[5,1] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER QUINTUS. AD REGEM SUUM. CAPUT I. Partitio Doctrinae circa Usum et Obiecta Facultatum Animae Humanae in Logicam, et Ethicam. Partitio Logicae in Artes Inueniendi, Iudicandi, Retinendi, et Tradendi. DOCTRINA circa Intellectum (Rex optime) atque illa altera circa Voluntatem Hominis, in natalibus suis tanquam gemellae sunt. Etenim Illuminationis Puritas et Arbitrii Libertas simul incoeperunt, simul corruerunt. Neque datur in uniuersitate rerum tam intima sympathia, quam illa Veri et Boni. Quo magis rubori fuerit uiris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus uero tanquam serpentes, qui humi reptant; circumgerentes animas instar speculi sane, sed menstruati. Venimus iam ad doctrinam circa Usum et Obiecta Facultatum Animae Humanae. Illa duas habet partes, easque notissimas et consensu receptas; Logicam et Ethicam: nisi quod Doctrinam Ciuilem, quae uulgo ut pars Ethicae collocatur, iam ante emancipauerimus, et in integram doctrinam de Homine Congregato siue in Societate constituerimus; hic tantum de homine segregato tractantes. Logica de Intellectu et Ratione; Ethica de Voluntate, Appetitu, et Affectibus disserit: altera Decreta, altera Actiones progignit. Verum quidem est, quod Phantasia in utraque prouincia, tam iudiciali quam ministeriali, legati cuiusdam aut internuncii aut proouratoris reciproci uices gerit. Nam Sensus idola omnigena Phantasiae tradit, de quibus postea Ratio iudicat: at Ratio uicissim idola electa et probata Phantasiae transmittit, priusquam fiat executio decreti. Siquidem motum uoluntarium perpetuo praecedit eumque incitat phantasia; adeo ut phantasia sit utrique, tam rationi quam uoluntati, instrumentum commune ; nisi quod Ianus iste bifrons sit et duas obuertat facies. Facies enim rationem aspiciens, ueritatis habet eflïgiem ; facies autem actionem aspiciens, effigiem bonitatis ; quae tamen sint facies, "quales decet esse sororum". Neque uero merus et nudus internuncius est phantasia ; sed authoritatem non exiguam uel accipit uel usurpat, praeter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles : "Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium : ratio uero in phantasiam, quod in libera ciuitate magistratus in ciuem", ad quem possit sua uice redire dominatio. Videmus enim quod in iis quae sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et euehatur ; non quod illuminatio diuina locum habeat in phantasia, (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) ; uerum quemadmodum gratia diuina in uirtutibus utitur motibus uoluntatis, ita similiter gratia diuina in illuminationibus utitur motibus phantasiae ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac uiam ad animum quaesierit per Similitudines, Typos, Parabolas, Visiones, Insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiae in persuasionibus, a ui eloquentiae insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur, totum illud fit per exuscitationem phantasiae, quae impotens iam facta non solum rationi insultat, uerum eidem uim quodammodo facit, partim occaecando partim extimulando. Neque tamen causa uidetur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit ; siquidem poesis (quae principio phantasiae attributa est) pro lusu potius ingenii quam pro scientia habenda. Potestatem autem phantasiae in naturalibus, doctrinae de Anima paulo ante assignauimus. Eam uero quam habet cum rhetorica oognationem illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti par est. Pars ista Humanae Philosophiae quae ad Logicam spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato minus grata est; et nihil aliud uidetur quam spinosae subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut uere dicitur, "Scientiam esse animi pabulum" ; ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Israelitarum simile in deserto ; quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium, mannae autem fastidium cepit; quae licet cibus fuerit coelestis, minus tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimum) illa Scientiae placent, quae habent infusionem nonnullam