[26,0] XXVI. PROMETHEUS, SIVE STATUS HOMINIS. [26,1] TRADUNT antiqui hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diuersis animalibus massae admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri uellet, neque conditor solum generis humani uideri, uerum etiam amplificator, ad coelum ascendit furtim, fasces secum portans ex ferula, quibus ad currum solis admotis et accensis, ignem ad terram detulit, atque cum hominibus communicauit. Ob tantum Promethei meritum memorant homines parum gratos fuisse. Quinetiam, conspiratione facta, et Prometheum et inuentum eius apud Iouem accusarunt. Ea res non perinde accepta, atque aequum uideri possit. Nam ipsa accusatio Ioui et superis admodum cordi fuit. Itaque delectati non solum ignis usum hominibus indulserunt, uerum et nouum munus, omnium maxime amabile et optabile (perpetuam nimirum iuuentam) hominibus donarunt : illi, gestientes et inepti, donum deorum asello imposuerunt. Inter redeundum autem laborabat asellus siti graui et uehementi ; cumque ad fontem quendam peruenisset, serpens fonti custos additus, eum a potu prohibuit, nisi illud, quodcunque esset, quod in dorso portaret, pacisci uellet : asellus miser conditionem accepit, atque hoc modo instauratio iuuentutis, in pretium haustus pusillae aquae, ab hominibus ad serpentes transmisse est. Verum Prometheus, a malitia sua non abscedens, atque hominibus, post praemium illud eorum frustratum, reconciliatus, animo uero erga Iouem exulcerato, dolos etiam ad sacrificium adhibere ueritus non est. Atque duos aliquando tauros Ioui dicitur immolasse, ita tamen ut in alterius pelle carnes et adipem amborum incluserit, alteram pellem ossibus tantummodo suffarcinarit ; atque deinde religiosus scilicet et benignus Ioui optionem concessit. Iupiter, uafriciem et malam fidem eius detestatus, sed nactus occasionem ultionis, ludibrium illud tauri elegit, atque ad uindictam conuersus, cum se insolentiam Promethei reprimere non posse animaduerteret, nisi hominum genus (quo opere ille immensum turgebat et efferebatur) afflixisset, Vulcano imperauit, ut feminam componeret pulchram et uenustam, cui etiam dii singuli dotes suas impertierunt, quae idcirco Pandora uocata est. Huic feminae inter manus uasculum elegans posuerunt, in quo omnia mala et aerumnas incluserant ; subsidebat autem in imo uase Spes. Illa cum uasculo suo ad Prometheum primo se contulit ; eum captans, si forte ille uas accipere uellet et aperire : quod ille cautus et astutus reiecit. Itaque ad Epimetheum Promethei fratrem (sed diuersae admodum indolis) spreta deflexit. Ille, nihil cunctatus, uas temere aperuit ; cumque mala illa omnigena euolare cerneret, sero sapiens, magna contentione et festinatione uasi operculum suum rursus indere conatus est, uix tamen ultimam et in fundo residentem Spem seruare potuit. Postremo Prometheo Iupiter plurima et grauia imputans, quod ignis olim furtum fecisset, quod Iouis maiestatem in sacrificio illo doloso ludibrio habuisset ; quod donum eius aspernatus esset, nouo etiam addito crimine, quod Palladem uitiare tentasset, eum in uincula coniecit, et ad perpetuos cruciatus damnauit. Erat enim iussu Iouis adductus ad montem Caucasum, atque ibi columnae alligatus, ut nullo pacto se mouere posset : aderat autem aquila, quae iecur eius interdiu rostro tundebat atque consumebat, noctu autem quantum comesum erat, renascebatur ; ut nunquam doloris materia deficeret. Memorant tamen hoc supplicium aliquando finem habuisse : Hercules enim in poculo, quod a sole acceperat, nauigato oceano, ad Caucasum peruenit, atque Prometheum liberauit, aquila sagittis confixa. Instituta autem sunt, in honorem Promethei, apud nonnullos populos, lampadiferorum certamina, in quibus decurrentes accensas faces ferebant, quas si exstingui contigisset, uictoriam sequentibus cedebant et se subducebant, atque is demum palmam accepit, qui primus facem accensam ad metam usque detulisset. [26,2] Fabula contemplationes plurimas ueras atque graues, et prae se fert, et premit. Nonnulla enim in ea iampridem recte notata, alia plane intacta sunt. Prometheus prouidentiam liquido et diserte significat : atque in rerum uniuersitate sola desumpta et delecta est ab antiquis hominis fabrica et constitutio, quae prouidentiae attribuatur tamquam opus proprium. Huius rei non solum illud in causa esse uidetur, quod hominis natura mentem suscipit, atque intellectum prouidentiae sedem ; atque durum quodammodo uidetur et incredibile ex principiis brutis et surdis excitare, et educere rationem et mentem, ut fere necessario concludatur prouidentia animae humanae indita esse, non sine exemplari, et intentione, et auctoramento prouidentiae maioris : uerum et hoc praecipue proponitur, quod homo ueluti centrum mundi sit, quatenus ad causas finales; adeo ut, sublato e rebus homine, reliqua uagari sine proposito uideantur et fluctuari, atque, quod aiunt, scopae dissolutae esse, nec finem petere. Omnia enim subseruiunt homini, isque usum et fructum ex singulis elicit et capit. Etenim astrorum conuersiones, et periodi, et ad distinctiones temporum, et ad plagarum mundi distributionem faciunt. Et meteora ad praesagia tempestatum, et uenti tum ad nauigandum, tum ad molas, et machinas: et plantae atque animalia cuiuscunque generis, aut ad domicilia hominis et latebras, aut ad uestes, aut ad uictum, aut ad medicinam, aut ad leuandos labores, aut deuique ad delectationem et solatium referuntur : adeo ut omnia prorsus non suam rem agere uideantur, sed hominis. Neque temere additum est, in massa illa et plasmate particulas ex diuersis animantibus desumptas, atque cum luto illo temperatas et confusas fuisse; quia uerissimum est, omnium rerum, quas uniuersum complectitur, hominem rem maxime compositam esse et decompositam, ut non immerito ab antiquis mundus minor uocatus sit. [26,3] Quamuis enim uerbi microcosmi elegantiam chemici nimis putide et ad litteram acceperint et detorserint, dum in homine omnem mineram, omne uegetabile, et reliqua, aut aliquid eis proportionatum, subesse uolunt; manet tamen illud solidum et sanum quod diximus, corpus hominis omnium entium et maxime mistum, et maxime organicum reperiri, quo magis admirandas uirtutes et facultates suscipit, et nanciscitur : simplicium enim corporum uires paucae sunt, licet certae et rapidae, quia minime per mixturam refractae, et comminutae, et libratae existunt : uirtutis autem copia et excellentia in mistura et compositione habitat. Atque nihilominus homo in` originibus suis uidetur esse res inermis et nuda, et tarda in iuuamentum sui, denique quae plurimis rebus indigeat. Itaque festinauit Prometheus ad inuentionem ignis, qui omnibus fere humanis necessitatibus et usibus suppeditat et ministrat leuamenta et auxilia: ut si forma formarum anima, et instrumentum instrumentorum manus, etiam auxilium auxiliorum siue opis opum ignis dici mereatur. Hinc enim operationes quamplurimae; hinc artes mechanicae ; hinc scientiae ipsae infinitis modis adiuuantur. [26,4] Modus autem furti ignis apte describitur, atque ex natura rei. Is fuisse perhibetur per uirgam ex ferula ad currum solis admotam. Ferula enim ad percussionem et plagas adhibetur, ut luculenter significetur, ignis generationem per corporum uiolentas percussiones et collisiones fieri, ex quibus attenuantur materiae, et in motu ponuntur, et ad calorem coelestium suscipiendum praeparantur, ignemque, ueluti ex curru solis, modis clandestinis, ac quasi furtim decerpunt et rapiunt. [26,5] Sequitur parabolae pars insignis. Homines, loco gratulationis et gratiarum actionis, ad indignationem et expostulationem uersos esse, atque accusationem et Promethei et ignis apud Iouem instituisse; eamque rem Ioui acceptissimam fuisse, adeo ut hominum commoda ob hoc noua munificentia cumulauerit. Quorsum enim ista criminis ingrati erga auctorem suum animi (quod uitium omnia fere complectitur) approbatio et remuneratio ? Res alio spectare uidetur. Hoc enim uult allegoria ; incusationem et naturae suae, et artis, per homines factam, ex optimo mentis statu proficisci, atque in bonum cedere ; contrarium diis inuisum et infaustum esse. Qui enim naturam humanam uel artes receptas in immensum extollunt, et effusi sunt in admiratiomem earum rerum, quas habent et possident; et scientias, quas profitentur aut colunt, perfectas prorsus censeri uolunt, illi primo aduersus diuinam naturam minus reuerentes sunt, cuius perfectioni sua fere aequiparant ; deinde iidem erga homines magis sunt infructuosi, cum se ad fastigium rerum iam peruenisse putent et tanquam perfuncti ulteriora non quaerant. Contra qui naturam et artes deferunt et accusant, et querimoniarum pleni sunt, illi uere et magis modestum animi sensum retinent, et perpetuo ad nouam industriam, et noua inuenta exstimulantur. Quo mihi magis mirari libet hominum inscitiam et malum genium, qui, paucorum arrogantiae seruuli, istam peripateticorum philosophiam, portionem Graecae sapientiae, nec eam magnam, iu tanta ueneratione habent, ut omnem eius incusationem non solum inutilem sed suspectam et fere periculosam reddiderint. Atque magis probandus est ,et Empedocles, qui tanquam furens, et Democritus, qui magna cum uerecundia, queruntur, omnia abstrusa esse, nihil eos scire, nil cernere, ueritatem in profundis puteis immersam, ueris falsa miris modis adiuncta atque intorta esse (nam academia noua modum prorsus excessit) quam Aristotelis schola fidens et pronunciatrix. Itaque monendi sunt homines, delationem naturae et artis diis cordi esse et nouas eleemosynas, et donaria a diuina benignitate impetrare gaere ; et incusationem Promethei, licet auctoris et magistri, eamque acrem et uehementem, magis sanam et utilem, quam gratulationem effusam, esse ; denique opinionem copiae inter maximas causas inopiae reponi. [26,6] Quod uero attinet ad doni genus, quod homines in praemium accusationis dicuntur accepisse (florem iuuentutis uidelicet non deciduum), eiusmodi est, ut uideantur antiqui de modis et medicinis ad senectutis retardationem et uitae prolongationem facientibus non desperasse; sed illa utique numerasse potius inter ea, quae per hominum inertiam et incuriam, licet semel accepta, periere aut frustrata sunt; quam inter ea, quae plane negata et nunquam. çoncessa fuerint. Significant enim et innuunt, ex ignis uero usu, atque ex artis erroribus bene et strenue accusatis et conuictis, munificentiam diuinam ad huiusmodi dona hominibus non defuisse; ipsos sibi deesse, cum hoc deorum munns asello imposuerint lento et tardigrado ; ea uidetur esse experientia, res stupida et plena morae, ex cuius gradu tardo et testudineo antiqua, illa querimonia, de uita breui et arte longa nata est. Atque certe nos in ea sumus opinione, facultates illas duas, dogmaticam et empiricam, adhuc non bene coniunctas et copulatas fuisse, sed noua deorum munera aut philosophiis abstractis, tanquam leui uolucri ; aut lentae et tardae experientiae, tanquam asello, imposita esse : in quo tamen de asello illo non male ominandum est, nisi interueniat illud accidens uiae et sitis. Existimamus enim, si quis experientiae, ueluti certa lege et methodo, constanter militet, neque inter uiam experimenta; quae uel ad lucrum faciunt, uel ad ostentationem, hauriendi siti corripiatur, adeo ut ad ea comparanda onus suum deponat et distrahat ; eum munificentiae diuinae auctae et nouae baiulum non inutilem fore. Quod uero donum illud ad serpentes transierit, ea uidetur adiectio ad fabulam ornatus fere gratia, nisi forte illud inseruerint, ut homines pudeat, se cum igne illo suo et tot artibus ea in se transferre non posse, quae natura ipsa compluribus aliis animalibus largita est. Etiam illa subita hominum cum Prometheo reconciliatio, postquam spe sua decidissent, monitum habet utile et prudens : notat enim hominum leuitatem et temeritatem in experimentis nouis. Ea enim si statim non succedant et ad uota respondeant, praepropera festinatione homines incepta deserunt, et praecipites ad uetera recurrunt, iisque reconciliantur. [26,7] Descripto statu hominis quoad artes et intellectualia, parabola transit ad religionem ; culturam enim artium cultus diuinorum comitatus est ; quem statim hypocrisis occupauit et polluit. Itaque sub duplici illo sacrificio eleganter repraesentatur persona uere religiosi et hypocritae. Alteri enim inest adeps, Dei nimirum portio, ob inflammationem et suffitum, per quod affectus et zelus, ad gloriam Dei incensus atque alta petens, significatur; insunt uiscera charitatis, insunt carnes bonae et utiles. In altero nihilt praeter ossa arida et nuda reperiuntur, quae nihilominus pellem farciunt, et hostiam pulcherrimam, et magnificam imitantur ; per quae recte notantur externi et inanes ritus, et caeremoniae ieiunae, quibus homines cultum diuinum onerant et inflant, res ad ostentationem potius compositae, quam ad pietatem facientes. Neque satis est hominibus huiusmodi ludibria Deo offerre, nisi ea etiam illi imponant et imputent, ac si ipse illa elegerit et praescripserit. Certe propheta sub Dei persona de hac optione expostulat : "Num tandem hoc est illud ieiunium, quod elegi, ut homo animam suam in diem unum affligat, et caput instar iunci demittat ?" [26,8] Post statum religionis, parabola se uertit ad mores et humanae uitae conditiones. Atque peruulgatum est illud, et tamen recte positum, per Pandoram significari uoluptatem et libidinem, quae post uitae ciuilis artes, et cultum, et luxum, ueluti ex dono ignis, et ipsa incensa est. Itaque Vulcano, qui similiter ignem repraesentat, opificium uoluptatis deputatur. Ab illa autem infinita mala et in animos, et in corpora, et fortunas hominum una cum sera poenitentia fluxerunt ; neque tantum in status singulorum, uerum etiam in regna et respublicas. Ab eodem enim fonte bella, et tumultus, et tyrannides ortum traxere. Verum operae pretium est animaduertere, quam belle et eleganter fabula duas humanae uitae conditiones, et ueluti tabulas siue exempla, sub personis Promethei et Epimethei depinxerit. Qui enim sectam Epimethei sequuntur, illi improuidi, neque in longum consulentes ; quae in praesentia suauia sunt, prima habent, atque multis sane propter hoc angustiis, et difficultatibus, et calamitatibus premuntur, et perpetuo fere eum illis conflictantur ; interim tamen genium suum placant, atque insuper ob rerum imperitiam multas inanes spes intra animum uoluunt, quibus tamen, ueluti suauibus insomniis, se delectant, atque miserias uitae suae condiunt. Promethei autem schola, homines nimirum prudentes, et, in futurum prospicientes, multa scilicet mala et infortunia caute submouent et reiiciunt; uerum cum hoc bono illud coniunctum est, ut multis uoluptatibus et uaria rerum iucunditate se priuent, et genium suum fraudent, atque, quod multo peius est, curis, et solicitudine, et timoribus intestinis se crucient et conficiant : alligati enim necessitatis columnae, innumeris cogitationibus (quae, quia uolucres admodum sunt, per aquilam significantur), iisque pungentibus, et iecur mordentibus, et corrodentibus uexantur; nisi forte aliquando, ueluti noctu, exiguam quampiam animi remissionem et quietem nanciscantur ; ita tamen ut statim subinde redeant nouae anxietates et formidines. Itaque paucis admodum utriusque sortis beneficium contigit, ut prouidentiae commoda retinuerint, solicitudinis et perturbationis malis se liberarint. [26,9] Neque id quisquam assequi potest, nisi per Herculem, id est, fortitudinem et animi constantiam, quae in omnem euentum parata, et cuicunque sorti aequa, prospicit sine metu, fruitur sine fastidio, et tolerat sine impatientia. Atque illud notatu dignum est, uirtutem hanc Prometheo non innatam, sed aduentitiam fuisse, atque ex ope aliena ; nulla enim ingenita et naturalis fortitudo tantae rei par esse possit. Sed haec uirtus ab ultimo oceano, atque a sole acceptaet aduecta est : praestatur enim a sapientia; tanquam a sole, et a meditiatione inconstantiae ac ueluti undarum humanae uitae, tanquam a nauigatione oceani; quae duo Virgilius bene coniunxit : "Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subiecit pedibus; strepitumque Acherontis auari". Elegantissime autem additur ad hominum animos consolandos et confirmandos, heroëm istum ingentem in poculo siue urceo nauigasse : ne forte naturae suae angustias et fragilitatem nimium pertimescant aut causentur ; ac si huiusmodi fortitudinis et constantiae capax omnino non esset ; de quo ipso Seneca bene ominatus est, cum dicat : "Magnum est habere simul fragilitatem hominis et securitatem Dei". [26,10] Sed iam retrocedendum est ad illud quod consulto praeteriuimus, ne ea, quae inter se connexa sunt, abrumperemus : hoc est, de nouissimo illo Promethei crimine, quod pudicitiam Mineruae solicitasset. Nam et ob hoc delictum grauissimum certe et maximum illam poenam laniationis uiscerum subiit. Illud non aliud esse uidetur quam quod homines, artibus et scientia multa inflati; etiam sapientiam diuinam sensibus et rationi subiicere saepius tentent ; ex quo certissime sequitur mentis laceratio et stimulatio perpetua et irrequieta. Itaque mente sobria et submissa drstinguenda sunt humana et diuina ; atque oracula sensus et fldei ; nisi forte et religio haeretica, et philosophia commentitia hominibus cordi sit. [26,11] Restat ultimum illud de ludis Promethei cum taedis ardentibus. Hoc rursus ad artes et scientias pertinet, sicut ignis ille; ad cuius memoriam et celebrationem huiusmodi ludi instituti sunt ; atque continet in se monitum, idque prudentissimum, ut perfectio scientiarum a successione, non ab unius alicuius pernicitate aut facultate, exspectetur. Etenim qui ad cursum et contentionem uelocissimi et ualidissimi sunt, ii ad facem suam accensam seruandam fortasse minus sunt habiles, cum a cursu rapido aeque, ac nimis tardo, periculum exstinctionis immineat. Isti autem luminum cursus et certamina iampridem intermissa uidentur, cum scientiae in primis quibusque auctoribus, Aristotele, Galeno, Euclide, Ptolemaeo, maxime florere cernantur ; atque successsio nil magni effecerit aut fere tentauerit. Atque optandum esset, ut isti ludi in honorem Promethei siue humanae naturae instaurarentur, atque res certamen et aemulationem et bonam fortunam reciperet, neque ex unius cuiuspiam face tremula atque agitata penderet: ltaque homines monendi sunt, ut, se ipsi exsuscitent, et uires atque etiam uices suas experiantur, neque in paucorum hominum animulis et cerebellis omnia ponant. [26,12] Haec sunt illa, quae in fabula ista uulgari et decantata nobis adumbrari uidentur ; neque tamen inficiarnur, illi subesse haud pauca, quae ad Christianae fidei mysteria miro consensu innuant ; ante omnia nauigatio illa Herculis in urceo ad liberandum Prometheum, imaginem Dei Verbi, in carne, tanquam fragili uasculo, ad redemptionem generis humani properantis, priae se ferre uidetur. Verum nos omnem in hoc genere licentiam nobis ipsi interdicimus, ne forte igne extraneo ad altare Domini utamur.