[8,3b] 10. Maris Dominium monarchiae quaedam epitome est. Cicero, de Pompeii contra Caesarem apparatu scribens ad Atticum: "Consilium" (inquit) "Pompeii plane Themistocleum est; putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri". Atque Caesarem Pompeius proculdubio delassasset et attriuisset, nisi inani fiducia inflatus ab illo incoepto destitisset. Praelia naualia quanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinauit. Pugna ad Insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit. Multoties certe euenit, ut uictoriae nauales finem summae belli attulerint ; sed hoc factum est, cum aleae huiusmodi praeliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum uelit de bello sumere potest ; ubi contra, qui terrestribus copiis est superior, nihilominus plurimis angustiis conflictatur. At hodie, atque apud nos Europaeos, si unquam aut uspiam, potentia naualis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cessit) summi ad rerum fastigia momenti est ; tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta; tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris ueluti accessorium quiddam existunt. 11. Bella moderna ueluti in tenebris gesta censeri possunt prae gloria et decore uario quae in homines militares priscis temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, Ordines quosdam honorificos militiae ; qui tamen iam facti sunt et armis et togae communes. Etiam in Scutis Gentilitiis Stemmata nonnulla habemus ; insuper, Hospitia quaedam Publica militibus emeritis et mutilatis destinata, et huiusmodi. Verum apud ueteres, in locis ubi uictoriae partae sunt extructa Trophaea; Laudationes Funebres, et Monumenta Magnifica occumbentium in bello ; Coronae Ciuicae, Militares, singulis concessae ; nomen ipsum Imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum, bellis prospere confectis, celebres Triumphi ; Donatiua atque Largitiones ingentes in milites sub exercituum dimissionem; haec (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare potuerint. Ante omnia uero, mos ille Triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa, aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandus ; utpote, qui in se haec tria haberet; Ducum Decus et Gloriam; AErarii ex spoliis Locupletationem ; et Donatiua Militum. Verum honor Triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in personis regis ipsius aut filiorum regis ; quod etiam temporibus Imperatorum Romae obtinuit ; qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis, de bellis quae praesentes ipsi confecerant, tanquam peculiarem reseruarunt ; Vestimenta autem solummodo et Insignia Triumphalia aliis ducibus indulserunt. Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur Sacra Scriptura), "qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum"; in pusillo scilicet corporis humani modulo ; caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam proposuimus, et alias his similes, posteris et saeculis futuris magnitudinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunae plerunque committitur. Atque haec habuimus, quae de Proferendis Imperii Finibus in praesentia occurrunt. Verum quorsum ista commentatio ; cum Monarchia Romana futura sit inter mundanas (ut creditur) ultima ? Nisi quod nobis, instituto nostro fidis neque uspiam de uia declinantibus, (quandoquidem Amplificatio Imperii fuerit inter Officia tria Politices tertium) illud omnino praetermittere non licuerit. Restat iam Desideratum alterum, ex iis quae posuimus duobus ; nimirum, de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris. Qui de Legibus scripserunt, omnes uel tanquam Philosophi uel tanquam Iurisconsulti argumentum illud tractauerunt. Atque Philosophi proponunt multa dictu pulchra, sed ab usu remota. Iurisconsulti autem, suae quisque patriae legum, uel etiam Romanarum aut Pontificiarum, placitis obnoxii et addicti, iudicio sincero non utuntur; sed tanquam e uinculis sermocinantur. Certe cognitio ista ad uiros ciuiles proprie spectat; qui optime norunt quid ferat societas humana, quid salus populi, quid aequitas naturalis, quid gentium mores, quid rerumpublicarum formae diuersae ; ideoque possint de Legibus, ex principiis et praeceptis tam aequitatis naturalis quam politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut Fontes Iustitiae et Utilitatis Publicae petantur, et in singulis Iuris partibus Character quidam et Idea Iusti exhibeatur, ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges probare, atque inde emendationem moliri, quisque cui hoc cordi erit et curae possit. Huius igitur rei, more nostro, Exemplum in uno titulo proponemus. Exemplum Tractatus de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris, in uno titulo, per Aphorismos. PROOEMIUM. APHORISMU8 1. Ix Societate Ciuili, aut