[8,3d] APHORISMUS 56. Neque uero contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut loquuntur) saluandi, per distinctiones subtiles et quaesitas, nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim haec tela est ; atque utcunque modestiam quandam et reuerentiam prae se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quae reddat corpus uniuersum legum uarium, et male consutum. Meliua est prorsus ut succumbant deteriora, et meliora stent sola. APHORISMUS 57. Obsoletae Leges et quae abierunt in desuetudinem, non minus quam Anti-Nomiae, proponantur a delegatis ex officio tollendae. Cum enim Statutum Expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum fiat nonnulla authoritatis iactura etiam in reliquis; et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges uiuae in complexu mortuarum perimantur. Atque omnino cauendum est a gangraena in legibus. APHORISMUS 58. Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec nouiter promulgatia, Curiis Praetoriis interim contra eas decernendi ius esto. Licet enim non male dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus cum euigilent, non cum dormitent. Contra recentiora uero statuta (quae iuri publico nocere deprehenduntur) non utique Praetoribus, sed Regibus, et Sanctioribus Consiliis, et Supremis Potestatibus, auxilium praebendi ius esto ; earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant Comitia, aut huiusmodi coetus qui potestatem habeant eas abrogandi ; ne salua populi interim periclitetur. De nouis Digestis Legum. APHORISMUS 59. Quod si Leges aliae super alias accumulatae in tam uasta excreuerint uolumina, aut tanta confusione laborauerint, ut eas de integro retractare et in corpus sanum et habile redigere ex usu sit; id ante omnia agito; atque opus eiusmodi opus heroicum esto ; atque authores talis operis inter legislatores et instauratores rite et merito numerantur. APHORISMUS 60. Huiusmodi Legum Expurgatio, et Digestum Nouum, quinque rebus absoluitur. Primo, omittantur obsoleta, quae Iustinianus antiquas fabulas uocat. Deinde, ex Anti-Nomiis recipiantur probatissimae, aboleantur contrariae. Tertio, Homoio-Nomiae, siue leges quae idem sonant atque nil aliud sunt quam iterationes eiusdem rei, expungantur; atque una quaepiam ex iis, quae maxime est perfecta, retineatur uice omnium. Quarto, si quae legum nihil determinent, sed quaestiones tantum proponant, easque relinquant indecisas, similiter facessant. Postremo, quae uerbosae inueniuntur et nimis prolixae, contrahantur magis in arctura. APHORISMUS 61. Omnino uero ex usu fuerit in Nouo Digeato Legum, leges pro Iure Communi receptas, quae tanquam immemoriales sunt in origine sua, atque ex altera parte statuta de tempore in tempus superaddita, seorsum digerere et componere ; cum in plurimis rebus non eadem sit, in iure dicendo, Iuris Communis et Statutorum interpretatio et administratio. Id quod fecit Trebonianus in Digesto et Codice. APHORISMUS 62. Verum in huiusmodi Legum Regeneratione atque structura noua, ueterum legum atque librorum legis uerba prorsus et textum retineto ; licet per centones et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit : Ea deinde ordine contexito. Etsi enim fortasse commodius atque etiam, si ad rectam rationem respicias, melius hoc transigi posset per textum nouum quam per huiusmodi consarcinationem ; tamen in legibus, non tam stilus et descriptio, quam Authoritas, et huius patronus Antiquitas, spectanda est. Alias uideri possit huiusmodi opus scholasticum potius quiddam et methodus, quam Corpus Legum Imperantium. APHORISMUS 63. Consultum fuerit in Nouo Digesto Legum uetera uolumina non prorsus deleri et in obliuionem cedere, sed in bibliothecis saltem manere ; licet usus eorum uulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis grauioribus, non abs re fuerit legum praeteritarum mutationes et series consulere et inspicere ; ac certe sollenne est antiquitatem praesentibus aspergere. Nouum autem huiusmodi Corpus Legum ab iis qui in politiis singulis habent potestatem legislatoriam prorsus confirmandum est ; ne forte, praetextu ueteres leges digerendi, leges nouae imponantur occulto. APHORISMUS 64. Optandum esset ut huiusmodi Legum Instauratio illis temporibus suscipiatur, quae antiquioribus, quorum acta et opera retractant, literis et rerum cognitione