carnium magis esculentam ; quales sunt Historia Ciuilis, Mores, Prudentia Politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortunae, uertuntur et occupatae sunt. At istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Caeterum unamquamque rem propria si placet dignitate metiri, Rationales Scientiae reliquarum omnino claues sunt. Atque quemadmodum "manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum", ita et illae artes artium ponendae sunt. Neque solum dirigunt, sed et roborant ; sicut sagittandi usus et habitus non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem. Artes Logicae quatuor numero sunt; diuisae ex finibus suis in quos tendunt. Id enim agit homo in Rationalibus, aut ut inueniat quod quaesiuerit ; aut iudicet quod inuenerit ; aut retineat quod iudicauerit; aut tradat quod retinuerit. Necesse igitur est, ut totidem sint Artes Rationales ; Ars Inquisitionis seu Inuentionis; Ars Examinis seu Iudicii; Ars Custodiae seu Memoriae; et Ars Elocutionis seu Traditionis. De quibus iam sigillatim dicemus. [5,2] CAPUT II. Partitio Inuentiuae in Inuentiuam Artium, et Argumentorum : quodque prior harum (qua eminet) desideretur. Partitio Inuentiuae Artium in Experientiam Literatam, et Organum Nouum. Delineatio Eaperientiae Literatae. Inuentionis duae sunt species, ualde profecto inter se discrepantes; una Artium et Scientiarum, altera Argumentorum et Sermonum. Priorem harum desiderari prorsus pronuncio. Qui quidem talis mihi uidetur esse defectus, ac si quis in inuentario conficiendo bonorum alicuius defuncti ita referat, Numeratae pecuniae nihiL Ut enim caetera omnia pecunia parantur, ita et per hanc artem reliquae acquiruntur. Atque sicut India Occidentalis nunquam nobis inuenta fuisset nisi praecessisset acus nauticae inuentio, licet regiones illae immensae, uersoriae motus pusillus sit; ita non est cur miretur quispiam in Artibus perlustrandis et promouendis ampliores progressus factos non esse, quandoquidem Ars ipsa Inueniendi et Perlustrandi Scientias hactenus ignoretur. Hanc Scientiae desiderari partem plane in confesso est. Primo enim Dialectica nihil profitetur, imo ne cogitat quidem, de Inueniendis Artibus, siue Mechanicis siue (quas uocant) Liberalibus; aut etiam de illarum Operibus, harum uero Axiomatibus eliciendis; sed quasi praeteriens homines alloquitur et dimittit, edicens ut "cuique in sua arte credant". Celsus, uir prudens, non solum medicus, (licet moris sit omnibus in laudes artis propriae effundi) grauiter et ingenue de empiricis et dogmaticis medicorum sectis loquens, fatetur, "Medicamenta et remedia prius fuisse inuenta, de causis uero et rationibus posterius disceptatum : non ordine conuerso, causas ex natura rerum primo erutas fuisse, easque inuentioni remediorum praeluxisse". At Plato non semel innuit, "Particularia infinita esse; maxime rursus generalia minus certa documenta exhibere; medullam igitur scientiarum, qua artifex ab imperito distinguitur, in mediis propositionibus consistere, quas per singulas scientias tradidit et docuit experientia". Quin et illi qui de primis rerum inuentoribus aut scientiarum originibus uerba fecerunt, casum potius quam artem celebrarunt ; atque animalia bruta, quadrupedes, aues, pisces, serpentes, magis quam homines, tanquam Scientiarum doctores introduxerunt: "Dictamnum Genitrix Cretaea carpit ab Ida Puberibus caulem foliis, et flore comantem Purpureo: non illa feris incognita capris Gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae". Adeo ut minime mirum sit (cum in more apud antiquos fuerit rerum utilium inuentores consecrare) apud AEgyptios, gentem priscam (cui plurimae Artes initia sua debent), templa plena fuisse simulachris brutorum, hominum uero simulachris prope uacua ; "Omnigenumque Deum monstra, et latrator Anubis, Contra Neptunum, et Venerem, contraque Mineruam, ..." Quod si malis, ex traditione Graecorum, Artes potius hominibus ut inuentoribus tribuere ; haudquaquam tamen dixeris Prometheum ad ignis inuentionem contemplationes adhibuisse ; aut cum silicem primo percuteret scintillas expectasse; sed casu in illud incidisse, atque (ut