[8,2c] PARABOLA. 11. Sicut muscae mortua foetere faciunt unguentum optimum, sic hominem pretiosum sapientia et gloria, parua stultitia. EXPLICATIO. Iniqua admodum et misera est conditio hominum uirtute praecellentium (ut optime notat Parabola), quia erroribus eorum, quantumuis leuissimis, nullo modo ignoscitur ; uerum, quemadmodum in gemma ualde nitida minimum quodque granulum aut nubecula oculos ferit et molestia quadam afficit, quod tamen si in gemma uitiosiore repertum foret, uix notam subiret; similiter in uiris singulari uirtute praeditis minima quaeque uitia statim in oculos et sermones hominum incurrunt, et censura perstringuntur grauiore ; quae in hominibus mediocribus aut omnino laterent aut ueniam facile reperirent. Itaque uiro ualde prudenti parua stultitia, ualde probo paruum peccatum, urbano et moribus eleganti paululum indecori, de fama et existimatione multum detrahit. Adeo ut non pessimum foret uiris egregiis, si nonnulla absurda (quod citra uitium fieri possit) actionibus suis immiscerent, ut libertatem quandam sibi retineant, et paruorum defectuum notas confundant. PARABOLA. 12. Homines derisores ciuitatem perdunt; sapientes uero auertunt ealamitatem. EXPLICATIO. Mirum uideri possit quod in descriptione hominum qui ad respublicas labefactandas et perdendas ueluti natura comparati et facti sunt, delegerit Salomon characterem, non hominis superbi et insolentis ; non tyrannici et crudelis ; non temerarii et uiolenti ; non impii et scelerati ; non iniusti et oppressoris ; non seditiosi et turbulenti ; non libidinosi et uoluptarii ; non denique insipientis et inhabilis ; sed derisoris. Verum hoc sapientia eius regis, qui rerumpublicarum conseruationes et euersiones optime norat, dignissimum est. Neque enim similis fere est pestis regnis et rebuspublicis, quam si consiliarii regum aut senatores, quique gubernaculis rerum admouentur, sint ingenio derisores. Huiusmodi enim homines periculorum magnitudinem, ut fortes uideantur senatores, semper extenuant; iisque qui pericula prout par est ponderant, ueluti timidis insultant. Consultandi et deliberandi maturas moras, et meditatas disceptationes, ueluti rem oratoriam et taedii plenam et ad summas rerum nihil facientem, subsannant. Famam, ad quam principum concilia praecipue sunt componenda, ut saliuam uulgi et rem cito praeteruolaturam, contemnunt. Legum uim et authoritatem, ut reticula quaedam quibus res maiores minime cohiberi debeant, nil morantur. Consilia et praecautiones in longum prospicientes, ut somnia quaedam et apprehensiones melancholicas, reiiciunt. Viris reuera prudentibus et rerum peritis atque magni animi et consilii, dicteriis et facetiis illudunt. Denique fundamenta omnia regiminis politici simul labefactant. Quod magis attendendum est, quia cuniculis et non impetu aperto haec res agitur, neque coepit esse inter homines (prout meretur) suspecta. PARABOLA. 13. Princeps qui libenter praebet aures uerbis mendacii, omnes seruos habet improbos. EXPLICATIO. Cum princeps talis fuerit, ut susurronibus et sycophantis absque iudicio faciles et credulas sures praebeat, spirat omnino tanquam a parte regis aura pestilens quae omnes seruos eius corrumpit et inficit. Alii metus principis rimantur, eosque narrationibus fictitiis exaggerant ; alii inuidiae furias concitant, praesertim in optimos quosque ; alii criminationibus aliorum proprias sordes et conscientias malas eluunt; alii amicorum suorum honoribus et desideriis uelificant, competitores eorum calumniando et mordendo ; alii fabularum argumenta contra inimicos suos, tanquam in scena, componunt ; et innumera huiusmodi. Atque haec illi qui ex seruis principis ingenio sunt magis improbo. At illi etiam qui natura probiores sunt et melius morati, postquam in innocentia sua parum praesidii esse senserint (quoniam princeps uera a falsis distinguere non nouit), morum suorum probitatem exuunt, et uentos aulicos captant, iisque seruilem in modum circumferuntur. "Nihil enim" (ut ait Tacitus de Claudio) "tutum est apud principem cuius animo omnia sunt tanquam indita et iussa". Atque bene Comineus : "Praestat seruum esse principis cuius suspicionum non est finis, quam eius cuius credulitatis non est modus". PABABOLA. 