[6,2] CAPUT II. Doctrina de Methodo Sermonis constituitur ut pars Traditiuae Substantiua et Principalis. Nomen ei inditur Prudentia Traditiuae. Enumerantur Methodi genera diuersa ; et subiunguntur eorum commoda et incommoda. VENIAMUS ad Doctrinam de Methodo Sermonis. Ea ut pars dialecticae tractari consueuit. Etiam locum in Rhetorica per nomen Dispositionis reperit. Verum collocatio eius in famulitio aliarum artium in causa fuit, ut plurima quae ad ipsam spectant cognitu utilia praetermissa sint. Visum igitur est nobis Doctrinam Substantiuam et Principalem de Methodo constituere, quam nomine generali Prudentiam Traditiuae appellamus. Itaque Methodi genera (cum uaria sint) enumerabimus potius quam partiemur. Atque de unica Methodo, et dichotomiis perpetuis, nil attinet dicere. Fuit enim nubecula quaedam doctrinae, quae cito transiit ; res certe simul et leuis et scientiis damnosissima. Etenim huiusmodi homines, cum Methodi suae legibus res torqueant et quaecunque in dichotomias illas non apte cadunt aut omittant aut praeter naturam inflectant, hoc efficiunt ut quasi nuclei et grana scientiarum exiliant, ipsi aridas tantum et desertas siliquas stringant. Itaque inania compendia parit hoc genus Methodi, solida Scientiarum destruit. Constituatur igitur prima differentia Methodi, ut sit aut Magistralis, aut Initiatiua. Neque uero uerbum Initiatiuae ita intelligimus, quasi haec initia scientiarum tantum traderet, illa doctrinam integram ; uerum contra (uocabulum a Sacris mutuantes) eam dicimus Methodum Initiatiuam, quae ipsa scientiarum mysteria recludat et denudet. Magistralis siquidem docet; Initiatiua intimat. Magistralis poscit ut fides habeatur iis quae dicuntur; Initiatiua uero potius ut examen subeant. Altera scientias discentium uulgo; altera tanquam filiis scientiarum tradit. Denique altera pro fine habet scientiarum (quales iam sunt) usum ; altera earundem continuationem et ulteriorem progressum. Harum posterior, uia uidetur deserta et interclusa. Ita enim adhuc scientiae tradi consueuerunt, quasi ex pacto tam docens quam discens errores asciscere cupiant. Etenim qui docet, eo docet modo quo maxime dictis suis fides astruatur, non quo illa commodissime examini subiiciantur; et qui discit, sibi extemplo satisfieri, non legitimam disquisitionem praestolari expetit; ut magis sit ei cordi non dubitare quam non errare. Ita ut et magister, amore gloriae, infirmitatem scientiae suae prodere caueat ; et discipulus, laboris odio, uires proprias experiri nolit. Scientia uero, quae aliis tanquam tela pertexenda traditur, eadem Methodo (si fieri possit) animo alterius est insinuanda, qua primitus inuenta est. Atque hoc ipsum fieri sane potest in scientia per Inductionem acquisita ; sed in anticipata ista et praematura scientia (qua utimur), non facile dicat quis quo itinere ad eam quam nactus est scientiam peruenerit. Attamen sane secundum maius et minus possit quis scientiam propriam reuisere, et uestigia suae cognitionis simul et consensus remetiri ; atque hoc pacto scientiam sic transplantare in animum alienum sicut creuit in suo. Artibus enim idem usuuenit quod plantis. Si planta aliqua uti in animo habeas, de radice quid flat nil refert; si uero transferre cupias in aliud solum, tutius est radicibus uti quam surculis. Sic traditio (quae nunc in usu est) exhibet plane tanquam truncos (pulchros illos quidem) scientiarum, sed tamen absque radicibus ; fabro lignario certe commodos at plantatori inutiles. Quod si disciplinae ut crescant tibi cordi sit, de truncis minus sis sollicitus ; ad id curam adhibe, ut radices illaesae, etiam cum aliquantulo terrae adhaerentis, extrahantur. Cuius quidem generis traditionis Methodus mathematicorum, in eo subiecto, similitudinem quandam habet ; generatim autem non uideo quod aut in usu sit, aut quod quis inquisitioni eius dederit operam. Proinde eam inter Desiderata numerabimus, eamque Traditionem Lampadis, siue Methodum ad Filios, appellabimus. Sequitur aliud Methodi discrimen, priori intentione affine, reipsa fere contrarium. Hoc enim habet utraque Methodus commune, ut uulgus auditorum a selectis separet; illud oppositum, quod prior introducit modum tradendi solito apertiorem ; altera, de qua iam dicemus, occultiorem. Sit igitur discrimen tale, ut altera Methodus sit Exoterica, altera Acroamatica. Etenim quam antiqui adhibuerunt praecipue in edendis libris differentiam, eam nos transferemus ad ipsum modum tradendi. Quinetiam Acroamatica ipsa apud ueteres in usu fuit, atque prudenter et cum iudicio adhibita. At Acroamaticum siue Aenigmaticum istud dicendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est a plurimis, qui eo tanquam lumine ambiguo et fallaci abusi sunt ad merces suas adulterinas eatrudendas. Intentio autem eius ea esse uidetur, ut traditionis inuolucris uulgus (profanum scilicet) a secretis scientiarum summoueatur; atque illi tantum admittantur, qui aut per manus magistrorum parabolarum interpretationem nacti sunt, aut proprio ingenii acumine et subtilitate intra uelum penetrare possint. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni prorsus ad scientias momenti ; cum scilicet scientiae traduntur aut per Aphorismos, aut Methodice. Notatu enim inprimis dignum est, in consuetudinem plerunque uenisse ut homines ex pauculis axiomatibus et obseruationibus, in quouismodo subiecto, artem constituant quasi completam et solennem ; eam ingenii quibusdam commentationibus suffarcinando, exemplis illustrando, et Methodo reuinciendo. At illa altera Traditio per Aphorismos plurima secum fert commoda, ad quae Traditio Methodica non attingit. Primum enim de scriptore specimen dat, utrum ille leuiter et perfunctorie scientiam hauserit, an penitus imbiberit. Aphorismi enim, nisi prorsus forent ridiculi, necesse est ut ex medullis et interioribus scientiarum conficiantur. Abscinditur enim illustratio et excursio ; abscinditur uarietas exemplorum ; abscinditur deductio et connexio ; abscinditur descriptio practicae ; ut ad materiem Aphorismorum nihil relinquatur, praeter copiam obseruationum bene amplam. Igitur ad Aphorismos non sufficiet quispiam, imo de eis nec cogitabit sune, qui se neutiquam copiose et solide instructum ad scribendum perspexerit. At in Methodis, "Tantum series iuncturaque pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris" ; ut speciem artis nescio cuius praeclarae saepenumero reportent, ea quae, si soluantur, segregentur, et denudentur, ad nihilum fere recasura forent. Secundo, Traditio Methodica ad fidem et consensum ualet ; ad indicationes de praxi minus innuit ; siquidem demonstrationem quandam in orbe prae se fert, partibus se inuicem illuminantibus, ideoque intellectui satisfacit magis; quia uero actiones in uita communi sparguntur, non ordine componuntur, ideo magis iisdem conducunt etiam sparsa documenta. Postremo Aphorismi, cum scientiarum portiones quasdam et quasi frusta tantum exhibeant, inuitant ut alii etiam aliquid adiiciant et erogent; Traditio uero Methodica, dum scientiam integram ostentat, securos illico homines reddit, quasi iam summa adeptos. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni et illud quoque momenti; cum scilicet scientiae traduntur aut per Assertiones adiectis Probationibus, aut per Quaestiones una cum Determinationibus. Hanc autem posteriorem Methodum si immoderatius quis persequatur, scientiarum profectui non minus illa officit, quam fortunis et progressibus exercitus cuiuspiam impedimento et damno foret, si in minutis quibusque castellis aut oppidis expugnandis subinde haereat. Etenim si quis in acie sit superior, et summae belli sedulo incumbat, minora illa loca ultro se submittent. Illud tamen inficias non ierim, urbem aliquam magnam et munitam a tergo relinquere haudquaquam semper tutum esse. Eodem modo, confutationbus in scientiarum Traditione temperandum, iisque parce utendum ; et ad hoc tantum, ut maiores praeoccupationes animorum et praeiudicia frangantur ; minime autem ut leuioree dubitationes excitentur et prouocentur. Sequitur aliud Methodi discrimen, ut scilicet Methodus sit subiectae materiae quae tractatur accommoda. Alio enim modo traduntur Mathematica (quae sunt inter scientias maxime abstracta et simplicia); alio Politica (quae maxime sunt immersa et composita). Neque (ut iam diximus) Methodus uniformis in materia multiformi commode se habere potest. Equidem quemadmodum Topicas Particulares ad inueniendum probauimus, ita et Methodos Particulares ad tradendum similiter aliquatenus adhiberi uolumus. Sequitur aliud Methodi discrimen, in tradendis scientiis cum iudicio adhibendum. Illud autem regitur per informationes et anticipationes de scientia (quae tradenda est) in animis discentium prius infusas et impressas. Aliter enim tradi debet scientia quae ad animos hominum noua et peregrina prorsus accedit; aliter ea quae opinionibus iampridem imbibitis et receptis est affinis et familiaris. Ideoque Aristoteles, Democritum sugillare cupiens, reuera eum laudat; "Si" (inquit) "serio disputare uelimus, non sectari similitudines", etc. ; id uitio uertens Democrito, quod in comparationibus esset nimius. At illi quorum documenta in opinionibus popularibus iam sedes suas collocarunt, non aliud habent quod agant, nisi ut disputent et probent. Illis contra quorum dogmata opiniones populares transcendunt, gemino labore opus est ; primo ut intelligantur quae afferunt, deinde ut probentur : ita ut necessum habeant confugere ad auxilia similitudinum et translationum, quo se captui hominum insinuent. Videmus igitur sub infantia doctrinarum saeculis rudioribus, cum syllepses illae, quae iam factae sunt uulgares et tritae, nouae fuerant et inauditae, omnia parabolis et similitudinibus plena fuisse). Alias euenisset, ut quae proponebantur, aut absque nota seu attentione debita transmissa aut pro paradoxis reiecta fuissent. Etenim regula quaedam est Traditiuae, quod scientia omnis quae anticipationibus siue praesuppositionibus non est consona, a similitudinibus et comparationibus suppetias petere debeat. Atque de Methodorum diuersis generibus haec dicta sint ; iis uidelicet quae antehac ab aliis notata non fuerunt. Nam quantum ad caeteras illas Methodos, Analyticam, Systaticam, Diaereticam, etiam Crypticam, Homericam, et similes, recte sunt eae inuentae et distributae; neque causa uidetur, cur illis immoremur. At Methodi Genera huiusmodi sunt, Partes autem duae ; altera de Dispositione totius Operis uel Argumenti libri alicuius ; altera de Limitatione Propositionum. Etenim ad Architecturam spectat non solum fabrica totius aedificii, sed etiam efformatio et figura columnarum, trabium, et similium. Methodus uero ueluti scientiarum Architectura est. Atque hac in parte melius meruit Ramus, in optimis illis regulis (g-Katholou g-prohton, g-kata g-pantos, g-kath' g-auto, etc.) renouandis, quam in unica sua Methodo et Dichotomiis obtrudendis. Veruntamen nescio quo fato fit, ut in humanis (sicut saepius fingunt poetae) rebus pretiosissimis semper adhibeantur perniciosissimi quique custodes. Certe conatus Rami circa illam propositionum limam, coniecit eum in epitomas illas et scientiarum uada. Auspicato enim et felicis cuiusdam genii ductu processerit oportet, qui axiomata scientiarum conuertibilia facere attentauerit, et non simul ea reddiderit circularia, aut in semet recurrentia. Conatum nihilo secius Rami in hac parte utilem fuisse non inficiamur. Supersunt duae adhuc Propositionum Limitationes, praeter eam ut fiant Conuertibiles ; altera de Extensione, altera de Productione ipsarum. Sane habent Scientiae, si quis recte aduertat, praeter profunditatem, alias duas dimensiones; latitudinem scilicet, ac longitudinem suam. Ac profunditas quidem ad ipsarum ueritatem et realitatem refertur; hae enim sunt quae soliditatem conferunt. Quantum ad reliquas duas, latitudo accipi et computari potest de scientia in scientiam ; longitudo uero sumitur a summa propositione ad imam in eadem scientia. Altera fines et ueros scientiarum terminos complectitur, ut propositiones proprie non promiscue tractentur, et euitetur repetitio, excursio, denique confusio omnis ; altera normam praescribit, quousque et ad quem particularitatis gradum propositiones scientiarum sint deducendae. Sane dubium non est, quin aliquid exercitationi et practicae sit relinquendum; oportet siquidem Antonini Pii uitium euitari, ne simus Cymini Sectores in scientiis, neue diuisiones ad infima quraque muliplicemus. Itaque qualiter in hac parte nobis ipsi temperemus, inquisitione plane dignum est. Videmus enim nimium generalia (nisi deducantur) parum informare, quin potius hominum practicorum ludibrio scientias exponere; cum nihilo magis ad practicam faciant quam chorographia Ortelii uniuersalis ad uiam monstrandam quae Londino ducit Eboracum. Certe regulae optimae speculis ex metallo non inscite assimilantur, in quibus cernuntur utique imagines, sed non antequam expolita fuerint ; sic iuuant demum regulae et praecepta, postquam exercitationis limam subierint. Quod si tamen usque a principio regulae illae fieri possint nitidae et quasi crystallinae, id optimum factu foret, quandoquidem exercitatione assidua minus indigebunt. Atque de Scientia Methodi (quam Prudentiam Traditiuae nominauimus) haec dicta sint. Neque tamen illud praetermittendum, quod nonnulli uiri magis tumidi quam docti insudarunt circa Methodum quandam, legitimae Methodi nomine haud dignam ; cum potius sit Methodus imposturae; quae tamen quibusdam ardelionibus acceptissima proculdubio fuerit. Haec Methodus ita scientiae alicuius guttulas aspergit, ut quis sciolus specie nonnulla eruditionis ad ostentationem possit abuti. Talis fuit Ars Lullii ; talis Typocosmia a nonnullis exarata; quae nihil aliud fuerunt quam uocabulorum artis cuiusque massa et aceruus ; ad hoc, ut qui uoces artis habeant in promptu, etiam artes ipsas perdidicisse existimentur. Huius generis collectanea officinam referunt ueteramentariam, ubi praesegmina multa reperiuntur, sed nihil quod alicuius sit pretii.