praestiterint. Quod secus in opere Iustiniani euenit. Infelix res namque est, cum ex iudicio et delectu aetatis minus prudentis et eruditae antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Veruntamen saepe necessarium est, quod non optimum. Atque de Legum Obscuritate, quae a nimia et confusa earum accumulatione fit, haec dicta sint. Iam de Descriptione earum Ambigua et Obscura dicendum. De Descriptione Legum Perplexa et Obscura. APHORI8MU8 65. Descriptio Legum obscura oritur, aut ex loquacitate et uerbositate earum ; aut rursus ex breuitate nimia ; aut ex prologo legis cum ipso corpore legis pugnante. APHORISMUS 66. De obscuritate uero legum quo ex earum descriptione praua oritur, iam dicendum est. Loquacitas quae in perscribendo leges in usum uenit, et prolixitas, non placet. Neque enim quod uult et captat ullo modo assequitur, sed contrarium potius. Cum enim casus singulos particulares uerbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, maiorem inde sperans certitudinem ; e contra quaestiones multiplices parit de uerbis ; ut difficilius procedat interpretatio secundum sententiam legis (quae sanior est et uerior) propter strepitum uerborum. APHORISMUS 67. Neque propterea nimis concisa et affectata breuitas, maiestatis gratia, et tanquam magis imperatoria, probanda est; praesertim his saeculis, ne forte sit lex instar "Regulae Lesbiae". Mediocritas ergo assectanda est; et uerborum exquirenda generalitas, bene terminata; quae licet casus comprehensos non sedulo persequatur, attamen non comprehensos satis perspicue excludat. APHORISMUS 68. In legibus tamen atque edictis ordinariis et politicis, in quibus ut plurimum nemo iurisconsultum adhibet, sed suo sensui confidit, omnia fusius explicari debent, et ad captum uulgi tanquam digito monstrari. APHORISMUS 69. Neque nobis prologi legum, qui inepti olim habiti sunt, et leges introducunt disputantes non iubentes, utique placerent, si priscos mores ferre possemus. Sed prologi isti legum plerunque (ut nunc sunt tempora) necessario adhibentur, non tam ad explicationem legis, quam instar suasionis ad perferendam legem in Comitiis ; et rursus ad satisfaciendum populo. Quantum fieri potest tamen, prologi euitentur, et lex incipiat a iussione. APHORISMUS 70. Intentio et sententia legis, licet ex praefationibus et praeambulis (ut loquuntur) non male quandoque eliciatur, attamen latitudo aut extensio eius ex illis minime peti debet. Saepe enim praeambulum arripit nonnulla ex maxime plausibilibus et speciosis ad exemplum, cum lex tamen multo plura complectatur; aut contra, lex restringit et limitat complura, cuius limitationis rationem in praeambulo inseri non fuerit opus. Quare dimensio et latitudo legis ex corpore legis petenda. Nam praeambulum saepe aut ultra aut citra cadit. APHORISMUS 71. Est uero genus peracribendi leges ualde uitiosum. Cum scilicet casus ad quem lex collimat fuse exprimitur in praeambulo; deinde ex ui uerbi (talis) aut huiusmodi relatiui corpus legis retro uertitur in praeambulum, unde praeambulum inseritur et incorporatur ipsi legi ; quod et obscurum est et minus tutum, quia non eadem adhiberi consueuit dilibentia in ponderandis et examinandis uerbis preeambuli, quae adhibetur in corpore ipsius legis. Hanc partem, de Incertitudine legum quae ex mala descriptione ipsarum ortum habet, fusius tractabimus, quando de Interpretatione legum postea agemus. Atque de Descriptione legum Obscura haec dicta sint ; iam de Modis Enucleandi Iuris dicendum. De Modis Enucleandi Iuris, et Tollendi Ambigua. APHORISMUS 72. Modi Enucleandi Iuris et Tollendi Dubia, quinque sunt. Hoc enim fit aut per Perscriptiones Iudiciorum ; aut per Scriptores Authenticos ; aut per Libros Auxiliares ; aut per Praelectiones; aut per Responsa siue Consulta Prudentum. Haec omnia, si bene instituantur, praesto erunt magna legum obscuritati subsidia. De Perscriptione Iudiciorum. APHORISMUS 73. Ante omnia, iudicia reddita in curiis supremis et principalibus atque causis grauioribus, praesertim dubiis, quaeque aliquid habent difficultatis aut nouitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Iudicia enim anchorae legum sunt, ut leges reipublicae. APHORISMUS 74. Modus huiusmodi iudicia excipiendi et in scripta referendi, talis esto. Casus praecise, iudicia ipsa exacte, perscribito; rationes iudiciorum, quas