14. Iustus miseretur anima iumenti sui; sed misericordiae impiorum crudeles". EXPLICATIO. Inditus est ab ipsa natura homini Miaericordiae affectus nobilis et excellens ; qui etiam ad animalia bruta extenditur, quae ex ordinatione diuina eius imperio subiiciuntur. Itaque habet ista misericordia analogiam quandam cum illa principis erga subditos. Quinetiam illud certissimum est, quod quo dignior est anima, eo pluribus compatiatur. Etenim animae augustae et degeneres huiusmodi res ad se nihil pertinere putant ; st illa quae nobilior est portio uniuersi, ex communione afficitur. Quare uidemus sub ueteri lege haud pauca fuisse praecepta, non tam mere caeremonialia, quam miserieordiae institutiua ; quale fuit illud de non comedendo carnem cum sanguine eius ; et similia. Etiam in sectis Essaeorum et Pythagoraeorum ab esu animalium omnino abstinebant. Quod etiam hodie obtinet (superstitione inuiolata) apud incolas nonnullos imperii Mogollensis. Quin et Turcae (gens licet et stirpe et disciplina crudelis et sanguinaria) brutis tamen eleemosynas largiri solent; neque animalium uexationes et torturas fieri sustinent. Verum, ne forte haec quae diximus omnis generis misericordiae patrocinari uideantur, salubriter subiungit Salomon : "Impiorum misericordias esse crudeles". Eae sunt, quando hominibua sceleratis e facinorosis parcitur iustitiae gladio feriendis; crudelior enim huiusmodi misericordia, quam crudelitas ipsa. Nam crudelitas exercetur in singulos, at misericordia illa uniuersum facinorosorum exercitum, concessa impunitate, in homines innocentes armat et immittit. PARABOLA. 15 Totum spiritum suum profert stultus ; at sapiens reseruat aliquid in posterum. EXPLICATIO. Corrigit Parabola praecipue (ut uidetur) non hominum uanorum futilitatem, qui dicenda tacenda facile proferunt ; non parrhesiam illam, qua absque discrimine et iudicio in omnes et omnia inuolant ; non garrulitatem, qua ad nauseam usque aliis obstrepunt ; sed uitium aliud magis occultum ; nempe sermonis regimen minime omnium prudens et politicum ; hoc est, cum quis ita sermonem (in colloquiis priuatis) instituit, ut quaecunque in animo habeat quae ad rem pertinere putet, simul, et tanquam uno spiritu et oratione continuata, proferat. Hoc enim plurimum negotiis officit. Siquidem primo, oratio intercisa et per partes infusa longe magis penetrat quam continuata ; quoniam in continuata pondus rerum non distincte et sigillatim excipitur, nec per moram nonnullam insidet, sed ratio rationem antequam penitus insederit expellit. Secundo, nemo tam potenti et felici eloquentia ualet, ut primo sermonis impetu eum quem alloquitur mutum et elinguem plane reddat; quin et alter aliquid uicissim respondebit, et fortasse obiiciet : tum uero accidit, ut quae in refutationem aut replicationem reseruanda fuissent, praemissa iam et antea delibata uires suas et gratiam amiserint. Tertio, si quis ea quae dicenda sunt non simul effundat sed per partes eloquatur, aliud primo aliud subinde iniiciens, sentiet ex eius quem alloquitur uultu et responso quomodo singula illum affecerint, quam in partem accepta fuerint ; ut quae adhuc restant dicenda cautius aut supprimat aut excerpat. PABABOLA. 16. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris; quia curatio faciet cessare magna peccata. EXPLICATIO. Praecipit Parabola quomodo se quis gerere debeat, cum iram atque indignationem principis incurrerit. Praeceptum duplex : primo, ut non dimittat locum suum ; secundo, ut curationi, tanquam in morbo aliquo graui, diligenter et caute attendat. Consueuerunt enim homines, postquam commotos contra se principes suos senserint, partim ex dedecoris impatientia, partim ne uulnus obseruando refricent, partim ut tristitiam et humilitatem eorum principes sui perspiciant, se a muneribus et functionibus suis subducere ; quinetiam interdum ipsos magistratus et dignitates quas gerunt in principum manus restituere. At Salomon hanc medendi uiam, ueluti noxiam, improbat ; idque summa profecto ratione. Primo enim, dedecus ipsum nimis illa publicat ; unde tum inimici atque inuidi audaciores fiunt ad laedendum, tum amici timidiores ad subueniendum. Secundo, hoc pacto fit ut principis ira, quae fortasse si non euulgaretur sponte concideret, magis figatur, et ueluti principio iam facto hominis deturbandi in praecipitium illius feratur. Postremo, secessus iste aliquid sapit ex maleuolo, et temporibus infenso ; id quod malum indignationis malo suspicionis cumulat. Ad curationem autem pertinent ista : primo, caueat ante omnia ne stupiditate quadam, aut etiam animi elatione, indignationem principis minime sentire aut inde prout debeat affici uideatur : hoc est, ut et uultum, non ad tristitiam contumacem, sed ad moestitiam grauem atque modestam componat; et in rebus quibuscunque agendis se minus solito hilarem et