[0,0] HISTORIA VITAE ET MORTIS. ADITUS. [0,1] De uita breui et arte longa, uetus est cantilena et querela. Videtur igitur esse tanquam ex congruo, ut nos, qui pro uiribus incumbimus ad artes perficiendas, etiam de uita haminum producenda cogitationem suscipiamus, fauente et Veritatis et Vitae Authore. Etsi enim uita mortalium non aliud sit quam cumulus et accessio peccatorum et aerumnarum, quique ad aeternitatem aspirant iis leue sit lucrum uitae ; tamen non despicienda est, etiam nobis Christianis, operum charitatis continuatio. Quinetiam discipulus amatus caeteris superstes fuit et complures ex patribus, praesertim monachis sanctis et eremitis, longaeui fuerunt; ut isti benedictioni (toties in lege ueteri repetitae) minus detractum uideatur post aeuum Seruatoris, quam reliquis benedictionibus terrenis. Verum ut hoc pro maximo bono habeatur, procliue est. De modis assequendi, ardua inquisitio; eoque magis, quod sit et opinionibus falsis et praeconiis uanis deprauata. Nam et quae a turba medicorum de Humore Radicali et Calore Naturali dici solent, sunt seductoria ; et laudes immodicae Medicinarum Chymicarum primo inflant hominum spes, deinde destituunt. [0,2] Atque de morte quae sequitur ex suffocatione, putrefactione, et uariis morbis, non instituitur praesens inquisitio; pertinet enim ad Historiam Medicinalem ; sed de ea tantum morte quae fit per resolutionem ac atrophiam senilem. Attamen de ultimo passu mortis, atque de ipsa extinctione uitae, quae tot modis et extenus et interius fieri potest (qui tamen habent quasi atriolum commune, antequam ad articulum mortis uentum sit), inquirere, affine quiddam praesenti inquisitioni esse censemus ; sed illud postremo loco ponemus. [0,3] Quod reparari potest sensim, atque primo Integro non destructo, id potentia aeternum est, tanquam Ignis Vestalis. Cum igitur uiderent medici et philosophi, alia prorsus animalia, eorumque corpora reparari et refici ; neque tamen id diu fieri, sed paulo post senescere ea, et ad interitum propere deduci ; mortem quaesiuerunt in aliquo quod proprie reparari non possit: existimantes Humorem aliquem Radicalem et Primigenium non reparari in solidum, sed fieri iam usque ab infantia appositionem quandam degenerem, non reparationem iustam; quae sensim cum aetate deprauetur, et demum prauum deducat ad nullum. Haec cogitarunt imperite satis et leuiter. Omnia enim in animali, sub adolescentia et iuuentute, reparantur integre ; quinetiam ad tempus quantitate augentur, qualitate meliorantur; ut materia reparationis quasi aeterna esse posset, si modus reparationis non intercideret. Sed reuera hoc fit. Vergente aetate, inaequalis admodum fit reparatio ; aliae partes reparantur satis foeliciter, aliae aegre et in peius ; ut ab eo tempore corpora humana subire incipiant tormentum illud Mezentii, ut uiuo in amptexu mortuorum immoriantur, atque facile reparabilia, propter aegre reparabilia copulata, defieiant. Nam etiam post declinationem et decursum aetatis, spiritus, sanguis, caro, adeps, facile reparantur ; at quae sicciores aut porosiores sunt partes, membranae et tunicae omnes, nerui, arteriae, uenae, ossa, cartilagines, etiam uiscera pleraque, denique organica fere omnia, difficilius reparantur, et cum iactura. Illae autem ipsae partes, cum ad illas alteras reparabiles partes actu reparandas omnino officium suum praestare debeant, actiuitate sua ac uiribus imminutae, functiones suas amplius exequi non possunt. Ex quo fit, ut paulo post omnia ruere incipiant, et ipsae illae partes quae in natura sua sunt ualde reparabiles, tamen deficientibus organis reparationis, nec ipsae similiter amplius commode reparentur, sed minuantur, et tandem deficiant. Causa autem periodi ea est ; quod spiritus, instar flammae lenis, perpetuo praedatorius, et cum hoc conspirans aer externus, qui etiam corpora sugit et arefacit, tandem officinam corporis et machinas et organa perdat, et inhabilia reddat ad munus reparationis. Hae sunt uerae uiae mortis naturalis bene et diligenter animo uoluendae. Etenim qui naturae uias non nouerit, quomodo is illi occurrere possit, eamque uertere? [0,4] Itaque duplex debet esse inquisitio; altera de consumptione aut depraedatione corporis humani ; altera de eiusdem reparatione aut refectione : eo intuitu, ut altera, quantum fieri possit, inhibeatur, altera confortetur. Atque prior istarum pertinet praecipue ad spiritus et aerem externum, per quos fit depraedatio; secunda ad uniuersum processum alimentationis, per rem fit restitutio. Atque quoad primam inquisitionis partem, quae est de consumptione, omnino illa cum corporibus inanimatis, magna ex parte, communis est. Etenim quae spiritus innatus (qui omnibus tangibilibus, siue uiuis siue mortuis, inest) et aer ambiens operatur super inanimata, eadem et tentat super animata ; licet superadditus spiritus uitalis illas operationes partim infringat et compescat, partim potenter admodum intendat et augeat. Nam manifestissimum est, inanimata complura absque reparatione ad tempus bene longum durare posse : at animata, absque alimento et reparatione, subito concidunt et extinguuntur, ut et ignis. Itaque inquisitio duplex esse debet; primo contemplando corpus humanum, tanquam inanimatum et inalimentatum ; deinde tanquam animatum et alimentatum. Verum haec praefati, ad Topica Inquisitionis iam pergamus.