adduxerunt iudices, adiicito; casuum ad exemplum adductorum authoritatem cum casibus principalibus ne commisceto; de aduocatorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodum eximium, sileto. APHORISMUS 75. Personae quae huiusmodi iudicia excipiant, ex aduocatis maxime doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Iudices ipsi ab huiusmodi perscriptionibus abstinento; ne forte opinionibus propriis addicti, et authoritate propria freti, limites referendarii transcendant. APHORISMUS 76. Iudicia illa in ordine et serie temporis digerito, non per methodum et titulos. Sunt enim scripta eiusmodi tanquam historiae aut narrationes legum. Neque solum acta ipsa, sed et tempora ipsorum, iudici prudenti lucem praebent. De Scriptoribus Authenticis. APHORISMUS 77. Ex legibus ipsis, quae Ius Commune constituunt ; deinde ex constitutionibus siue statutis ; tertio loco ex iudiciis perscriptis, Corpus Iuris tantummodo constituitor. Praeter illa, alia authentica aut nulla sunto, aut parce recipiuntor. APHORISMUS 78. Nihil tam interest Certitudinis Legum (de qua nunc tractamus) quam ut scripta authentica intra fines moderatos coërceantur, et facessat multitudo enormis authorum et doctorum in iure ; unde laceratur sententia legum, iudex fit attonitus, processus immortales, atque aduocatus ipse, cum tot libros perlegere et uincere non possit, compendia sectatur. Glossa fortasse aliqua bona, et ex scriptoribus classicis pauci, uel potius scriptorum paucorum pauculae portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominus maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant iudices aut aduocati, cum opus fuerit; sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor, nec in authoritatem transeunto. De Libris Auxiliaribus. APHORISMUS 79. At Scientiam Iuris et Practicam auxiliaribus libris ne nudanto, sed potins instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De Verborum Significatione. De Regulis Iuris. Antiquitates Legum. Summae. Agendi Formulae. APHORISMUS 80. Praeparandi sunt iuuenes et nouitii ad scientiam et ardua iuris altius et commodius haurienda et imbibenda, per Institutiones. Institutiones illas ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis uniuersum Ius Priuatum percurrito; non alia omittendo, in aliis plus satis immorando, sed ex singulis quaedam breuiter delibando, ut ad Corpus Legum perlegendum accessuro nil se ostendat prorsus nouum, sed leui aliqua notione praeceptum. Ius Publicum in Institutionibus ne attingito, uerum illud ex fontibus ipsis hauriatur. APHORISMUS 81. Commentarium de Vocabulis Iuris conficito. In explicatione ipsorum, et sensu reddendo, ne curiose nimis ant laboriose uersator. Neque enim hoc agitur, ut diffinitiones uerborum quaerantur exacte, sed explicationes tantum quae legendis iuris libris uiam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum per literas alphabeti ne digerito ; id indici alicui relinquito ; sed collocentur simul uerba quae circa eandem rem uersantur, ut alterum alteri sit iuuamento ad intelligendum. APHORISMUS 82. Ad Certitudinem Legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens de Diuersis Regulis Iuris. Is dignus est, qui maximis ingeniis et prudentissimis iure-consultis committatur. Neque enim placent quae in hoc genere extant. Colligendae autem sunt regulae, non tantum notae et uulgatae, sed et aliae magis subtiles et reconditae, quae ex legum et rerum iudicatarum harmonia extrahi possint; quales in rubricis optimis quandoque inueniuntur ; suntque dictamina generalia rationis, quae per materias legis diuersas percurrunt, et sunt tanquam Saburra Iuris. APHORISMUS 83. At singula Iuris Scita aut Placita non intelligantur pro Regulis, ut fieri solet satis imperite. Hoc enim si reciperetur, quot Leges tot Regulae ; Lex enim nil aliud quam Regula Imperans. Verum eas pro Regulis habeto, quae in forma ipsa iustitiae haerent : unde, ut plurimum, per Iura Ciuilia diuersarum rerumpublicarum eaedem Regulae fere reperiuntur; nisi forte propter relationem ad formas politiarum uarient. APHORISMUS 84. Post Regulam breui et solido uerborum complexu enuntiatam, adiiciantur Exempla, et Decisiones Casuum maxime luculentae, ad Explicationem ; Distinctiones et Exceptiones, ad Limitationem; Cognata, ad Ampliationem eiusdem Regulae. APHORISMUS 85. Recte iubetur, ut