[7,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER SEPTIMUS. AD REGEM SUUM. [7,1] CAPUT I. Partitio Ethicae in Doctrinam de Exemplari, et Georgica Animi. Partitio Exemplaris (scilicet Boni) in Bonum Simplex, et Bonum Comparatum. Partitio Boni Simplicis in Bonum Indiuiduale, et Bonum Communionis. PERVENTUM est (Rex optime) ad Ethicam, quae Voluntatem Humanam intuetur et tractat. Voluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens. Voluntatis stimuli, affectus ; ministri, organa et motus uoluntarii. De hac Salomon : "Ante omnia" (inquit) "custodi, Fili, cor tuum; nam inde procedunt actiones uitae". In huius Scientiae pertractatione, qui de ea scripserunt perinde mihi fecisse uidentur, ac si quis scribendi artem tradere pollicitus pulchra tantum exhibeat exemplaria literarum, tam simplicium quam copulatarum ; de calamo uero ducendo aut modis characteres efformandi nihil praecipiat. Ita et isti proposuerunt nobis exemplaria bella et luculenta atque descriptiones siue imagines accuratas Boni, Virtutis, Officiorum, Felicitatis, tanquam uera obiecta et scopos uoluntatis et appetitus humani ; uerum quomodo quis possit optime ad hos scopos (excellentes sane et bene ab illis positos) collimare ; hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit; aut nihil praecipiunt, aut perfunctorie et minus utiliter. Disseramus quantum libuerit uirtutes morales in animo humano esse habitualiter, non naturaliter ; distinguamus solenniter inter Spiritus generosos et uulgus ignobile, quod illi rationum momentis, hi praemio aut poena ducantur ; praecipiamus ingeniose animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli in contrariam partem inclinationis suae flecti oportere ; aliaque insuper huiusmodi hinc inde spargamus ; longe tamen abest, ut haec et alia id genus absentiam rei excusent quam modo requirimus. Huiusce neglectus causam haud aliam esse reor quam latentem illum scopulum, ad quem tot Scientiae nauiculae impingentes naufragia passae sunt; nimirum quod fastidiant scriptores uersari in rebus uulgatis et plebeiis, quia nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornandum. Sane haud facile quis uerbis assequatur, quantum calamitatem attulerit hoc ipsum quod dicimus; quod homines ingenita superbia et gloria uana eas materias tractationum eosque modes tractandi sibi delegerint, quae ingenia ipsorum potius commendent quam lectorum utilitatibus inseruiant. Optime Seneca : "Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui"; siquidem scripta talia esse debent ut amores documentorum ipsorum, non doctorum, excitent. Ii igitur recta incedunt uia, qui de consiliis suis id praedicare possint quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere : "Quae si feceritis, non oratorem duntaxat in praesentia laudabitis, sed uosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum uestrarum meliore". Ego certe (Rex optime), ut de meipso quod res est loquar, et in iis quae nunc edo et in iis quae in posterum meditor dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) saepius sciens et uolens proiicio, dum commodis humanis inseruiam ; quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et baiulus et quiduis demum fio ; cum haud pauca, quae omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod coepimus dicere, delegerunt sibi philosophi in Ethica massam quandam materiae splendidam et nitentem, in qua potissimum uel ingenii acumen uel eloquentiae uigorem uenditare possint. Quae uero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt. Neque tamen debuerant uiri tam eximii desperasse de fortuna simili ei quam poeta Virgilius et sibi spondere ausus et reuera consequutus est ; qui non minorem eloquentiae, ingenii, et eruditionis gloriam adeptus est in explicando obseruationes agriculturae, quam AEneae res gestes heroicas enarrando. "Nec sum animi dubius, uerbis ea uincere magnum Quam sit, et angustis his addere rebus honorem". Certe si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere quae per otium legantur, sed reuera uitam actiuam instruere et subornare, Georgica ista Animi Humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quam heroicae illae effigies Virtutis, Boni, et Felicitatis, in quibus tam operose est insudatum. Partiemur igitur Ethicam in doctrinas principales duas ; alteram de Exemplari siue Imagine Boni; alteram de Regimine et Cultura Animi, quam etiam partem Georgica Animi appellare consueuimus. Illa Naturam Boni describit, haec Regulas de animo ad illam conformando praescribit. Doctrina de Exemplari (quae Boni Naturam intuetur et describit) Bonum considerat aut Simplex, aut Comparatum ; aut Genera (inquam) Boni, aut Gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas et speculationes circa Boni Supremum Gradum, quem Felicitatem, Beatitudinem, Summum Bonum uocitarunt, (quae ethnicis instar theologiae erant) Christiana tandem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, "Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non aliter quam spe"; eodem modo, a Christiana fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut non aliam felicitatem cogitemus quam quae in spe sita est. Liberati igitur (bonis auibus) ab hac Doctrina, tanquam de coelo ethnicorum, (qua in parte proculdubio eleuationem naturae humanae attribuerunt maiorem quam cuius illa esset capax ; uidemus enim quali cothurno Seneca, "Vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei") reliqua certe ab illis circa Doctrinam Exemplaris tradita, minore aut ueritatis aut sobrietatis iactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim quod ad Naturam Boni Positiui et Simplicis spectat, illam certe pulcherrime et ad uiuum ueluti in tabulis eximiis depinxerunt; uirtutum et officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subiecta, prouincias, actiones, dispensationes, diligentissime sub oculos repraesentantes. Neque hic finis ; nam haec omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et uiuacitate et suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt. Quinetiam (quantum uerbis praestari posait) eadem contra prauos et populares errores et insultus fidelissime muniuerunt. Quatenus uero ad Naturam Boni Comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt ; in constituendis trinis illis Ordinibus Bonorum; in collatione Vitae Contemplatiuae cum Actiua ; in discriminatione Virtutis cura Reluctatione et Virtutis iam Securitatem nactae et confirmatae ; in conflictu et pugna Honesti et Utilis ; in Virtutum inter se Libramine, nimirum cui quaeque praeponderet ; et similibus. Adeo ut hanc partem de Exemplari insigniter excultam iam esse, et antiquos in ea re mirabiles se uiros praestitisse, reperiam ; ita tamen, ut philosophos longo post se interuallo reliquerit pia et strenua theologorum diligentia, in Officiis et Virtutibus Moralibus et Casibus Conscientiae et Peccati Circumscriptionibus pensitandis et determinandis exercitata. Nihilo secius (ut ad Philosophos redeamus) si illi (antequam ad populares et receptas notiones Virtutis, Vitii, Doloris, Voluptatis, et caeteroram se applicassent) supersedissent paulisper, et radices ipsas Boni et Mali et radicum illarum fibras indagassent; ingentem meo iudicio lucem illis omnibus quae postea in inquisitionem uentura fuissent, affudissent; ante omnia, si Naturam Rerum non minus quam Axiomata Moralia consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum aut confuse admodum tractatum fuerit, nos breuiter retractabimus, et Fontes ipsos Rerum Moralium aperire et purgare conabimur ; antequam ad Doctrinam de Cultura Animi, quam ponimus ut Desideratam, perueniamus. Hoc enim (ut arbitramur) Doctrinam de Exemplari nouis quodammodo uiribus donabit. Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus ad duplicem Naturam Boni : alteram, qua res Totum quiddam est in seipsa; alteram, qua est Pars Totius alicuius Maioris. Atque posterior haec illa altera dignior est et potentior; cum tendat ad conseruationem Formae Amplioris. Nominetur prima Bonum Indiuiduale, siue Suitatis ; posterior Bonum Communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem ; at si paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et tanquam bonus ciuis et amator patriae Terram petit; regionem scilicet connaturalium suorum. Ulterius paulo pergamus : Corpora densa et grauia terram petunt, congregationem magnam corporum densorum ; attamen, potius quam natura rerum diuulsionem patiatur, et detur (ut loquuntur) Vacuum, corpora huiusmodi in sursum ferentur, et cessabunt ab officio suo erga Terram, ut praestent ofiïcium suum Mundo ipsi debitum. Ita quasi perpetuo obtinet, ut conseruatio Formae magis Communis minores appetitus in ordinem redigat. At praerogatiua ista Boni Communionis signatur praecipue in homine, si non degenerauerit; iuxta memorabile illud Pompeii Magni dictum ; qui, quo tempore Romam fames premeret, annonae importandae praepositus, uehementissime autem ab amicis interpellatus ne mari atroce tempestate ingruente se committeret, illud tantum respondit ; "Necesse est ut eam, non ut uiuam" ; adeo ut uitae desiderium (quod in indiuiduo maximum est) amore et fide in rempublicam apud eum non praeponderaret. Sed quid moramur ? Nulla omnibus saeculis reperta est uel philosophia uel secta uel religio uel lex aut disciplina, quae in tantum Communionis Bonum exaltauit, Bonum uero Indiuiduale depressit, quantum Sancta Fides Christiana ; unde liquido pateat unum eundemque Deum fuisse, qui creaturis leges illas Naturae, hominibus uero legem Christianam dedisset. Propterea legimus nonnullos ex electis et sanctis uiris optasse se potius erasos ex Libro Vitae, quam ut salus ad fratres suos non perueniret ; ecstasi quadam charitatis et impotenti desiderio Boni Communionis incitati. Hoc positum, ita ut immotum maneat et inconcussum, nonnullis ex grauissimis in Morali Philosophia controuersiis finem imponit. Primo enim quaestionem illam determinat, de Vita Contemplatiua Actiuae praeferenda ; idque contra sententiam Aristotelis. Omnes siquidem rationes, quae ab illo pro Contemplatiua afferuntur, Bonum Priuatum respiciunt, atque Indiuidui tantum ipsius uoluptatem aut dignitatem ; quibus in rebus Contemplatiua palmam haud dubie reportat. Etenim Contemplatiua non absimilis est comparationi qua usus est Pythagoras, ut philosophiae et contemplationi honorem ac decus assereret. Qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus, resapondit; "Hieronem non latere (si forte unquam Olympicis certaminibus interfuisset) id ibi loci contingere, ut ueniant eo alii fortunae suae in agonibus periculum facturi ; alii uero ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undique confluentes conuenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent ; alii denique ut caeterorum essent spectatores ; se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratia uenerit". Verum homines nosse debent, in hoc humanae uitae theatro, Deo et Angelis solum conuenire ut spectatores sint. Neque sana fieri potuit, ut hac de re dubitatio in ecclesia unquam suscitaretur (utcunque plurimis in ore fuerit dictum illud, "pretiosa in oculis Domini mors sanctorum eius" ; ex quo loco mortem illam ciuilem, et instituta uitae monasticae et regularis attollere soleant); nisi illud etiam una subesset, quod uita illa monastica mere contemplatiua non sit, uerum plane in officiis ecclesiasticis uersetur; qualia sunt iugis oratio, et uotorum sacrificia Deo oblata, librorum item theologicorum multo in otio conscriptio ad legis diuinae doctrinam propagandam ; quemadmodum et Moses fecit, cum per tot dies in montis secessu moratus esset. Quinetiam Henoch, ab Adamo septimus, qui uidetur fuisse princeps Vitae Contemplatiuae (etenim cum Deo ambulasse perhibetur), nihilominus ecclesiam Prophetiae Libro (qui etiam a Sancto Iuda citatur) dotauit. Contemplatiuam uero quod attinet meram, et in seipsa terminatam, quaeque radios nullos siue caloris siue luminis in societatem humanam diffundat ; nescit eam certe Theologia. Determinat etiam quaestionem, tanta contentione agitatam, inter scholas Zenonis et Socratis ex una parte, qui felicitatem in uirtute, aut sola aut adornata, (cuius semper in officiis uitae partes potissimae) collocarunt, et reliquas complures sectas et scholas ex altera parte ; ueluti scholas Cyrenaicorum et Epicureorum, qui eam in uoluptate constituerunt, uirtutem