[24] XXIV. DIONYSUS, SIVE CUPIDITAS. Narrant Semelen Iouis pellicem, postquam iuramento eum inuiolabili ad uotum indefinitum obstrinxisset; petiisse ut ad amplexus suos accederet talis, qualis cum Iunone consuesset: itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur eius insutus est, donec menses foetui destinatos compleret ; ex quo tamen onere Iupiter nonnihil claudicabat : itaque puer, quod Iouem, dum in femore eius portaretur, grauaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est ; cum uero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus uideretur tanquam ambigui : etiam exstinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post reuixit. Atque prima iuuenta uitis culturam, atque adeo uini confectionem et usum primus inuenit et edocuit ; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subiugauit et ad ultimos Indorum terminos perrexit: curru autem uehebatur a tigribus tracto : circa eum subsultabant daemones deformes, Cobali uocati, Acratus, et alii : quin et Musae comitatui eius se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et ceremoniarum inuentor et institutor habebatur, eius tamen generis quae et fanaticae erant et plenae corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis eius a mulieribus furore percitis duo uiri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus; ille dum, arbore conscensa, spectator eorum quae agerentur esse uoluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque huius Dei res gestae cum Iouis rebus fere confunduntur. Fabula uidetur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali meus inueniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura cupiditatis, siue affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimae, non alia est, quam appetitus et desiderium boni apparentis : concipitur uero semper cupiditas in uoto illicito prius temere concesso, quam intellecto et iudicato. Postquam autem affectus efferuescere coeperit, mater eius (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit : cupiditas autem, dum immatura est in anima humana (quae eius genitor est, et per Iouem repraesentatur) et nutricatur et occultatur, praecipue in animae parte inferiore tanquam femore ; atque animum pungit et conuellit et deprimit ; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur ; id est, latebras quaerit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec, remotis pudoris et metus fraenis, et coalita audacia, aut uirtutis alicuius praetextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud uerissimum est, omnem affectum uehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum uirilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud praeclare, Bacchum mortuum reuiuiscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque exstincti, sed nulla files habenda est eis, ne sepultis quidem ; siquidem praebita materia et occasione resurgunt. Atque de inuentione uitis parabola prudens est : omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad inuestigandum fomites suos ; ante omnia autem, quae hominibus innotuere, uinum ad perturbationes cuiuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax ; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus prouinciarum subiugator, et expeditionis infinitae susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit et nouis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad currum iugantur ; postquam enim affectus aliquis curulis esse coepit, non pedestris, et uictor rationis et triumphator, in omnia, quae aduersantur aut se opponunt, crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod circa currum subsultant illi daemones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis, et ore ipso et gestu, indecoros et inconditos,. subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, ueluti ira, insultatione, amore, uideatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musae. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum maiestatem minuit, ut, cum duces uite esse debeant, sint affectuum pedissequae. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quae ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire, quod experientia repudiauit. Atque norint omnes, qui, affectibus suis seruientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, siue honores appetant, siue fortunas, siue amores, siue gloriam, siue scientiam, siue alia quaecunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere secula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo conuenit. Primum, quod hedera hieme uirescat ; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, aedificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus, per renitentiam et uetitum, et tanquam antiperistasin (ueluti per frigus brumae hedera), uirescit et uigorem acquirit. Secundo affectus praedominans omnes humanas actiones, et omnia humana decreta, tanquam hedera, circumfunditur, atque iis se addit et adiungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere malesanus affectus in prauis religionibus luxurietur : aut si furores ab eo immitti putentur ; cum omnis affectus et ipse furor breuis sit, et, si uehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis euidentem habet parabolam ; cum affectus praeualidus, et inquisitioni curiosae et admonitioni salutari et liberae asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Iouis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestae nobiles et clarae, et merita insignia et gloriosa, interdum a uirtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu, et occulta cupiditate (utcunque famae et laudis celebritate efferantur) proueniant : ut non facile sit distinguere facta Bacchi a factis Iouis.