non ex Regulis Ius sumatur; sed ex Iure quod est, Regula fiat. Neque enim ex Verbis Regulae petenda est probatio, ac si esset Textus Legis. Regula enim Legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit. APHORISMUS 86. Praeter Corpus ipsum Iuris, iuuabit etiam Antiquitates Legum inuisere ; quibus licet euanuerit authoritas, manet tamen reuerentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circa leges et iudicia, siue illa fuerint edita siue non, quae ipsum Corpus Legum tempore praecesserunt. Earum siquidem iactura facienda non est. Itaque ex iis utilissima quaeque excerpito (multa enim inuenientur inania et friuola), eaque in unum uolumen redigito ; ne antiquae fabulae, ut loquitur Trebonianus, cum Legibus ipsis misceantur. APHORISMUS 87. Practicae uero plurimum interest, ut ius uniuersum digeratur ordine in Locos et Titulos; ad quos subito (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, ueluti in promptuarium paratum ad praesentes usus. Huiusmodi Libri Summarum et ordinant sparsa, et abbreuiant fusa et prolixa in lege. Cauendum autem est, ne summae istae reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientia ipsa. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur ius, non perdiscatur. Summae autem omnino magna diligentia, fide, et iudicio sunt conficienda, ne furtum faciant legibus. APHORISMUS 88. Formulas Agendi diuersas in unoquoque genere colligito. Nam et practicae hoc interest ; et certe pandunt illae oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca quae latent in legibus, at in formulis agendi melius et fusius perspiciuntur; instar pugni et palmae. De Responsis et Consultis. APHORISMUS 89. Dubitationes Particulares quae de tempore in tempus emergunt dirimendi et soluendi, aliqua ratio iniri debet. Durum enim est ut ii qui ab errore cauere cupiant ducem uiae non inueniant, uerum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam iuris praenoscendi modus. APHORISMUS 90. Responsa Prudentum, quae petentibus dantur de iure siue ab aduocatis siue a doctoribus, tanta ualere authoritate ut ab eorum sententia iudici recedere non sit licitum, non placet. Iura a Iuratis Iudicibus sumunto. APHORISMUS 91. Tentari iudicia per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim maiestatem legum, et pro praeuaricatione quapiam censenda est. Iudicia autem aliquid habere ex scena deforme est. APHORISMUS 92. Iudicum igitur solummodo, tam Iudicia quam Responsa et Consulta sunto. Illa de litibus pendentibus, haec de arduis iuris quaestionibus in thesi. Ea Consulta, siue in priuatis rebus siue in publicis, a Iudicibus ipsis ne poscito (id enim si fiat, iudex transeat in aduocatum); sed a Principe, aut Statu. Ab illis ad Iudices demandentur. Iudices uero, tali authoritate freti, disceptationes aduocatorum, uel ab his quorum interest adhibitorum, uel a Iudicibus ipsis (si opus sit) assignatorum, et argumenta ex utraque parte audiunto; et, re deliberata, ius expediunto et declaranto. Consulta huiusmodi inter Iudicia referunto et edunto, et paris authoritatis sunto. De Praelectionibus. APHORISMUS 93. Praelectiones de Iure, atque Exercitationes eorum qui iuris studiis incumbunt et operam dant, ita instituuntor et ordinantor, ut omnia tendant ad quaestiones et controuersias de iure sedandas potius quam excitandas. Ludus enim (ut nunc fit) fere apud omnes instituitur et aperitur ad altercationes et quaestiones de iure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causa. Atque hoc uetus est malum. Etenim etiam apud antiquos gloriae fuit, tanquam per sectas et factiones, quaestiones complures de iure magis fouere quam extinguere.Id ne fiat prouideto. De Vacillatione Iudiciorum. APHORISMUS 94. Vacillant Iudicia, uel propter immaturam et praefestinam sententiam ; uel propter aemulationem curiarum ; uel propter malam et imperitam perscriptionem iudiciorum ; uel propter uiam praebitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque prouidendum est ut iudicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiae se inuicem reuereantur, atque ut iudicia perscribantur fideliter et prudenter; utque uia ad rescindenda iudicia sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata. APHORISMUS 95. Si iudicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus interuenerit in alia curia, ne procedito ad iudicium antequam fiat consultatio in collegio aliquo iudicum maiore. Iudicia enim reddita, si forte rescindi necesse ait, saltem sepeliuntor cum honore. APHORISMUS 96. Ut curiae de iurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit iudicis, ampliare iurisdictionem Curiae) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur ubi fraeno opus est. Ut uero ex hac animorum contentione curiae iudicia utrobique reddita (quae nil ad iurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum; et a regibus, aut senatu, aut politia plane uindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiae, quae pacem subditis praestant, inter se duella exerceant. APHORISMUS 97. Non facilis esto aut procliuis ad iudicia reacindenda aditus per Appellationes, aut Impetitiones de Errore, aut Reuisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; iudicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios uero, ut iudicium ipsum maneat in suo uigore, sed executio eius tantum cesset. Neutrum placet ; nisi curiae in quibus iudicium redditum sit fuerint humiles et inferioris ordinis; sed potius, ut et iudicium stet, et procedat eius executio ; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si iudicium fuerit rescissum. Atque hic Titulus, de Certitudine Legum, ad exemplum Digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Iam uero Doctrinam Ciuilem (quatenus eam nobis tractare uisum est) conclusimus ; atque una cum ea Philosophiam Humanam ; sicut etiam, cum Philosophia Humana, Philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea quae praeteruecti sumus oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et praeludiis quae praetentant musici dum fides ad modulationem concinnant ; quae ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent, at in causa sunt ut quae sequuntur omnia sint suauiora ; sic nimirum nos in animum induximus ut in cithara musarum concinnanda et ad harmoniam ueram redigenda operam nauaremus, quo ab aliis postea pulsentur chordae meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literae iam tertio ad mortales uidentur rediisse ; et una diligenter intueamur quam uariis iam nos inuiserint instructae praesidiis et auxiliis ; qualia sunt, ingeniorum nostri temporum complurium acumen et sublimitas ; eximia illa monumenta scriptorum ueterum, quae ueluti tot faces nobis praelucent ; ars typographica, libros cuiuscunque fortunae hominibus larga manu suppeditans ; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit Naturali Historiae cumulus ; otium, quo ingenia optima in regnis et prouinciis Europae ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines quam aut Graeci propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant ; pax qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliae regiones non paucae ; consumptio et exinanitio omnium quae uidentur excogitari aut dici posse circa controuersias religionis, quae tot ingenia iamdiu diuerterunt a caeterarum artium studiis ; summa et excellens Maiestatis tuae eruditio, cui (tanquam Phoenici uolucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis quae Tempus ipsum sequitur, ut ueritatem indies parturiat ; Haec (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus tertiam hanc Literarum periodum duas illas priores apud Graecos et Romanos longo interuallo superaturam ; modo saltem homines et uires suas, atque defectus etiam uirium suarum, probe et prudenter nosse uelint ; atque alii ab aliis, inuentionis lampada, non contradictionis torres, accipiant ; atque inquisitionem ueritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent ; atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in peruulgatas et obuias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione aut sibi aut aliis placere, ueterem certe et ultimae patientiae petitionem exhibebunt illi; "Verbera, sed audi". Reprehendant homines quantum libuerit, modo attendant et perpendant quae dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit), si a primis cogitationibus hominum ad secundas prouocetur, et ab aeuo praesenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam Scientiam qua caruerunt duae illae priscae temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est), Sacrum dico et diuinitus Inspiratam Theologiam ; cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum.