[1,0] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. [1,1] I. HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re uel mente obseruauerit: nec amplius scit, aut potest. [1,2] II. Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum ualet; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est, non minus ad intellectum, quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt; ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cauent. [1,3] III. Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum. Natura enim non nisi parendo uincitur: et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est. [1,4] IV. Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoueat et amoueat: reliqua natura intus transigit. [1,5] V. Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus; sed omnes (ut nunc sunt res) conatu leui, successu tenui. [1,6] VI. Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos. [1,7] VII. Generationes mentis et manus numerosae admodum uidentur in libris et opificiis. Sed omnis ista uarietas sita est in subtilitate eximia, et deriuationibus paucarum rerum, quae innotuerunt; non in numero axiomatum. [1,8] VIII. Etiam opera, quae iam inuenta sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis: scientiae enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quaedam concinnationes rerum antea inuentarum; non modi inueniendi, aut designationes nouorum operum. [1,9] IX. Causa uero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanae uires falso miramur et extollimus, uera eius auxilia non quaeramus. [1,10] X. Subtilitas naturae subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat; ut pulchrae illae meditationes et speculationes humanae et causationes res malesana sint, nisi quod non adsit qui aduertat. [1,11] XI. Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inuentionem operum; ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inuentionem scientiarum. [1,12] XII. Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus uulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos ualet, potius quam ad inquisitionem ueritatis; ut magis damnosa sit, quam utilis. [1,13] XIII. Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar. Assensum itaque constringit, non res. [1,14] XIV. Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex uerbis, uerba notionum tesserae sunt. Itaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, et temere a rebus abstractae; nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis. Itaque spes est una in inductione uera. [1,15] XV. In notionibus nil sani est, nec in logicis, nec in physicis: non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonae notiones sunt; multo minus graue, leue, densum, tenue, humidum, siccum , generatio, corruptio, attrahere, fugare, elementum, materia, forma, et id genus; sed omnes phantasticae et male terminatae. [1,16] XVI. Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbae, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere; quae tamen ipsae a fluxu materiae et commissione rerum quandoque confunduntur; reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae. [1,17] XVII. Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis; idque in ipsis principiis, quae ab inductione uulgari pendent. At multo maior est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quae educit syllogismus. [1,18] XVIII. Quae adhuc inuenta sunt in scientiis, ea huiusmodi sunt, ut notionibus uulgaribus fere subiaceant: ut uero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita uia a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum ueniat. [1,19] XIX. Duae uiae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inueniendam ueritatem. Altera a sensu et particularibus aduolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota ueritate iudicat et inuenit axiomata media; atque haec uia in usu est. Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perueniatur ad maxime generalia; quae uia uera est, sed intentata. [1,20] XX. Eandem ingreditur uiam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae. Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat; et post paruam moram fastidit experientiam: sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum. [1,21] XXI. Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et graui (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram uiam, quae recta est, send exiguo profectu; cum intellectus, nisi regatur et iuuetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem. [1,22] XXII. Utraque uia orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus: sed immensum quiddam discrepant; cum altera perstringat tantum experientiam et particularia cursim; altera in iis rite et ordine uersetur; altera rursus iam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia; altera gradatim exsurgat ad ea quae reuera naturae sunt notiora. [1,23] XXIII. Non leue quiddam interest inter humanae mentis idola, et diuinae mentis ideas; hoc est, inter placita quaedam inania, et ueras signaturas atque impressiones factas in creaturis, prout inueniuntur. [1,24] XXIV. Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inuentionem nouorum operum ualeant; quia subtilitas naturae subtilitatem argumentandi multis partibus superat. Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, noua particularia rursus facile indicant et designant; itaque scientias reddunt actiuas. [1,25] XXV. Axiomata, quae in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quae ut plurimum occurrunt, fluxere; et sunt fere ad mensuram eorum facta et extensa: ut nil mirum sit, si ad noua particularia non ducant. Quod si forte instantia aliqua, non prius animaduersa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua friuola saluatur, ubi emendari ipsum uerius foret. [1,26] XXVI. Rationem humanam, qua utimur ad naturam, anticipationes naturae (quia res temeraria est et praematura), at illam rationem quae debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturae, docendi gratia, uocare consueuimus. [1,27] XXVII. Anticipationes satis firmae sunt ad consensum; quandoquidem, si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent. [1,28] XXVIII. Quin longe ualidiores sunt ad subeundum assensum anticipationes, quam interpretationes; quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent; ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum uariis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt; ut necesse sit eas, quoad opiniones, duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei uideri. [1,29] XXIX. In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae; quando opus est assensum subiugare, non res. [1,30] XXX. Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes: quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur. [1,31] XXXI. Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione nouorum super uetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumuolui in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu. [1,32] XXXII. Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed uiae; nosque non iudicis, sed indicis personam sustinemus. [1,33] XXXIII. Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest iudicium nec de uia nostra, nec de iis quae secundum eam inuenta sunt, per anticipationes (rationem scilicet quae in usu est), quia non postulandum est ut eius rei iudicio stetur, quae ipsa in iudicium uocatur. [1,34] XXXIV. Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quae adducimus, facilis est ratio; quia, quae in se noua sunt, intelligentur tamen ex analogia ueterum. [1,35] XXXV. Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos uenisse cum creta in manibus, ut diuersoria notarent, non cum armis, ut perrumperent. Itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret; confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus. [1,36] XXXVI. Restat uero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursus imperent sibi ad tempus abnegationem notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant. [1,37] XXXVII. Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et uia nostra initiis suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disiunguntur et opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt; nos, non multum sciri posse in natura, ea, quae nunc in usu est, uia: uerum illi exinde authoritatem sensus et intellectus destruunt; nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus. [1,38] XXXVIII. Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum iam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut ueritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent et molesta erunt; nisi homines praemoniti aduersus ea se, quantum fieri potest, muniant. [1,39] XXXIX. Quatuor sunt genera idolorum, quae mentes humanas obsident. Iis (docendi gratia) nomina imposuimus; ut primum genus, idola tribus; secundum, idola specus; tertium, idola fori; quartum, idola theatri, uocentur. [1,40] XL. Excitatio notionum et axiomatum per inductionem ueram est certe proprium remedium ad idola arcenda et summouenda; sed tamen indicatio idolorum magni est usus. Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam uulgarem. [1,41] XLI. Idola tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum. Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum; quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia uniuersi. Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit. [1,42] XLII. Idola specus sunt idola hominis indiuidui. Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum siue cauernam quandam indiuiduam, quae lumen naturae frangit et corrumpit: uel propter naturam cuiusque propriam et singularem; uel propter educationem et conuersationem cum aliis; uel propter lectionem librorum, et authoritates eorum quos quisque colit et miratur; uel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo praeoccupato et praedisposito, aut in animo aequo et sedato, uel eiusmodi: ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res uaria, et omnino perturbata, et quasi fortuita. Unde bene Heraclitus, homines scientias quaerere in minoribus mundis, et non in maiore siue communi. [1,43] XLIII. Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad inuicem, quae idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus. Homines enim per sermones sociantur; at uerba ex captu uulgi imponuntur. Itaque mala et inepta uerborum impositio miris modis intellectum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et uindicare in nonnullis consueuerunt, rem ullo modo restituunt. Sed uerba plane uim faciunt intellectui, et omnia turbant; et homines ad inanes et innumeras controuersias et commenta deducunt. [1,44] XLIV. Sunt denique idola, quae immigrarunt in animos hominum ex diuersis dogmatibus philosophiarum, ac etiam ex peruersis legibus demonstrationum; quae idola theatri nominamus; quia quot philosophiae receptae aut inuentae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos. Neque de his quae iam habentur, aut etiam de ueteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliae eiusmodi fabulae componi et concinnari possint; quandoquidem errorum prorsus diuersorum causae sint nihilominus fere communes. Neque rursus de philosophiis uniuersalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu inualuerunt. Verum de singulis istis generibus idolorum, fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit. [1,45] XLV. Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit maiorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam inuenit: et cum multa sint in natura monodica, et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relatiua, quae non sunt. Hinc commenta illa, in coelestibus omnia moueri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus reiectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, quae subiiciuntur sensui. Etiam elementis (quae uocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessus in raritate ad inuicem; et huiusmodi somnia. Neque uanitas ista tantum ualet in dogmatibus, uerum etiam in notionibus simplicibus. [1,46] XLVI. Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis: et licet maior sit instantiarum uis et copia, quae occurrunt in contrarium; tamen eas aut non obseruat, aut contemnit, aut distinguendo summouet et reiicit, non sine magno et pernicioso praeiudicio, quo prioribus illis syllepsibus authoritas maneat inuiolata. Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui uota soluerant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesiuit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post uota nuncupata perierint? Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et huiusmodi; in quibus homines delectati huiusmodi uanitatibus aduertunt euentus, ubi emplentur; ast ubi fallunt, licet multo frequentius, tamen negligunt et praetereunt. At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis; in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et uanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moueatur et excitetur affirmatiuis, quam negatiuis; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat; quin contra, in omni axiomate uero constituendo, maior est uis instantiae negatiuae. [1,47] XLVII. Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime mouetur; a quibus phantasia impleri et inflari consueuit: reliqua uero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur; ad illum uero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et uiolentum imperium imponatur. [1,48] XLVIII. Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit; at frustra. Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius. Neque rursus cogitari potest quomodo aeternitas defluxerit ad hunc diem; cum distinctio illa, quae recipi consueuit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit; quia inde sequeretur, quod sit unum infinitum alio infinito maius, atque ut consumatur infinitum, et uergat ad finitum. Similis est subtilitas de lineis semper diuisibilibus, ex impotentia cogitationis. At maiore cum pernicie interuenit haec impotentia mentis in inuentione causarum: nam cum maxime uniuersalia in natura positiua esse debeant, quemadmodum inueniuntur, neque sunt reuera causabilia; tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum uero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, uidelicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam uniuersi: atque ex hoc fonte philosophiam miris modis corruperunt. Est autem aeque imperiti et leuiter philosophantis, in maxime uniuersalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare. [1,49] XLIX. Intellectus humanus luminis sicci non est; sed recipit infusionem a uoluntate et affectibus, id quod generat ad quod uult scientias: quod enim mauult homo uerum esse, id potius credit. Reiicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora naturae, propter superstitionem; lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne uideatur mens uersari in uilibus et fluxis; paradoxa, propter opinionem uulgi; denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit. [1,50] L. At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani prouenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum; ut ea, quae sensum feriunt, illis, quae sensum immediate non feriunt, licet potioribus, praeponderent. Itaque contemplatio fere desinit cum aspectu; adeo ut rerum inuisibilium exigua aut nulla sit obseruatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, et homines fugit. Omnis etiam subtilior meta schematismus in partibus rerum crassiorum (quem uulgo alterationem uocant, cum sit reuera latio per minima) latet similiter: et tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera. Rursus ipsa natura aeris communis et corporum omnium, quae aerem tenuitate superant (quae plurima sunt), fere incognita est. Sensus enim per se res infirma est, et aberrans: neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum ualent; sed omnis uerior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita; ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa iudicat.