Lex aut Vis ualet. Est autem et uis quaedam legem simulans, et lex nonnulla magis uim sapiens quam aequitatem iuris. Triplex est igitur Iniustitiae Fons ; Vis mera ; Illaqueatio malitiosa praetextu Legis ; et Acerbitas ipsius Legis. - APHORISMUS 2. Firmamentum Iuris Priuati tale est. Qui iniuriam facit, re utilitatem aut uoluptatem capit, exemplo periculum. Caeteri utilitatis aut uoluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facile coeunt in consensum, ut caueatur sibi per Leges ; ne iniuriae per uices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum et communione culpae id eueniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur quam caueatur, factio soluit legem ; quod et sape fit. APHORISMUS 3. At Ius Priuatum sub tutela Iuris Publici latet. Lex enim cauet ciuibus, magistratus legibus. Magistratuum autem authoritas pendet ex maiestate imperii, et fabrica politiae, et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illa parte sanitas fuerit et recta constitutio, leges erunt in bono usu ; sin minus, parum in ils praesidii erit. APHORISMUS 4. Neque tamen Ius Publicum ad hoc tantum spectat, ut addatur tanquam custos Iuri Priuato, ne illud uioletur, atque ut cessent iniuriae ; sed extenditur etiam ad religionem et arma et disciplinam et ornamenta et opes, denique ad omnia circa Bene Esse ciuitatis. APHORISMUS 5. Finis enim et scopus quem leges intueri, atque ad quem iussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est quam ut ciues feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione recte instituti ; moribus honesti ; amis aduersus hostes externos tuti ; legum auxilio aduersus seditiones et priuatas iniurias muniti ; imperio et magistratibus obsequentes ; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nerui sunt leges. APHORISMUS 6. Atque hunc finem optimae leges assequuntur, plurimae uero ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo interuallo, inter se differunt; ut aliae excellant ; aliae mediocriter se habeant ; aliae prorsus uitiosae sint. Dictabimus igitur, pro iudicii nostri modulo, quasdam tanquam Legum Leges, ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus bene aut perperam positum aut constitutum sit. APHORISMUS 7. Antequam uero ad corpus ipsum legum particularium deueniamus, perstringemus paucis uirtutes et dignitates legum in genere. Lex bona censeri possit, quae sit intimatione certa ; praecepto iusta ; executione commoda ; cum forma politiae congrua; et generans uirtutem in subditis. TITULUS I. De Prima Dignitate Legum, ut sint Certae. APHORISMUS 8. Legis tantum interest ut certa sit, ut absque hoc nec iusta esse possit. "Si enim incertam uocem det tuba, quis se parabit ad bellum?" Similiter, si incertum uocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquam feriat. Etiam illud recte positum est ; "optimam esse legem, quae minimum relinquit arbitrio iudicis" : id quod certitudo eius praestat. APHORISMUS 9. Duplex legum Incertitudo : altera, ubi lex nulla praescribitur ; altera, ubi ambigua et obscura. Itaque de Casibus Omissis a lege primo dicendum est; ut in his etiam inueniatur aliqua norma Certitudinis. De Casibus Omissis a Lege. APHORISMUS 10. Angustia prudentiae humanae casus omnes quos tempus reperit non potest capere. Non raro itaque se ostendunt casus omissi et noui. In huiusmodi casibus triplex adhibetur remedium, siue supplementum ; uel per processum ad similia ; uel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerint; uel per iurisdictiones quae statuunt ex arbitrio boni uiri et secundum discretionem sanam ; siue illae Curiae fuerint Praetoriae siue Censoriae. De Processu ad Similia, et Extensionibus Legum. APHORISMUS 11. In Casibus Omissis deducenda est norma legis a similibus ; sed caute, et cum iudicio. Circa quod seruandae sunt regulae sequentes. Ratio prolifica, Consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem iuris receptum est, uel etiam ubi ratio eius est obscura, non trahendum est ad consequentiam. APHORISMUS 12. Bonum publicum insigne rapit ad se casus omissos. Quamobrem quando lex aliqua reipublicae commoda notabiliter et maiorem in modum intuetur et procurat, Interpretatio eius extensiua esto et amplians. APHORISMUS 13. Durum est torquere leges, ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges poenales, multo minus capitales, ad delicta noua. Quod si crimen uetus fuerit et legibus notum ; sed prosecutio eius incidat in casum nouum, a legibus non prouisum ; omnino recedatur a placitis iuris potins quam delicta maneant impunita. APHORISMUS 14. In statutis quae Ius Commune (praesertim circa ea quae frequenter incidunt, et diu coaluerunt) plane abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quando enim respublica tota lege diu caruerit, idque in casibus expressis, parum periculi est si casus omissi expectent remedium a statuto nouo. APHORISMUS 15. Statuta quae manifesto Temporis Leges fuere atque ex occasionibus reipublicae tunc inualescentibus natae, mutata ratione temporum, satis habent si se in propriis casibus sustinere possint ; praeposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur. APHORISMUS 16. Consequentiae non est consequentia ; sed sisti debet extensio intra casus proximos. Alioqui labetur paulatim ad dissimilia; et magis ualebunt acumina ingeniorum, quam authoritates legum. APHORI8MU8 17. In legibus et statutis breuioris stili, extensio facienda est liberius. At in illis quae sunt enumeratiua casuum particularium, cautius. Nam ut exceptio firmat uim legis in casibus non exceptis, ita enumeratio infirmat eam in casibus non enumeratis. APHORISMUS 18. Statutum Explanatorium claudit riuos statuti prioris, nec recipitur postea extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est super-extensio a iudice, ubi semel coepit fieri extensio a lege. APHORISMUS 19. Solennitas Verborum et Actorum non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solennis, quod transit a more ad arbitrium ; et introductio nouorum corrumpit maiestatem ueterum. APHORISMUS 20. Procliuis est extensio legis ad casus post-natos; qui in rerum natura non fuerunt tempore legis latae. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio. Atque de Extensionibus Legum in Casibus Omissis haec dicta sint : nunc de usu Exemplorum dicendum. De Exemplis, et usu eorum. APHORISMUS 21. De Exemplis iam dicendum est, ex quibus Ius hauriendum sit, ubi Lex deficit. Atque de Consuetudine, quae Legis species est, deque Exemplis quae per frequentem usum in consuetudinem transierunt, tanquam Legem Tacitam, suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur quae raro et sparsim interueniunt, nec in legis uim coaluerunt ; quando et qua cautione norma Iuris ab ipsis petenda sit, cum Lex deficiat. APHORISMUS 22. Exempla a temporibus bonis et moderatis petenda sunt ; non tyrannicis, aut factiosis, aut dissolutis. Huiusmodi exempla temporis partus spurii sunt, et magis nocent quam docent. APHORISMUS 23. In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulo ante factum est, unde nullum sit secutum incommodum, quidni iterum repetatur ? Sed tamen minus habent authoritatis recentia ; et si forte res in melius restitui opus sit, recentia exempla magis saeculum suum sapiunt quam rectam rationem. APHORISMUS 24. At uetustiora exempla caute, et cum delectu, recipienda. Decursus siquidem aetatis multa mutat ; ut quod tempore uideatur antiquum, id perturbatione et inconformitate ad praesentia sit plane nouum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, uel etiam talis temporis quod cum tempore currente plurimum conueniat ; quod aliquando praestat tempus remotius magis quam in proximo. APHORISMUS 25. Intra fines exempli, uel citra potius, se cohibeto, nec illos ullo modo excedito. Ubi enim non adest Norma Legis, omnia quasi pro suspectis habenda sunt. Itaque, ut in obscuris, minimum sequitor. APHORISMUS 26. Cauendum ad exemplorum Fragmentis et Compendiis ; atque integrum exemplum et uniuersus eius processus introspiciendus. Si enim inciuile sit, nisi tota lege perspecta, de parte eius iudicare, multo magis hoc ualere debet in exemplis ; quae ancipitis sunt usus, nisi ualde quadrent. APHORISMUS 27. In exemplis plurimum interest, per quas manus transierint et transacta sint. Si enim apud scribas tantum et ministros iustitiae, ex cursu curiae, absque notitia manifesta superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum; conculcanda sunt et parui facienda. Sin apud senatores aut iudices aut curias principales ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa approbatione iudicum, matera tacita, munita fuisse, plus dignationis habent. APHORISMUS 28. Exemplis quae publicata fuerint, utcunque minus fuerint in usu, cum tamen sermonibus et disceptationibus hominum agitata et uentilata extiterint, plus authoritatis tribuendum. Quae uero in scriniis et archiuis manserunt tanquam sepulta, et palam in obliuionem transierunt, minus. Exempla enim, sicut aquae, in profluente sanissima. APHORISMUS 29. Exempla quae ad leges spectant, non placet ab historicis peti ; sed ab actis publicis et traditionibus diligentioribus. Versatur enim infelicitas quaedam inter historicos uel optimos, ut legibus et actis iudicialibus non satis immorentur; aut si forte diligentiam quandam adhibuerint, tamen ab authenticis longe uarient. APHORISMUS 30. Exemplum quod aetas contemporanea aut proxima respuit cum casus subinde recurreret, non facile admittendum est. Neque enim tantum pro illo facit quod homines illud quandoque usurparunt, quam contra, quod experti reliquerunt.