[2,0] TYPHON, SIVE REBELLIS. [2,1] NARRANT poetæ Iunonem, indignatam quod Iupiter Palladem ex sese sine ea peperisset, omnes deos atque deas precibus fatigasse, ut ipsa etiam sine Ioue partum ederet : et postquam uiolentiæ et importunitati eius annuissent, terram illa concussit, ex quo motu Typhon natus est, monstrum ingens et horrendum. Ille serpenti ueluti nutritio datus est, ut ab eo aleretur. Nec mors, postquam adoleuisset, quin bellum Ioui moueret. In eo conflictu Iupiter in potestatem gigantis uenit, qui illum, in humeros sublatum, in regionem remotam et obscuram transportauit, et concisis neruis et manuum et pedum, et secum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem neruos Iouis Typhon suffuratus est, atque eos Ioui restituit. Iupiter confirmatus, belluam rursus impetiit ; ac primum fulmine uulnerauit, ex cuius sanguine serpentes nati sunt. Tum demum ruentem et fugientem (Aetnam super eum iaculatus) mole montis oppressit. [2,2] Fabula de fortuna regum uaria et rebellionibus, quæ in monarchiis quandoque euenire consueuerunt, conficta est. Reges enim regnis suis, ut Iupiter Iunoni, ueluti matrimonii uinculo iuncti recte censentur: sed accidit nonnunquam ut imperandi consuetudine deprauati, et in tyrannidem uergentes, omnia ad se trahant, et, contempto ordinum et senatus sui consensu, ex sese pariant : id est, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta administrent. Id populi aegre ferentes, et ipsi moliuntur caput aliquod rerum ex sese creare et extollere. Ea res ex occulta solicitatione nobilium et procerum fere initia sumit, quibus conniuentibus, tum populi suscitatio tentatur ; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infantiam significatus) sequitur. Atque iste rerum status ab insita plebis prauitate et natura maligna (serpente regibus infestissimo) nutricatur. Defectione autem uiribus coalita, postremo res in apertam rebellionem erumpit ; quae, quia infinita mala et regibus et populis infligit, sub dira illa Typhonis effigie repraesentatur, in qua centum capita ob diuisas potestates, ora flammantia ob incendia, anguium cingula ob pestilentias (præsertim in obsidionibus), manus ferreae ob caedes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis contectum ob perpetuos rumores, et nuncios et trepidationes, et huiusmodi. Atque interdum rebelliones istae tam praeualidæ sunt, ut reges cogantur, tanquam a rebellibus transportati, relictis regni sedibus et urbibus primariis, uires contrahere, et in remotam aliquam et obscuram prouinciam ditionis suae se recipere, neruis et pecuniarum et maiestatis accisis : sed tamen non ita multo post, fortunam prudenter tolerantes, uirtute et industria Mercurii neruos recipiunt, hoc est, affabiles facti, et per edicta prudentia, et sermones benignos, reconciliatis subditorum animis et uoluntatibus, tandem alacritatem ad impensas conferendas, et nouum auctoritatis uigorem excitant. Nihilominus, prudentes et cauti, aleam fortunae tentare plerumque nolunt, et a pugna abstinent ; sed tamen operam dant ut aliquo facinore memorabili existimationem rebellium frangant. Quod si ex uoto succedat, illi, uulneris accepti conscii, et rerum suarum trepidi, primo ad fractas et inanes minas, ueluti serpentum sibilos, se uertunt : deinde, rebus desperatis, fugam capessunt. Atque tum demum, postquam ruere incipiant, tutum est et tempestiuum regibus copiis, et uniuersa mole regni, tanquam Aetnae monte, eos persequi et opprimere.