[0] PRAEFATIO. [1] ANTIQUITATEM primaeuam (exceptis quae in sacris literis habemus) obliuio et silentium inuoluit : silentia antiquitatis fabulae poetarum exceperunt : fabulis tandem successere scripta quae habemus ; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium seculorum memoria et euidentia, tanquam uelo fabularum, discreta et separata sint ; quod se interposuit et obiecit medium inter ea, quae perierunt, et ea, quae extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere ; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poetae sibi sumpserint in fingendis ; quod pro meo iure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis haec, ad uoluptatem siue meditationis propriae, siue lectionis alienae, aspergerem. Neque me latet quam uersatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit ; quantumque ingenii commoditas et discursus ualeat, ut quae nunquam cogitata sint, belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum huiusce rei iampridem contaminatum esse : multi enim, ut inuentis et placitis suis antiquitatis uenerationem acquirerent, poetarum fabulas ad ea traducere conati sunt : atque uetus illa uanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus stoicorum opinionis uetustissimis poetis, ueluti somniorum aliquis interpres, ascribere solebat ; et magis insulse chemici ludos et delicias poetarum in corporum transformationbus, ad fornacis experimenta transtulerunt. Haec (inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias leuitatem et indulgentiam perspeximus et notauimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim absit ut paucorum ineptiae et licentia, parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum huiusmodi uelis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat, commercia diuinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia uideamus. [2] Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poetarum fabulis mysterium et allegoriam iam ab origine subesse putem ; siue captus ueneratione prisci seculi ; siue quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam euidentem cum significato similitudinem et coniunctionem, tum in textura ipsa fabulae, tum in proprietate nominum, quibus personae siue actores fabulae insigniti et ueluti inscripti prodeunt ; ut sensum illum ab initio praeceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negauerit. Quis enim ita durus est et ad aperta caecutiens, ut, cum audiat Famam, gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quae, sopitis rebellionibus, ad tempus uagari solent, referat ? Aut cum audiat Typhonem gigantem neruos Iouis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Ioui reddidisse ; non statim aduertat hoc ad rebelliones praeualidas pertinere, quae regibus neruos et pecuniarum et auctoritatis incidunt, ita tamen, ut per sermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum, non ita multo post, quasi furtim reconcilientur et uires regibus restituantur ? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione, asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse; non liquido cogitet hoc de uastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores uanos dissipantur, confictum fuisse? Etiam nominum conformitas et iudicium cui tandem hominum obscurum esse potest ? cum Metis uxor Iouis plane consilium sonet ; Typhon tumorem ; Pan uniuersum ; Nemesis uindictam ; et similia. Neque illud quenquam moueat, si aliquid interdum historiae subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et noua allegoria inducatur. Necesse enim fuit haec fieri, cum inuenta uirorum fuerint, qui et aetate disiuncti, et instituto diuersi erant ; cum alii antiquiores, alii recentiores, fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res ciuiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et inuoluti signum non paruum, quod nonnullae ex fabulis tam absurdae narratione ipsa et insulsae inueniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et ueluti clament. Quae enim probabilis est fabula, etiam ad uoluptatem et historiae similitudinem conficta existimari potest : quod autem nulli in mentem uenisset cogitare, aut narrare, id in alios usus quaesitum uidetur. Quale enim figmentum illud ; Iouem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut grauidam sensisset comedisse, unde ipse grauidus fieri caepit, et Palladem armatam ex capite peperit ? Equidem existimo nulli mortalium obuenire uel somnium tamextra cogitationis uias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime ualuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis uidentur ab eis inuentae, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis ; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa aetate atque illis auctoribus manasse, a quibus commemorantur et ad nos deuenerunt, nil magni certe aut excelsi ab huiusmodi origine nobis (ut nostra fert coniectura) exspectare aut suspicari in mentem uenisset. Verum, si quis attentius rem consideret, apparebit, illas tradi et referri tanquam prius creditas, et receptas, non tanquam tum primo escogitatas et oblatas. Quinetiam cum diuersis modis a scriptoribus fere coaeuis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex ueteri memoria desumptum ; in quo uariant, ex singulorum ornatu additum. Atque haec res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec aetatis, nec inuentionis poetarum ipsorum essent : sed ueluti reliquiae sacrae, et aurae tenues, temporum meliorum ; quae ex traditionibus nationum magis antiquarum in Graecorum tubas et fistulas incidissent. [3] Quod si quis obstinato animo contendat, allegoriam in fabula semper subdititiam et impositam, nec omnino natiuam et genuinam fuisse : ei molesti non erimus, sed grauitatem illam iudicii, quam affectat, licet hebetiorem et fere plumbeam, remittemus ; atque illum (si modo dignus sit) alio modo, tanquam de integro adoriemur. Duplex apud homines repertus est atque increbuit parabolarum usus, atque, quod magis mirum sit, ad contraria adhibetur. Faciunt enim parabolae ad inuolucrum et uelum ; faciunt etiam ad lumen et illustrationem. Atque misso illo usu priore (potius quam lites suscipiamus), et receptis fabulis antiquis, tanquam rebus uagis et ad delectationem compositis ; manet tamen proculdubio posterior iste usus, neque ulla ingenii uiolentia nobis extorqueri possit, neque impediet quisquam (qui sit mediocriter doctus), quin protinus recipiatur modus iste docendi, tanquam res grauis et sobria, atque omnis uanitatis expers, et scientiis apprime utilis, imo et quandoque necessaria ; nimirum ut in inuentis nobis, et ab opinionibus uulgaribus remotis et penitus abstrusis, aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quaeratur. Itaque antiquis seculis, cum rationis humanae inuenta, et conclusiones etiam eae quae nunc tritae et uulgatae sunt, tunc temporis nouae et insuetae essent, omnia fabularum omnigenum, et aenigmatum, et parabolarum, et similitudinum plena erant : atque per haec docendi ratio, non occultandi artificium, quaesitum est ; rudibus scilicet tunc temporis hominum ingeniis, et subtilitatis, nisi quae sub sensum cadebat, impatientibus et fere incapacibus. Nam ut hieroglyphica literis, ita parabolae argumentis erant antiquiores. Atque etiam nunc, si quis nouam in aliquibus lucem humanis mentibus affundere uelit, idque non incommode et aspere, prorsus eadem uia insistendum est, et ad similitudinum auxilia confugiendum. Quare quae dicta sunt, ita claudemus. Sapientia prisci seculi, aut magna aut felix fuit : magna, si de industria excogitata est figura siue tropus : felix, si homines, aliud agentes, materiam et occasionem tantae contemplationum dignitati praebuere. Operam autem nostram (si quid in ea sit quod iuuet) in neutra re male collocatam censebimns. Aut enim antiquitatem illustrabimus, aut res ipsas. Neque nescius esse possem hanc rem ab aliis tentatam esse : sed tamen, ut, quod sentiam, eloquar, idque non fastidiose, sed libere, eius decus et uirtus ex huiusmodi laboribus, licet magnis et operosis, fere periit ; dum homines, rerum imperiti et non ultra locos certos communes docti, parabolarum sensus ad uulgaria quaedam et generalia applicauerunt, atque earundem uim ueram, et proprietatem genuinam, ac indagationem altiorem, non attigerunt. Nos autem erimus (ni fallimur) in rebus uulgatis noui ; et aperta et plana a tergo relinquentes, ad ulteriora et nobiliora tendemus.