laetum ostendat ; quin et in rem suam erit, amici alicuius opera et sermone apud principem uti, qui quanto doloris sensu in intimis excrucietur tempestiue insinuet. Secundo, occasiones omnes uel minimas sedulo euitet, per quas aut res ipsa quae indignationi causam praebuit refricetur, aut princeps denuo excandescendi et ipsum quacunque de causa coram aliis obiurgandi ansam arripiat. Tertio, perquirat etiam diligenter occasiones omnes, in quibus opera eius principi grata esse possit; ut et uoluntatem promptam redimendi culpam praeteritam ostendat, et princeps suus sentiat quali tandem seruo, si eum dimittat, priuari se contigerit. Quarto, culpam ipsam aut sagaciter in alios transferat, aut animo illam non malo commissam esse insinuet, aut etiam malitiam illorum, qui ipsum regi detulerunt uel rem supra modum aggrauarunt, indicet. Denique in omnibus euigilet, et curationi sit intentus. PABABOLA. 17. Primus in causa sua iustus; tum uenit altera pars, et inquirit in eum. EXPLICATIO. Prima in unaquaque causa informatio, si paulisper animo iudicis insederit, altas radices agit, eumque imbuit et occupat; adeo ut aegre elui possit, nisi aut manifesta aliqua falsitas in materia informationis, aut artificium aliquod in eadem exhibenda deprehendatur. Etenim nuda et simplex defensio, licet iusta sit et praeponderans, uix praeiudicium informationis primae compensare, aut libram iustitiae semel propendentem ad aequilibrium reducere per se ualet. Itaque et iudici tutissimum ut nihil quod ad merita causae spectat praelibetur priuaquam utraque pars simul audiantur; et defensori optimum, si iudicem senserit praeoccupatum, in hoc potissimum (quantum dat causa) incumbere, ut uersutiam aliquam et dolum malum ab aduersa parte in iudicis abusum adhibitum detegat. PABABOLA. 18. Qui delicate a pueritia nutrit seruum suum, postea sentiet eum contumacem. EXPLICATIO. Seruandus est principibus et dominis, ex consilio Salomonis, in gratis et fauore suo erga seruos, modus. Is triplex est ; primo, ut promoueantur per gradus, non per saltus; secundo, ut interdum assuefiant repulsae ; tertio (quod bene praecipit Macciauellus) ut habeant prae oculis suis semper aliquid, quo ulterius aspirare possint. Nisi enim haec fiant, reportabunt proculdubio principes in fine a seruis suis, loco animi grati et offciosi, fastidium et contumaciam. Etenim, ex promotione subita, oritur insolentia ; ex perpetua desideratorum adeptione, impatientia repulsae ; denique, si uota desint, deerit itidem alacritas et industria. PARABOLA. 19. Vidisti uirum uelocem in opere suo ; coram regibus stabit, nec exit inter ignobiles. EXPLICATIO. Inter uirtutes quas reges in delectu seruorum potissimum spectant et requirunt, gratissima est prae cunctis celeritas et in negotiis expediendis strenuitas. Viri profunda prudentia, regibus suspecti ; utpote qui nimium sint inspectores, et dominos suos inscios et inuitos ingenii sui uiribus (tanquam machina) circumagere possint. Populares, inuisi ; utpote qui regum luminibus officiunt, et oculos populi in se conuertunt. Animosi, pro turbulentis saepe habentur, et ultra quam par est ausuris. Probi, et uitae integrae, tanquam difficiles existimantur, nec ad omnes nutus heriles apti. Denique non est uirtus alia, quae non habeat aliquam quasi umbram, qua regum animi offendantur ; sola uelocitas ad mandata nihil habet quod non placeat. Insuper, motus animorum regiorum celeres sunt, et morae minus patientes. Putant enim se quiduis efficere posse ; illud tantum deesse, ut cito fiat. Itaque ante omnia iis grata est celeritas PARABOLA. 20. Vidi cunctos uiuentes, qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo, qui consurgit pro eo. EXPLICATIO. Notat Parabola uanitatem hominum, qui se agglomerare solent ad successores designatos principum. Radix autem huius rei est insania illa, hominum animis penitus a natura insita ; nimirum, ut Spes suas nimium adament. Vix enim reperitur, qui non delectatur magis iis quae sperat, quam iis quae fruitur. Quinetiam Nouitas humanae naturae grata est, et auide expetitur. In successore autem principis ista duo concurrunt ; Spes, et Nouitas. Innuit autem Parabola idem quod olim dictum erat, primo a Pompeio ad Syllam, postea a Tiberio de Macrone ; "Plures adorare solem orientem, quam occidentem". Neque tamen imperantes multum hac re commouentur aut eam magni faciunt, sicut nec Sylla nec Tiberius fecit ; sed rident potius hominum leuitatem, nec pugnant cum somniis : "Est autem", ut aiebat ille, "Spes uigilantis insomnium".