticem Picus de Tenariph eo uadunt noctu et non interdiu; et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis ut festinent descendere, propter periculum (ut uidetur) a tenuitate aeris, ne soluat spiritus et suffocet. Ad 2am 3a. 3. Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax inuenitur in calore: adeo ut Belgae, qui hybernarunt in Noua Zembla, cum expectarent nauis suae liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Iulii spe sua frustrati sint, et coacti scaphae se committere. Itaque radii solis directi uidentur parum posse, etiam super terram planam; nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur, quod fit cum sol magis uergit ad perpendiculum, quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores, ut lineae radiorum sint magis in propinquo: ubi contra in magnis obliquitatibus solis anguli sint ualde obtusi, et proinde lineae radiorum magis distantes. Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum solis, atque etiam ex natura calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum: adeo ut respectu nostri non operentur usque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera calidi. Ad 2am 4a. 4. Fiat huiusmodi experimentum. Accipiatur speculum fabricatum contra ac fit in speculis comburentibus, et interponatur inter manum et radios solis; et fiat obseruatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit. Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta. Itaque idem uidendum in calore. Ad 2am 5a. 5. Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem uel minimum gradum teporis. Is uero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad uitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam; ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et iaciantur in summitatem uitri huiusmodi; atque tum notetur, si fiat depressio aquae per teporem. Ad 2am 6a. 6. Practicetur etiam uitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum; ut ferri et lapidis calefacti sed non igniti, aut aquae feruentis, aut similium; et notetur utrum fiat augmentum et intentio calidi, ut in radiis solis. Ad 2am 7a. 7. Practicetur etiam speculum comburens in flamma communi. Ad 3am 8a. 8. Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint. Quinetiam trabes et columnae lucidae et chasmata et similia apparent saepius temporibus hybernis quam aestiuis; et maxime per intensissima frigora, sed coniuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eueniunt hyeme, sed sub tempus magnorum feruorum. At stellae (quas uocant) cadentes existimantur uulgo magis constare ex uiscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris. Sed de hoc inquiratur ulterius. Ad 4am 9a. 9. Sunt quaedam coruscationes quae praebent lumen sed non urunt; eae uero semper fiunt sine tonitru. Ad 5am 10a. 10. Eructationes et eruptiones flammarum inueniuntur non minus in regionibus frigidis quam calidis; ut in Islandia et Groenlandia: quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas; ut fit in abiete, pinu, et reliquis: uerum in quali situ et natura soli huiusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmatiuae subiungere negatiuam, non satis quaesitum est. Ad 6am 11a. 11. Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subiungitur negatiua: et tamen referunt ignem fatuum (quem uocant), qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris; fortasse instar flammae spiritus uini, quae clemens et lenis est. Sed adhuc lenior uidetur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et grauibus inuenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et uirginum; quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat. Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis, notissimum est et pro miraculo quasi habitum gremiale cuiusdam puellae paulo motum aut fricatum coruscasse; quod fortasse factum est ob alumen aut sales quibus gremiale tinctum erat paulo crassius haerentia et incrustata, et ex fricatione fracta. Atque certissimum est saccharum omne, siue conditum (ut uocant) siue simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similiter aqua marina et salsa noctu interdum inuenitur, remis fortiter percussa, coruscare. Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat; quam coruscationem Hispani pulmonem marinum uocant. De illa flamma autem quam antiqui nautae uocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est. Ad 7am 12a. 12. Omne ignitum ita ut uertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmatiuae subiungitur negatiua; sed quod in proximo est uidetur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum; et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inueniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam uocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur. Ad 8am 13a. 13. De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est; itaque non subiungitur negatiua. Ad 9am 14a 14. Liquidis feruentibus subiungitur negatiua ipsius liquidi in natura sua. Nullum enim inuenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia: adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus uini, olea aromatum chymica, etiam olea uitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida. Aqua autem balneorum naturalium excepta in uas aliquod et separata a fontibus suis deferuescit perinde ac aqua igne calefacta. At uerum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea; ut oleum minus quam aqua, sericum minus quam linteum. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido. Ad 10am 15a. 15. Similiter uapori feruido subiungitur negatiua naturae ipsius uaporis, qualis apud nos inuenitur. Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inueniuntur calidae, nisi a corpore calido recenter exhalauerint. Ad 10am 16a. 16. Similiter aeri ipsi feruenti subiungitur negatiua naturae aeris ipsius. Neque enim inuenitur apud nos aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido. Ad 11am 17a. 17. Subiungitur negatiua tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eueniunt apud nos flante Euro et Borea; quemadmodum et contrariae tempestates eueniunt flante Austro et Zephyro. Etaim inclinatio ad pluuiam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam; at gelu contra frigidam. Ad 12am 18a. 18. Subiungitur negatiua aeris conclusi in cauernis tempore aestiuo. At de aere concluso omnino diligentius inquirendum. Primo enim non absque causa in dubitationem uenit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria. Recipit enim aer calidum manifesto ex impressione coelestium; frigidum autem fortasse ab expiratione terrae; et rursus in media (quam uocant) regione aeris a uaporibus frigidis et niuibus: ut nullum iudicium fieri possit de aeris natura per aerem qui foras est et sub dio, sed uerius foret iudicium per aerem conclusum. Atqui opus est etiam ut aer concludatur in tali uasi et materia quae nec ipsa imbuat aerem calido uel frigido ex ui propria, nec facile admittat uim aeris extranei. Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in uase bene occluso; deprehensio autem fit post apertionem uasis uel per manum uel per uitrum graduum ordine applicatum. Ad 13am 19a. 19. Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et huiusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus; aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore; uel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis. Itaque fiat experimentum in fibrosis quae fiunt ex lino; non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam, omnes pulueres (ubi manifesto includitur aer) minus esse frigidos quam corpora integra ipsorum; quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum. Ad 14am 20a. 20. Huic non subiungitur negatiua. Nihil enim reperitur apud nos siue tangibile siue spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem. In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut aer, oleum, et aqua; alia tardius, ut lapis et metalla. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum. Ad 15am 21a. 21. Huic Instantiae non subiungitur negatiua alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis uel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut uulgo putant; quin et ipsae illae scintillae ex pondere corporis igniti magis uergunt deorsum quam sursum, et in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpoream. Ad 16am 22a. 22. Existimamus huic instantiae non subiungi negatiuam. Nullum enim inuenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut ueteres somniarent non inesse coelestibus aliam uiam aut uirtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris; adeo ut postquam deciderint inueniantur nonnihil calida. At aer motus magis infrigidat quam calefacit; ut in uentis et follibus et flatu oris contracti. Verum huiusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas; ut mirum non sit, si non generet calorem. Ad 17am 23a. 23. Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim herbae et uegetabilia uiridia et humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille uero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum; uerum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se inuicem foueat, tum uero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua. Ad 18am 24a. 24. Etiam circa hanc instantiam diligentior facienda est inquisitio. Videtur enim calx uiua aqua aspersa concipere calorem uel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), uel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis. Utra uero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum; oleum enim aeque ac aqua ualebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem. Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diuersorum corporum, quam per immissionem diuersorum liquorum. Ad 19am 25a. 25. Huic instantiae subiungitur negatiua aliorum metallorum, quae sunt magis mollia et fluxa. Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione; neque similiter plumbum in aqua forti; neque etiam argentum uiuum (ut memini); sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam uiolentam ebullitionem. Itaque uidetur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et diuellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt. Ubi uero corpora facilius cedunt, uix excitatur calor. Ad 20am 26a. 26. Calori animalium nulla subiungitur negatiua, nisi insectorum (ut dictum est) ob paruitatem corporis. Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam priuatio. In uegetabilibus autem et plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in medullis recenter apertis. At in animalibus magna reperitur diuersitas caloris, tum in partibus ipsorum (alius est enim calor circa cor, alius in cerebro, alius circa externa), tum in accidentibus eorum, ut in exercitatione uehementi et febribus. Ad 21am 27a. 27. Huic instantiae uix subiungitur negatiua. Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli. Ad 22am et 23am 28a. 28. Liquores (siue aquae uocentur siue olea) qui habent magnam et intensam acrimoniam exequuntur opera caloris in diuulsione corporum, atque adustione post aliquam moram; sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adiunguntur. Aqua enim regis aurum soluit, argentum minime; at contra aqua fortis argentum soluit, aurum minime; neutrum autem soluit uitrum. Et sic de caeteris. Ad 24am 29a. 29. Fiat experimentum spiritus uini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice; si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim instantia 24a ostendit potestatem eius imitatiuam caloris in incrustationibus. Itaque fiat similiter experimentum in liquefactionibus. Fiat etiam experimentum per uitrum graduum siue calendare quod concauum sit in summitate sua per exterius; et immittatur in illud concauum exterius spiritus uini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum; et notetur utrum per calorem suum faciat aquam descendere. Ad 25am 30a. 30. Aromata, et herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris. Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulueres huiusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, ueluti fumus ignis. Ad 26am 31a. 31. Acrimonia siue penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum uitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia. Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis diuellunt partes et consumunt. Neque huic instantiae subiungitur negatiua. Atque in animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris. Ad 27am 32a. 32. Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diuersa admodum ratione. Nam et niues puerorum manus uidentur paulo post urere; et frigora tuentur carnes a putrefactione, non minus quam ignis; et calores contrahunt corpora in minus, quod faciunt et frigida. Verum haec et similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido.