[25] XXV. ATALANTA, SIVE LUCRUM. ATALANTA cum uelocitate excelleret, de uictoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones certaminis erant ; uictori Hippomeni coniugium, Atalantae, mors uicto. Neque dubia uictoria uidebatur, cum Atalantae insuperabilis in cursu praestantia multorum exitio insignita fuisset. Itaque Hippomenes ad dolos animum adiecit. Parauit autem tria mala aurea, eaque secum portauit. Res geri coepit ; praecurrit Atalanta ; ille, cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum Atalantae proiecit ; non recta quidem, sed ex transuerso, ut illam et moraretur, atque insuper de uia deduceret ; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudine illecta, omisso stadio, post malum cucurrit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenes interim spatium stadii non paruum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate iacturam temporis resarciuit, atque iterum emicuit : sed cum Hippomenes secundo et tertio huiusmodi moras ei iniecisset, tandem uictor astutia, non uirtute euasit. Fabula uidetur allegoriam insignem proponere de certamine artis cum natura. Ars enim, per Atalantam significata, uirtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura uelocior est, et ueluti cursus citatioris ; et celerius ad metam peruenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet ; cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter prouenire ; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere : etiam in moralibus, dolorum obliuionem et solatia diuturnitas temporis, quasi ex beneficio naturae, inducit ; philosophia autem (quae ueluti ars uiuendi est) diem non exspectat, sed praestat et repraesentat. Verum istam artis praerogatiuam et uigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quae cursum suum uerum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam constanter produxerit ; sed perpetuo artes incepta praecidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantae. "Declinat cursus, aurumque uolubile tollit". Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam uincere, et uictam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere; sed contrarium eueniat, ut ars in naturae potestate sit, atque ueluti nupta mulier coniugi pareat.