autem (sicut fit in comoediis aliquibus, ubi hera cum famula uestem mutet) plane ancillam statuerunt, utpote sine qua uoluptati commode ministrari non posset; nec minus illam alteram Epicuri scholam, quasi Reformatam, quae felicitatem nihil aliud esse praedicabat quam animi tranquillitatem et serenitatem, a perturbationibus liberi et uacui; ac si Iouem de solio deturbare uellent et Saturnum cum aureo saeculo reducere, quando neque testas nec bruma fuissent, non uer nec autumnus, sed una et aequabilis aeris temperies; denique et illam explosam Pyrrhonis et Herilli scholam, qui sitam autumauerunt felicitatem in scrupulis quibusque animi prorsus eliminandis ; nullam statuentes fixam et constantem boni aut mali naturam; sed actiones pro bonis aut malis habentes, prout ex animo, motu puro et irrefracto aut contra cum auersatione et reluctatione, prodirent ; quae tamen opinio in haeresi Anabaptistarum reuixit; qui cuncta metiebantur iuxta motus et instinctus spiritus, et constantiam uel uacillationem fidei. Liquet autem ista quae recensuimus omnia ad priuatam animorum tranquillitatem et complacentiam, nullo modo autem ad Bonum Communions, spectare. Porro redarguit etiam Philosophiam Epicteti, qui hoc utitur praesupposito ; felicitatem in iis poni debere quae in potestate nostra sunt; ne scilicet fortunae et casibus simus obnoxii ; quasi uero non multo fuerit felicius in rectis et generosis intentionibus et finibus, qui publicum bonum amplectantur, successu destitui et frustrari, quam in omnibus quae ad priuatam tantum fortunam nostram referuntur uoti perpetuo compotes fieri. Sicut Consaluus, Neapolim digito militibus indicans, generosa uoce testatus est, "Multo sibi optatius fore, unum pedem promouendo, ad interitum certum ruere; quam unius pedis recessu, uitam in multos annos producere". Cui etiam concinit Coelestis Dux et Imperator, qui pronunciauit "Conscientiam bonam iuge esse conuiuium"; quibus uerbis aperte significat, mentem bonarum intentionum sibi consciam, utcunque successu careat, uerius et purius et naturae magis consentaneum praebere gaudium, quam uniuersum illum apparatum quo instrui possit homo, uel ut desideriis suis fruatur uel ut animo conquiescat. Redarguit itidem philosophiae abusum illum, circa Epicteti tempora grassari coeptum : nempe quod philosophia uersa fuerit in genus quoddam uitae professorium, et tanquam in artem; quasi scilicet institutum philosophiae esset, non ut perturbationes compescerentur et extinguerentur, sed ut causae et occasiones ipsarum euitarentur et summouerentur; ideoque particularis quaedam uitae ratio ad hoc obtinendum ineunda esset ; introducendo sane tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore, cuius meminit Aristoteles ; illum scilicet nihil aliud per totam uitam egisse quam ut ualetudinem curaret, et proinde ab infinitis rebus abstineret, corporis interim usu quasi multatus ; ubi si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demum ualetudo maxime est expetenda quae quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et uincere queat. Eodem modo et animus ille demum uere et proprie sanus et ualidus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optime Diogenes dixisse uisus sit, qui eas uires animi laudarit "quae non ad caute abstinendum sed ad fortiter sustinendum ualerent"; {Cfr. Diogène Laërce, Vie d'Aristippe} quaeque animi impetum etiam in maximis praecipitiis cohibere possint; quaeque (id quod in equis bene subactis laudatur) praestent ut breuissimo spatio et sistere se et uertere possint. Postremo, redarguit idem teneritudinem quandam et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis et maxime in ueneratione habitis notatam ; qui nimis facile se a rebus ciuilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent, atque magis, sua opinione, illibati et tanquam sacrosancti uiuerent; ubi consentaneum esset, constantiam hominis uere moralis talem fore, qualem idem Consaluus in homine militari requirebat; nimirum ut honor eius contexeretur tanquam "e tela crassiore" ; minimeque tam tenui ut quiduis illud uellicare et lacerare possit.