[28,0] XXVIII. SPHINX, SIVE SCIENTIA. [28,1] TRADITUR Sphinx fuisse monstrum specie multiforme; facie et uoce uirginis ; pennis uolucris, unguibus gryphi : iugum autem montis in agro Thebano tenebat et uias obsidebat : mos autem ei erat uiatores ex insidiis inuadere ac comprehendere : quibus in potestatem redactis, aenigmata quaedam obscura et perplexa proponebat, quae a Musis praebita et accepta putabantur. Ea si soluere et interpretari miseri captiui non possent ; haesitantes, et confusos in illis; magna saeuitia dilaniabat. Haec calamitas cum diu grassaretur, praemium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) uiro qui Sphingis aenigmata explicare possit (neque enim alia superandae illius ratio erat). Tanto pretio excitatus Oedipus, uir acer et prudens, sed pedibus laesis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset ; illa ab eo quaesiuit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postes bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille praesenti animo respondit, illud in hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes prouoluitur et uix repere tentat, nec ita multo post erectus et bipes incedit ; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes uideatur ; extrema autem aetate decrepitus senex labantibus neruis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque uero responso uictoriam adeptus, Sphingem interemit ; cuius corpus asello impositum, ueluti in triumpho ducebatur ; ipse autem ex pactis rex Thebanorum creatus est. [28,2] Fabula elegans, nec minus prudens est ; atque uidetur conficta de scientia, praesertim coniuncta practicae. Siquidem scientia non absurde monstrum dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam uarietatem subiecti, in qua scientia uersatur : uultus et uox affingitur muliebris ob gratiam et loquacitatem : adduntur alae, quia scientiae et earum inuenta momento discurrunt et uolant, cum communicatio scientiae sit instar luminis de lumine, quod affatim incenditur. Elegantissime autem attribuuntur ungues acuti et adunci ; quia scientiae axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque prehendunt et tenent ut mouere et elabi non possit : quod et sanctus philosophus notauit : "Verba sapientum", inquit, "sunt tanquam aculei, et ueluti claui in altum defixi". Omnis autem scientia collocata uidetur in arduis et editis montium. Nam res sublimis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tanquam ex superiore loco despiciens, atque etiam late et undequaque speculatur et prospicit, ut in uerticibus montium fieri solet. Vias autem obsidere fingitur scientia, quia ubique in itinere isto, siue peregrinatione uitae humanae, materia et occasio contemplationis se ingerit et occurrit. Proponit autem Sphinx quaestiones et aenigmata mortalibus uaria et difficilia, quae accepit a Musis. Ea tamen quamdiu apud Musas manent, saeuitia fortasse curent ; donec enim nullus alius finis meditationis et disquisitionis sit praeter ipsum scire, intellectus non premitur, nec in arcto ponitur, sed uagatur et exspatiatur, atque in ipsa dubitatione et uarietate nonnullam iucunditatem et delectationem sentit : sed postquam a Musis huiusmodi aenigmata ad Sphingem transmissa sunt, id est, ad practicam, ut instet et urgeat actio, et electio, et decretum : tum demum aenigmata molesta et saeua esse incipiunt, et, nisi soluantur et expediantur animos hominum miris modis torquent et uexant, et in omnes partes distrahunt et plane lacerant. Proinde in aenigmatibus Sphingis duplex semper proponitur conditio ; non soluenti mentis laceratio; soluenti imperium. Qui enim rem callet, in fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo imperat. [28,3] AEnigmatum autem Sphingis duo in uniuersum sunt genera : aenigmata de natura rerum, atque aenigmata de natura hominis ; atque similiter in praemium solutionis sequuntur duo imperia : imperium in naturam, et imperium in homines ; uerae enim philosophiae naturalis finis proprius et ultimus est, imperiurn in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita ; licet schola, oblatis contenta, et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere proiiciat. Verum aenigma illud Oedipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis : quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunae suae esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronunciatum est : "Tu regere imperio populos, Romane, memento ; Hae tibi erunt artes". [28,4] Itaque apposite illud, quod Augustus Caesar signo Sphingis, siue de industria, siue fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in uitae suae curriculo plurima noua aenigmata de natura hominis felicissime soluit, quae nisi dexter et paratus soluisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula Sphingis deuictae corpus in asellum impositum fuisse. Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps peruulgatum sit, etiam tardo imponi possit. [28,5] Neque illud praetermittendum debellatum esse Sphingem a uiro pedibus clauato : etenim nimis cito pede et celeri gradu ad aenigmata Sphingis homines properare solent : unde fit, ut (praeualente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.