[9,0] LIBER NONUS. AD REGEM SUUM. [9,1] CAPUT I. Partitiones Theologiae Inspiratae omittuntur ; Tantum aditus fit ad Desiderata tria ; Doctrinam de Legitimo Usu Rationis Humanae in Diuinis ; Doctrinam de Gradibus Unitatis in Ciuitate Dei ; et Emanationes Scripturarum. Iam uero (Rex optime) cum carina parua, qualis nostra esse potuit, uniuersum ambitum tam ueteris quam noui orbis scientiarum circumnauigauerit (quam secundis uentis et cursu, posterorum sit iudicium), quid superest, nisi ut uota, tandem perfuncti, persoluamus ? At restat adhuc Theologia Sacra, siue Inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e Nauicula Rationis Humanae, et transeundum in Ecclesiae Nauem ; quae sola Acu Nautica, Diuina pollet ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius Stellae Philosophiae, quae hactenus praecipue nobis affulserunt. Itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco uotorum. Id eo magis facimus, quia in corpore Theologiae nullam prorsus regionem aut tractum plane desertum aut incultum inuenimus ; tanta fuit hominum diligentia in seminandis aut tritico, aut zizaniis. Tres igitur proponemus Theologiae Appendices, quae non de materia per Theologiam informata aut informanda, sed tantummodo de Modo Informationis, tractent. Neque tamen, circa eos tractatus (ut in reliquis consueuimus) uel Exempla subiungemus, uel Praecepta dabimus. Id theologis relinquemus. Sunt enim illa (ut diximus) instar uotorum tantum. 1. Praerogatiua Dei totum hominem complectitur ; nec minus ad Rationem quam ad Voluntatem Humanam extenditur ; ut homo scilicet in uniuersum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut Legi Diuinae obedire tenemur, licet reluctetur Voluntas; ita et Verbo Dei fidem habere, licet reluctetur Ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus quae sunt rationi nostrae consentanea, rebus assentimur, non authori ; quod etiam suspectae fidei testibus praestare solemus. At fides illa, quae Abraham imputabatur ad iustitiam, de huiusmodi re extitit quam irrisui habebat Sarah ; quae in hac parte imago quaedam erat Rationis Naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod diuinum fuerit magis absonum et incredibile, tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit uictoria Fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua grauantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei mieericordia collocant, eo Deum maiore afficiunt honore ; omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab anima; quae est agens dignius. Aliter se res habet in Statu Gloriae : tunc siquidem cessabit Fides, atque cognoscemus rit-ut et cogniti sumus. Concludamus igitur, Theologiam Sacram ex uerbo et oraculis Dei, non ex lumine naturae aut rations dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, "Coeli enarrant gloriam Dei" at nusquam scriptum inuenitur, "Coeli enarrant uoluntatem Dei". De illa pronunciatur, "Ad Legem et Testimonia, si non fecerint secundum uerbum istud", etc. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis de Deitate, Creatione, Redemptione; uerum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis ; "Diligite inimicos uestros; benefacite his qui oderent uos", etc. ; "ut sitis filii patris uestri qui in coelis est, qui pluit super iustos et iniustos". Quae certe uerba plausum illum merentur, "Nec uox hominem sonat". Siquidem uox est quae lumen naturae superat. Quinetiam uidemus poetas ethnicos, praesertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibue et doctrinis moralibus (quae tamen legibus diuinis multo sunt indulgentiores et solutiores), ac si naturae libertati cum malignitate quadam repugnent : "Et quod Natura remittit, Inuida iura negant". Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios, "Se inaudisse quidem aliquid de nomine Pythagora et aliorum sapientum e Graecia, et credere illos fuisse uiros magnos ; uitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reuerentia et ueneratione habuissent rem quampiam phantasticam, quam Legem et Morem uocitabant". Quare nec illud dubitandum, magnam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quo lumen naturae ascendere possit. Veruntamen quod dicitur, habere homines etiam ex lumine et lege naturae notiones nonnullas Virtutis, Vitii ; Iustitiae, Iniuriae ; Boni, Mali ; id uerissimum est. Notandum tamen, Lumen Naturcc duplici significatione accipi ; primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione, argumentis, secundum leges coeli ac terrae ; secundo, quatenus animae humanae interno affulget instinctu, secundum legem conscientiae ; quae scintilla quaedam est, et tanquam reliquiae, pristinae et primitiuae puritatis. In quo posteriore sensu praecipue particeps est anima lucis nonnullae ad perfectionem intuendam et discernendam legis moralis ; quae tamen lux non prorsus clara sit, sed eiusmodi ut potius uitia quadamtenus redarguat, quam de officiis plene informet. Quare Religio, siue mysteria spectes siue mores, pendet ex Reuelatione Diuina. Attamen usus Rationis Humanae in spiritualibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Neque enim sine causa est, quod Apostolus Religionem appellauerit Rationalem Cultum Dei. Recordetur quis caeremonias et typos ueteris legis ; fuerunt illae rationales et significatiuae, longe discrepantes a caeremoniis idolatriae et magiae; quae tanquam surdae et mutae erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Praecipue Christiana Fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet ; quod auream seruet mediocritatem circa usum Rationis et Disputationis (quae Rationis proles est) inter leges Ethnicorum et Mahometi, quae extrema sectantur. Religio siquidem Ethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil habebat ; contra, in religione Mahometi, omnis disputatio interdicta est ; ita ut altera erroris uagi et multiplicis, altera uafrae cuiusdam et cautae imposturae, faciem prae se ferat ; cum sancta Fides Christiana Rationis usum et Disputationem (sed secundum debitos fines) et recipiat et reiiciat. Humanae Rationis usus, in rebus ad Religionem spectantibus, duplex est; alter in explicatione mysterii, alter in illationibus quae inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, uidemus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se detnittere, mysteria sua ita explicando ut a nobis optime ea possint percipi; atque reuelationes suas in rationis nostrae syllepses et notiones ueluti inoculando ; atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clauis aptatur figurae serae. Qua tamen in parte, nobis ipsis deesse minime debemus; cum enim Deus ipse opera rationis nostrae in illuminationibus suis utatur, etiam nos eandem in omnes partes uersare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda : modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur. Quantum uero ad Illationes, nosse debemus, relinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad mysteria) secundarium quendam et respectiuum, non primitiuum et absolutum. Postquam enim Articuli et Principia Religionis iam in sedibus suis fuerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur, tum demum conceditur ab illis Illationes deriuare ac deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus quidem naturalibus hoc non tenet. Nam et ipsa principia examini subiiciuntur; per Inductionem (inquam) licet minime per Syllogismum ; atque eadem illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab eodem fonte tum primae propositiones tum mediae deducantur. Aliter fit in Religione ; ubi et primae propositiones authypostatae sunt, atque per se subsistentes ; et rursus non reguntur ab illa Ratione quae propositiones consequentes deducit. Neque tamen hoc fit in Religione sola, sed etiam in aliis scientiis, tam grauioribus quam leuioribus ; ubi scilicet propositiones primariae Placita sint, non Posita ; siquidem et in illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim in ludis, puta schaccorum, aut similibus, primas ludi normas et leges mere positiuas esse et ad placitum ; quas recipi, non in disputationem uocari, prorsus oporteat ; ut uero uincas, et pente lusum instituas, id artificiosum est et nationale. Eodem modo fit et in legibus humanis ; in quibus haud paucae sunt Maximae (ut loquuntur), hoc est, Placita mera Iuris, quae authoritate magis quam ratione nituntur, neque in disceptationem ueniunt. Quid uero sit iustissimum, non absolute, sed relatiue (hoc est, ex analogia illarum Maximarum), id demum rationale est, et latum disputationi campum praebet. Talis igitur est Secundaria illa Ratio, quae in Theologia Sacra locum habet; quae scilicet fundata est super Placita Dei. Sicut uero Rationis Humanae in Diuinis usus est duplex, ita et in eodem usu duplex excessus; alter, cum in Modum Mysterii curiosius quam par est inquiritur; alter cum Illationibus aequa tribuitur authoritas ac Principiis ipsis. Nam et Nicodemi discipulus uideri possit, qui pertinacius quaerat, "Quomodo posset homo nasci cum sit senex?" Et discipulus Pauli neutiquam censeri possit, qui non quandoque in doctrine suis inserat, "Ego, non Dominus"; aut illud, "Secundum consilium meum". Siquidem Illationibus plerisque stilus iste conueniet. Itaque nobis res salubris uidetur et inprimis utilis, si tractatus instituatur sobrius et diligens, qui de Usu Rationis Humanae in Theologicis utiliter praecipiat, tanquam Diuine quaedam Dialectica; utpote quae futura sit instar opiatae cuiusdam medicinae, quae non modo speculationum quibus schola interdum laborat inania consopiat, uerum etiam controuersiarum furores quae in Ecclesia tumultus cient nonnihil mitiget. Eiusmodi tractatum inter Desiderata ponimus ; et Sophronem, siue de Legitimo usu Rationis Humante in Diuinis, nominamus. 2. Intereat admodum pacis Ecclesiae, ut foedus Christianorum a Seruatore praescriptum, in duobus illis capitibus quae nonnllhil uidentur discrepantia, bene et clare explicetur; quorum alterum sic diffinit; "Qui non est nobiscum, est contra nos"; alterum autem sic; "Qui contra nos non est, nobiscum est". Ex his liquido patet esse nonnnllos articulos, in quibus qui dissentit extra Foedus statuendus sit; alios uero, in quibus dissentire liceat, saluo Foedere. Vincula enim communionis Christianae ponuntur, "Una Fides, Unum Baptisma, etc."; non "Umus Ritus, Una Opinio". Videmus quoque tunicam Saluatoris inconsutilem extitisse; uestem autem Ecclesiae uersicolorem. Paleae in arista separandae sunt a frumento ; at zizania in agro non protinus euellenda. Moses, cum certantem reperisset AEgyptium cum Israelita, non dixit, "Cur certatis?" sed gladio euaginato AEgyptium interfecit. At cum Israelitas duos certantes uidisset, quamuis fieri non potuit ut utrique causa iusta contingeret, ita tamen eos alloquitur, "Fratres estis, cur certatis"? His itaque perpensis, magni uideatur res et momenti et usus esse, ut diffniatur qualia sint illa et quantae latitudinis, quae ab Ecclesia corpore homines penitus diuellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet hoc iampridem factum esse, uideat ille etiam atque etiam quam sincere et moderate. Illud interim uerisimile est, eum qui pacis mentionem fecerit reportaturum responsum illud Iehu ad nuntium ("Nunquid pax est, Iehu") "Quid tibi et paci? Transi, et sequere me" ; cum non pax, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus uisum est tractatum de Gradibus Unitatis in Ciuitate Dei, ut salubrem et utilem, inter Desiderata reponere. 3. Cum Scripturarum Sacrarum circa Theologiam informandam tantae sint partes, de earum Interpretatione inprimis uidendum. Neque nunc de authoritate eas interpretandi loquimur, quae in consensu Ecclesiae firmatur ; sed de modo interpretandi. Is duplex est ; Methodicus, et Solutus. Etenim latices isti diuini, qui aquis illis ex puteis Iacobi in infinitum praestant, similibus fere hauriuntur et exhibentur modis quibus aquae naturales ex puteis solent. Hae siquidem aut sub primum haustum in cisternas recipiuntur, unde per tubos complures ad usum commode diduci possunt ; aut statim in uasa infunduntur, subinde prout opus est utendae. Atque modus ille prior Methodicus Theologiam nobis tandem peperit Scholasticam ; per quam Doetrina Theologica in Artem, tanquam in cisternam, collecta est, atque inde Axiomatum et Positionum riuuli in omnes partes sunt distributi. At in interpretandi modo Soluto duo interueniunt excessus: alter eiusmodi praesupponit in Scripturis perfectionem, ut etiam omnis philosophia ex earum fontibus peti debeat; ac si philosophia alia quaeuis, res profana esset et ethnica. Haec intemperies in schola Paracelsi praecipue, necnon apud alios inualuit : initia autem eius a Rabbinis et Cabalistis defluxerunt. Verum istiusmodi homines non id assequuntur quod uolunt; neque enim honorem, ut putant, Scripturis deferunt; sed easdem potius deprimunt et polluunt. Coelum enim materiatum et terram qui in Verbo Dei quaesiuerit (de quo dictum est ; "Coelum et Terra pertransibunt, Verbum autem meum non pertransibit"), is sane transitoria inter aeterna temere persequitur. Quemadmodum enim Theologiam in Philosophia quaerere, perinde est ac si uiuos quaeras inter mortuos; ita e contra Philosophiam in Theologia quaerere, non aliud est quam mortuos quaerere inter uiuos. Alter autem interpretandi modus (quem pro excessu statuimus) uidetur primo intuitu sobrius et castus ; sed tamen et Scripturas ipsas dedecorat, et plurimo Ecclesiam afficit detrimento. Is est (ut uerbo dicamus) quando Scripturae diuinitus inspiratae eodem quo Scripta Humana explicantur modo.Meminisse autem oportet, Deo Scripturarum Authori duo illa patere quae humana ingenia fugiunt; Secreta nimirum Cordis, et Successiones Temporis. Quamobrem, cum Scripturarum dictamina talia sint ut ad cor scribantur, et omnium saeculorum uicissitudines complectantur; cum aeterna et certa praescientia omnium haeresium, contradictionum, et status Ecclesiae uarii et mutabilis, tum in communi tum in electis singulis, interpretandae non sunt solummodo secundum latitudinem et obuium sensum loci; aut respiciendo ad occasionem ex qua uerba erant prolata ; aut praecise ex contextu uerborum praecedentium et sequentium; aut contemplando scopum dicti principalem; sed sic ut intelligamus complecti eas, non solum totaliter aut collectiue, sed distributiue, etiam in clausulis et uocabulis singulis, innumeros doctrinae riuulos et uenas, ad Ecclesiae singulas partes et animas fidelium irrigandas. Egregie enim obseruatum est, quod responsa Saluatoris nostri ad quaestiones non paucas ex iis quae proponebantur non uidentur ad rem, sed quasi impertinentia ; cuius rei causa duplex est; altera, quod cum cogitationes eorum qui interrogabant non ex uerbis, ut nos homines solemus, sed immediate et ex sese cognouisset, ad cogitationes eorum non ad uerba respondit; altera quod non ad eos solum locutus est qui tunc aderant, sed ad nos etiam qui uiuimus, et ad omnis aeui ac loci homines quibus Euangelium fuerit praedicandum. Quod etiam in aliis Scripturae locis obtinet. His itaque praelibatis, ueniamus ad tractatum eum quem desiderari statuimus. Inueniuntur profecto inter scripta theologica libri Controuersiarum nimio plures; Theologiae eius, quam diximus Positiuam, massa ingens; Loci Communes: Tractatus Speciales; Casus Conscientiae; Conciones et Homiliae ; denique prolixi plurimi in libros Scripturarum Commentarii. Quod desideramus autem est huiusmodi : "Collectio scilicet succincta, sana, et cum iudicio, Annotationum et Obseruationum super textus Scripturae particulares ; neutiquam in locos communes excurrendo, aut controuersias persequendo, aut in artis methodum eas redigendo ; sed quae plane sparsae sint et natiuae. Res certe in concionibus doctioribus se quandoque ostendens, quae ut plurimum non perennant; sed quae in libros adhuc non coaluit, qui ad posteros transeant. Certe quemadmodum uina quae sub primam calcationem molliter defluunt, nuit suauiora quam quae a torculari exprimuntur ; quoniam haec ex acino et cute uuae aliquid sapiant; similiter salubres admodum ac suaues sunt doctrinae, quae ex Scripturis leniter expressis emanant, nec ad controuersias aut locos communes trahuntur. Huiusmodi tractatum Emanationes Scripturarum nominabimus. Iam itaque mihi uideor confecisse globum exiguum Orbis Intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et descriptione earum partium, quas industria et laboribus hominum aut non constanter occupatas, aut non satis excultas, inuenio. Quo in opere, sicubi a sententia ueterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innouandi aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inuentis quantum in me fuerit addere ; cum tamen non minus optauerim etiam inuenta mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re aequus fuerim, uel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienae libertati per confutationes pugnaces praeiudicare contenderim. Nam in iis quae recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut obiectio, at in lectione iterata responsum se ultro ait exhibiturum ; in iis uero in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse uim ueritati per argumenta contentiosa ; quorum ea fere est natura, ut erroribus authoritatem concilient, recte inuentis derogent. Siquidem ex dubitatione error honorem acquirit ; ueritaa patitur repulsam. Interim in mentem mihi uenit responsum illud Themistoclis, qui cum ex oppido paruo legatus quidam magna nonnulla perorasset, hominem perstrinxit ; "Amice, uerba tua ciuitatem desiderant." Certe obiici mihi rectissime posse existimo, quod uerba mea saeculum desiderent ; saeculum forte integrum ad probandum ; complura autem saecula ad perficiendum. Attamen, quoniam etiam res quaeque maximae initiis suis debentur, mihi satis fuerit seuisse Posteris et Deo Immortali ; cuius numen supplex precor, per Filium suum et Seruatorem nostrum, ut has et hisce similes Intellectus Humani Victimas, Religione tanquam sale respersas, et Gloriae suae immolatas, propitius accipere dignetur.