aiunt) furtum Ioui fecisse. Ita ut ad artium inuentionem quod attinet, caprae siluestri pro emplastris, Philomelae pro modulationibus musicis, Ibidi pro lauationibus intestinorum, operculo ollae quod dissiliit pro re tormentaria, denique (ut uerbo dicamus) casui aut cuiuis alteri rei plus debeamus, quam dialecticae. Nec uero multo aliter se habet modus ille inueniendi, quem recte describit Virgilius : "Ut uarias usus meditando extunderet artes Paulatim". Non enim alia hic proponitur inueniendi methodus quam cuius bruta ipsa sunt capacia, et quam crebro usurpant; nimirum attentissima circa unam rem sollicitudo, eiusque perpetua exercitatio, quas sui conseruandi necessitas huiusmodi animantibus imponit. Cicero enim uere admodum : "Usus uni rei deditus, et naturam et artem saepe uincit". Quare si praedicetur de hominibus, "— Labor omnis uincit Improbus, et duris urgens in rebus egestas; etiam de brutis similiter quaeritur, "Quis expediuit psittaco suum g-Chaire ?" Coruo quis auctor fuit, ut magna siccitate lapillos immitteret arbori cauae, ubi aquam forte conspexerit, ut surgentem laticem rostro posset attingere ? Quis uiam monstrauit apibus, qui per aerem, tanquam uastum mare, agros floridos, licet multum ab aluearibus dissitos, solent petere, et fauos suos denuo repetere ? Quis formicam docuit, ut grana in colliculo suo reponenda circumroderet prius, ne reposita germinarent et spem suam illuderent? Quod si in uersu illo Virgiliano quis notet uerbum illud "Extundere", quod difficultatem rei, et uerbum illud "Paulatim", quod tarditatem innuit, redibimus unde profecti sumus, ad AEgyptiorum illos Deos ; cum hactenus homines modice rationis facultate, neutiquam uero officio artis, usi sint ad inuenta detegenda. Secundo, hoc ipsum quod asserimus (si aduertatur paulo diligentius) demonstrat Inductionis forma, quam proponit Dialectica; qua scilicet scientiarum principia inueniantur et probentur ; quae uitiosa plane est et incompetens, et naturam tantum abest ut perficiat, ut etiam eam peruertat et detorqueat. Qui enim modum acute introspexerit quo ros iste aethereus scientiarum, similis illi de quo loquitur poeta, "— aerei mellis caelestia dona", colligatur, (cum et scientiae ipsae ex exemplis singulis, partim naturalibus partim artificialibus, tanquam prati floribus et horti, extrahantur), reperiet profecto animum suapte sponte et natiua indole Inductionem solertius conficere, quam quae describitur a dialecticis; eiquidem ex nuda enumeratione particularium (ut dialectici solent) ubi non inuenitur instantia contradictoria, uitiose concluditur; neque aliquid aliud huiusmodi Inductio producit quam coniecturam probabilem. Quis enim in se recipiet, cum particularia quae quis nouit aut quorum meminit ex una tantum parte compareant, non delitescere aliquod quod omnino repugnet ? Perinde ac si Samuel acquieuisset in illis Isaï filiis quos coram adductos uidebat in domo, et minime quaesiuisset Dauidem, qui in agro aberat. Atque haec Inductionis forma (si uerum omnino dicendum sit) tam pinguis est et crassa, ut incredibile uideatur tam acuta et subtilia ingenia (qualia in his rebus meditationes suas exercuerunt) potuisse eam mundo obtrudere, nisi illud in causa fuisset, quod opera festinata ad theorias et dogmata contendissent, particularia autem (praesertim moram in iis longiorem) ex fastu quodam et elatione animi despexissent. Illi enim exempla, siue instantias particulares, uice lictorum aut uiatorum adhibuerunt ad summouendam turbam, ut dogmatibus suis uiam aperirent; neutiquam autem ea inde ab initio in consilium aduocarunt, ut legitima fieret et matura de rerum ueritate deliberatio. Certe perculserit animos pia et religiosa quaedam admiratio, cum uideamus eadem calcata uestigia, ad errorem ducentia, in diuinis et humanis. Quemadmodum enim in Diuina Veritate percipienda aegre quis in animum inducat ut fiat tanquam paruulus ; ita in humana perdiscenda, prouectos utique, puerorum more, prima Inductionum elementa adhuc legere et retractare, res humilis existimatur et quasi contemnenda. Tertio, si concedatur principia scientiarum ex Inductione qua utuntur, uel sensu et experientia, recte posse constitui, certissimum est tamen axiomata inferiora ab iis per syllogismum non posse (in rebus naturalibus, quae participant ex materia) recte et tuto deduci. In Syllogismo enim fit reductio propositionum ad principia per propositiones medias. Haec autem siue Inueniendi siue Probandi forma, in Scientiis Popularibus (ueluti Ethicis, Politicis, Legibus, et huiusmodi) locum habet ; imo et in Theologicis; quandoquidem Deo pro bonitate sua placuerit captui humano se accommodare ; at in Physicis, ubi Natura opere, non aduersarius argumento constringendus est, elabitur plane ueritas ex manibus, propter longe maiorem naturalium operationum quam uerborum subtilitatem; adeo ut succumbente Syllogismo, Inductionis (uerae scilicet et emendatae) officio ubique opus sit, tam ad principia magis generalia quam ad propositiones inferiores. Nam syllogismi ex propositionibus consistunt ; propositiones ex uerbis ; uerba notionum tesserae sunt ; quare si notiones ipsae (quae uerborum animae sunt) male et uarie a rebus abstrahantur, tota fabrica corruit. Neque laboriosa uel consequentiarum argumentorum uel ueritatis propositionum examinatio rem in integrum unquam restituet; cum error sit (ut loquuntur medici) in digestione prima ; quae a functionibus sequentibus non rectificatur. Non igitur absque magna et euidenti causa euenit, ut complures ex philosophis (aliqui autem eorum maxime insignes) Academici fuerint et Sceptici, qui scientiae humanae et syllepsium certitudinem sustulerunt; ultra uerisimilitudinem aut probabilitatem negantes eam pertingere. Inficias non iuerim, uisum esse nonnullis Socratem, cum scientiae certitudinem a se amoueret, per ironiam tantum hoc fecisse, et scientiam dissimulando simulasse ; renunciando scilicet iis quae manifesto sciebat, ut eo modo etiam quae nesciebat scire putaretur. Neque etiam in recentiore Academia (quam amplexus est Cicero) illa opinio Acatalepsiae admodum sincere culta fuit. Etenim qui eloquentia floruerunt hanc fere sectum sibi desumpserunt, ut in utramque partem copiose disserendi gloriam assequerentur ; unde a uia illa recta, per quam ad ueritatem pergere debuissent, tanquam ad deambulationes quasdam amoenas, animi causa institutas, deflexum est. Constat tamen nonnullos sparsim in utraque Academia (ueteri et noua), multo magis inter Scepticos, Acatalepsiam istam simpliciter et integre tenuisse. Verum in hoc maxime ab illis peccatum est, quod sensuum perceptiones calumniabantur ; unde Scientias radicitus euellebant. Sensus uero, licet saepenumero homines aut fallant aut destituant, possint tamen multa adiuti industria ad scientias suffïcere; idque non tam ope instrumentorum (licet et haec quoque aliqua ex parte prosint) quam experimentorum eius generis, quae obiecta subtiliora quam pro sensus facultate ad obiecta sensu comprehensibilia producere queant. Debuerant autem potius defectum hac in parte imputasse mentis tum erroribus tum contumaciae (quae rebus ipsis morigera esse recusat), et prauis demonstrationibus, et modis ratiocinandi et concludendi ex perceptione sensuum perperam institutis. Haec autem loquimur, non quo intellectui detrahatur, aut negotium totum deseratur ; sed quo intellectui auxilia commoda comparentur et subministrentur, quibus rerum ardua et naturae obscuritatem uincere possunt. Nemo enim tanta pollet manus constantia, aut etiam habitu, ut rectam lineam ducere aut perfectum circulum circumscribere manu libera possit; quod tamen ope regulae, aut circini, facere in promptu est. Haec igitur res ipsa est quam paramus, et ingenti conatu molimur; ut scilicet mens per artem fiat rebus par, utque inueniatur Ars quaedam Indicii et Directionis, quae caeteras artes earumque axiomata atque opera detegat et in conspectum det. Hanc enim merito desiderari posuimus. Ars ista Indicii (ita enim eam appellabimus) duas habet partes. Aut enim defertur Indicium ab experimentis ad experimenta ; aut ab experimentis ad axiomata, quae et ipsa noua experimenta designent. Priorem harum Experientiam Literatam nominabimus, posteriorem uero Interpretationem Naturae, siue Nouum Organum. Prior quidem (ut alibi attigimus) uix pro Arte habenda est aut parte Philosophiae, sed pro Sagacitate quadam; unde etiam eam Venationem Panis (hoc nomen ex fabula mutuati) quandoque appellamus. Attamen quemadmodum possit quis in uia sua triplici modo progredi ; aut cum palpat ipse in tenebris; aut cum alterius manu ducatur, ipse parum uidens ; aut denique cum uestigia lumine adhibito regat: similiter cum quis experimenta omnigena absque ulla serie aut methodo tentet, ea demum mera est palpatio; cum uero nonnulla utatur in experimentando directione et ordine, perinde est ac si manu ducatur : atque hoc illud est quod per Experientiam Literatam intelligimus. Nam Lumen ipsum, quod tertium fuit, ab Interpretatione Naturae, siue Nouo Organo, petendum est. Literata Experientia, siue Venatio Panis, modos experimentandi tractat. Eam (cum desiderari posuerimus, neque res sit plane perspicua) pro more et instituto nostro aliquatenus adumbrabimus. Modus Experimentandi praecipue procedit, aut per Variationem Experimenti ; aut per Productionem Experimenti ; aut per Translationem Experimenti ; aut per Inuersionem Experimenti ; aut per Compulsionem Experimenti ; aut per Applicationem Experimenti ; aut per Copulationem Experimenti; aut denique per Sortes Experimenti. Uniuersa uero ista cohibita sunt citra terminos Axiomatis alicuius inueniendi. Illa enim altera pars de Nouo Organo omnem Transitionem Experimentorum in Axiomata, aut Axiomatum in Experimenta, sibi uindicat. Variatio Experimenti fit primo in Materia; scilicet quando Experimentum in iam cognitis, certae materiae fere adhaesit; nunc uero in illis quae similis sunt speciei tentetur; ueluti Confectio Papyri in pannis linteis tantum probata est, in sericis minime, (nisi forte apud Chinenses) ; neque rursus in filaceis, compositis ex setis et pilis, ex quibus conficitur (quod uocamus) Camelotum ; neque denique in laneis, gossipio, et pellibus; quanquam haec tria postrema magis esse uidentur heterogenea; itaque admisceri possint potius quam per se utilia esse. Item insitio in arboribus fructiferis in usu est; in arboribus siluestribus raro tentata; licet perhibetur ulmum in ulmum insitam miras producere foliorum umbras. Insitio etiam in floribus rara admodum est ; licet hoc iam coeperit fieri in rosis muscatellis, quae rosis communibus feliciter inoculantur. Etiam uariationem in parte rei inter uariationes in materia ponimus. Videmus enim surculum in trunco arboribus insitum felicius pullulare, quam si terrae indatur. Cur non et semen cepae capiti alterius cepae uiridis inditum felicius germinet, quam si nudae terrae commissum fuerit? Atque hic radix pro trunco uariatur; ut haec res insitio quaedam in radice uideri possit. Variatio Experimenti fit secundo in Efficiente. Radii Solis per specula comburentia calore ita intenduntur, ut materiam quae ignem facile concipiat accendere possint : num et radii Lunae per eadem ad lenissimum aliquem gradum teporis actuari possunt; ut uideamus, utrum corpora omnia coelestia sint potestate calida? Item calores radiosi, per specula scilicet, intenduntur: num etiam calores opaci (quales sunt lapidum et metallorum antequam candeant) idem patiuntur, an potius sunt luminis in hac re partes nonnullae ? Item succinum et gagates fricata paleas trahunt: num etiam et ad ignem tepefacta? Variatio Experimenti fit tertio in Quanto ; circa quod diligens admodum est adhibenda cura, cum hoc multi circumstent errores. Credunt enim homines, aucta aut multiplicata quantitate, pro rata augeri aut multiplicari uirtutem. Et hoc fere postulant et supponunt, tanquam res sit mathematicae cuiusdam certitudinis ; quod omnino falsissimum est. Globus plumbeus unius librae a turri demissus (puta) decem pulsuum spatio ad terram descendit : num globus duarum librarum, (in quo impetus iste motus, quem uocant, naturalis duplicari debet), spatio quinque pulsuum terram feriet? At ille aequali fere tempore descendet, neque accelerabitur iuxta rationem Quanti. Item sulphuris (puta) drachma una, semilibrae chalybis admixta, eam fluere faciet et colliquari : num igitur uncia sulphuris quatuor libris chalybis ad colliquationem sufficiet? At illud non sequitur. Certum enim est, obstinationem materiae in patiente per Quantitatem augeri amplius, quam actiuitatem uirtutis in agente. Porro Nimium aeque fallit ac Parum. Etenim in excoctionibus et depurationibus metallorum error est familiaris ; ut ad excoctionem promouendam, aut calorem fornacis aut additamenti quod iniiciunt molem augeant. At illa supra modum aucta operationem impediunt; propterea quod ui et acrimonia sua multum ex metallo puro in fumos uertant et asportent ; ut et iactura fiat, et massa quae remanet magis sit obstinata et dura. Debent igitur homines ludibrium illud mulieris AEsopi cogitare; quae sperarat ex duplicata mensura hordei gallinam suam duo oua quotidie parituram. At illa impinguata nullum peperit. Prorsus non tutum fuerit alicui Experimento Naturali confidere, nisi facta fuerit probatio et in minore et in maiore Quanto. Atque de Variatione Experimenti hactenus. Productio Experimenti duplex ; Repetitio, et Extensio ; nimirum, cum aut experimentum iteratur, aut ad subtilius quiddam urgetur. Repetitionis exemplum tale sit. Spiritus uini fit ex uino per distillationem unicam ; estque uino ipso multo acrior et fortior : num etiam spiritus uini ipse destillatus, siue sublimatus, seipsum fortitudine aeque superabit ? At Repetitio quoque non absque fallacia est. Etenim tum secunda exaltatio prioris excessum non aequat, tum etiam saepenumero per Iterationem Experimenti, post statum siue acmen quandam operationis, tantum abest ut progrediatur natura, ut potius relabatur. Iudicium igitur in hac re adhibendum. Item Argentum Viuum, in linteo aut alias in medio plumbi liquefacti, cum refrigescere coeperit, insertum, stupefit, nec amplius fluit: num et idem argentum uiuum, si saepius immissum fuerit, ita figetur ut fiat malleabile? Extensionis exemplum tale sit: Aqua in summo posita, et pensilis facta, et per rostrum uitri oblongum in uinum dilutum immersa, separabit aquam a uino ; uino in summum se paulatim recipiente, aqua in imo suubsidente : num etiam, quemadmodum uinum et aqua (corpora scilicet diuersa) hoc ingenio separantur, possint quoque partes uini (corporis nimirum integri) subtiliores a crassioribus separari ; ut fiat tanquam destillatio per pondus, et in summo reperiatur aliquid spiritui uini proximum, sed forte delicatius? Item Magnes ferrum integrum trahit: num etiam frustum magnetis, in dissolutione ferri immersum, ferrum ad se alliciet et se ferro obducet ? Item, Versorium Acus Nauticae se ad polos mundi applicat : num etiam eadem uia et consecutione qua coelestia? Videlicet, ut si quis acum in contrario situ, hoc est in puncto Australi, ponat, et paulisper teneat, ac deinde uim omittat ; num forte acus ad Septentriones se conferet, eligendo potius rotare per occidentem in situm desideratum quam per orientem ? Item, Aurum argentum uiuum, iuxta positum, imbibit: num uero aurum recipit illud argentum uiuum intra se, sine extensione molis suae, ut fiat massa quaedam ipso auro ponderosior? Item, Homines memoriae seruiunt collocando imagines personarum in locis : num etiam idem assequentur (missis locis) et affingendo actiones aut habitus personis ? Atque de Productione Experimenti hactenus. Translatio Experimenti tripler; aut a natura uel casu in artem ; aut ab arte uel practica alia in aliam ; aut a parte alicuius artis in partem diuersam eiusdem. Translationis a natura aut casu in artem innumera sunt exempla ; adeo ut omnes fere artes mechanicae a tenuibus initiis, natura aut casu praebitis, ortum habuerint. Adagio receptum erat, "Botrum contra botrum citius maturescere" ; id quod de mutuis amicitiae operis et officiis increbuit. At nostri Cydrae (uini scilicet ex pomis) confectores hoc optime imitantur. Cauent enim ne poma tundantur aut exprimantur, antequam nonnullo tempore in aceruos coniecta mutuo contactu maturuerint ; unde nimia potus aciditas emendetur. Item, Iridum artificiosarum imitatio ex aspersione spissa guttularum, ab Iridibus naturalibus ex nube roscida facili ductu translata est. Item modus destillandi uel ex alto peti, ex imbribus scilicet aut rore; uel ex humili illo experimento guttarum in patinis, ollis aquae bullientis superimpositis, adhaerentium, desumi potuit. Tonitrua autem et Fulgura imitari ueritus quis esset, nisi operculum monachi illius chymici, magno impetu et fragore subito in sublime iactum, submonuisset. Verum quo haec res magis exemplis abundet, eo pauciora adducere opus fuerit. Debuerant autem homines, si illis utilia inquirere uacaret, naturalia opificia et operationes singulas attente et minutim et ex composito intueri ; et secum perpetuo et acriter cogitare, quaenam ex ipsis ad artes transferri possint. Speculum enim artis natura. Nec pauciora sunt Experimenta, quae ab Arte in Artem, seu a Practica in Practicam, transferri possunt ; licet hoc rarius in usu sit. Natura enim ubique omnibus occurrit ; at artes singulae artificibus tantum propriis cognitae sunt. Specilla ocularia ad uisum debilem iuuandum inuenta sunt : num et comminisci quis queat aliquod instrumentum, quod auribus appensum surdastris ad audiendum iuuet ? Item, imbalsamationes et mel cadauera conseruant : annon possit aliquid ex his in medicinam transferri, quod etiam uiuis corporibus prosit? Item, sigillorum practica in cera, caementis, et plumbo antiqua fuit : at haec etiam impressioni in chartis, siue arti typographicae, uiam monstrauit. Item, sal in coquinaria carnes condit, idque melius hyeme quam aestate : annon hoc ad balnea utiliter transferri possit, eorumque temperamentum, quando opus fuerit, uel imprimendum uel extrahendum ? Item sal, in nupero experimento de conglaciationibus artificialibus, magnas uires ad condensandum obtinere reperitur : annon possit hoc transferri ad condensationes metallorum ; cum iampridem notum sit aquas fortes, ex nonnullis salibus compositas, deiicere et praecipitare arenulas auri ex metallis aliquibus auro ipso minus densis ? Item, Pictoria imagine memoriam rei renouat: annon hoc traductum est in Artem eam, quam uocant, Memoriae ? De his in genere monitum sit; quod nihil ad imbrem quendam inuentorum utilium, eorundemque nouorum, ueluti coelitus deducendum tantum ualere possit, quantum si experimenta complurium artium mechanicarum uni homini, aut paucis qui se inuicem colloquiis acuere possint, in notitiam uenerint ; ut per hanc, quam dicimus, Experimentorum Translationem, artes se mutuo fouere et ueluti commixtione radiorum accendere possint. Quamuis enim uia Rationalis per Organum longe maiora spondeat, attamen haec Sagacitas per Experientiam Literatam plurima interim ex iis quae in proximo sunt in genus humanum (tanquam missilia apud antiquos donatiua) proiiciet et sparget. Superest illa Translatio de Parte Artis in Partem diuersam ; quae parum differt a translatione de arte in artem. Verum quia artes nonnullae spatia magna occupant, ut etiam Translationem Experimentorum ferre intra seipsas possint, hanc etiam speciem Translationis subiungere uisum est. Praecipue, quia magni prorsus est in nonnulla arte momenti. Plurimum enim ad artem Medicinae amplificandam profuerit, si experimenta partis illius medicinae de Curationibus Morborum ad partes illas de Tuenda Sanitate et Prolongatione Vitae transferantur. Si enim opiatum aliquod insigne ad spirituum in morbo pestilenti furibundam incensionem reprimendam suffecerit, non dubitet quispiam, quin simile aliquod, debita dosi familiare redditum, etiam incensionem eam gliscentem et obrepentem quae per aetatem fit aliqua ex parte fraenare et retardare possit. Atque de Translation Experimenti hactenus. Inuersio Experimenti fit, cum contrarium eius quod Experimento constat probatur. Exempli gratia ; Calidum per Specula intenditur : num etiam Frigidum ?' Item, Calidum se diffundendo fertur tamen potius in sursum : num etiam Frigidum se diffundendo fertur magis in deorsum? Exempli gratia; accipias bacillum ferreum, illudque in uno fine calefacias ; et deinde erigas ferrum, parte calefacta subtus locata, in superiore parte manu apposita; actutum manum aduret; parte autem calefacta supra locata, et manu subtus, multo tardius aduret : num etiam, si totum bacillum calefiat, et finis alter niue uel spongia in aqua frigida tincta madefiat ; si nix aut spongia superius locetur, num (inquam) frigus deorsum mittet citius, quam inferius locata sursum? Item, Radii Solis supra album dissiliunt, supra nigrum congregantur: num etiam umbrae super nigrum disperduntur, super album congregantur? Id quod in loco tenebroso, luce per foramen exiguum tantum immissa, fieri uidemus ; ubi imagines rerum quae foras sunt super papyrum quae alba est excipiuntur, super nigram minime. Item, Vena frontis ad dolorem hemicranicum inciditur; num etiam hemicranium scarificatur ad sodam? Atque de Inuersione Experimenti hactenus. Compulsio Experimenti fit, ubi urgetur et producitur Experimentum ad annihilationem uel priuationem uirtutis ; in reliquis enim uenationibus fera capitur tantum, at in ista occiditur. Exemplum Compulsionis tale est. Magnes ferrum trahit: urge ergo ferrum, aut urge magnetem, ut amplius non fiat attractio ; ueluti, num forte si magnes ustus fuerit, aut in aquis fortibus maceratus, uirtutem suam deponet, aut saltem remittet? Contra, si chalybs aut ferrum in Crocum Martis redigatur, uel in chalybem quem uocant praeparatum, uel etiam in aqua forti soluatur, num adhuc ea alliciat magnes ? Rursus : magnes ferrum trahit per uniuersa, quae nouimus, media ; nempe si interponatur aurum, argentum, uitrum : urge igitur aliquod medium, si fieri possit, quod uirtutem intercipiat; probetur argentum uiuum ; probentur oleum, gummi, carbo ignitus, et alia quae adhuc probata non sunt. Item, introducta sunt nuper Perspicilla quae uisibilia minuta miris modis multiplicent: urge usum eorum, uel ad species tam pusillas ut amplius non ualeant, uel ita grandiusculas ut confundantur. Scilicet, num poterint illa in urina clare detegere ea quae alias non perspicerentur? Num poterint in gemmis, ex omni parte puris et nitidis, grana aut nubeculas conspicienda dare ? Num et puluiscula in sole (quae Democrito pro atomis suis et principiis rerum falsissime obiiciebantur) tanquam corpora grandiuscula monstrare ? Num puluerem crassiusculum ex cinnabari et cerussa ita ostendere distributum, ut appareant hic granula rubra, illic alba ? Num rursus imagines maiores (puta faciem, oculum, etc.) in tantum multiplicatas ostendere, in quantum pulicem aut uermiculum? Num byssum, aut huiusmodi textile linteum delicatius et paulo apertius, ita foraminatum ostendere, ac si esset rete ? Verum in Compulsionibus Experimentorum minus moramur, quia fere extra limites Experientiae Literatae cadunt, et ad Causas et Axiomata et Nouum Organum potius spectant. Ubicunque enim fit negatiua, aut priuatiua, aut exclusiua, coepit iam praeberi lux nonnulla ad Inuentionem Formarum. Atque de Compulsione Experimenti hactenus. Applicatio Experimenti nihil aliud est, quam ingeniosa traductio eius ad experimentum aliud aliquod utile. Exemplum tale sit. Corpora queeque suas habent dimensiones, sua pondera: aurum plus ponderis, minus dimensionis, quam argentum ; aqua, quam uinum. Ab hoc traducitur eaperimentum utile; ut ex mensura impleta, et pondere excepte, possis dignoscere quantum argenti fuerit admixtum auro, uel aquae uino ; quod fuit g-heurehka illud Archimedis. Item, Carnes in nonnullis cellis citius putrefiunt quam in aliis : utile fuerit experimentum hoc traducere ad dignoscendos aeres magis aut minus salubres ad habitationem ; ubi scilicet carnes diutius uindicentur a putredine. Possit idem applicari ad reuelandas salubriores aut pestilentiores tempestates anni. Verum innumera sunt eiusmodi. Euigilent modo homines, et oculos perpetuo alias ad naturam rerum alias ad usus humanos uertant. Atque de Applicatione Experimenti hactenus. Copulatio Experimenti est applicationum nexus et catena ; cum quae singula profutura non fuissent ad usum aliquem, connexa ualeant. Exempli gratia ; Rosas aut fructus serotinos habere cupis: hoc fiet, si gemmas praecociores auellas; idem fiet, si radices usque ad uer adultum denudes, et aeri exponas; at multo magis, si copuletur utrunque. Item, ad refrigerandum maxime faciunt glacies et nitrum ; utrunque commixtum multo magis. Verum et haec res per se perspicua est. Attamen fallacia ei saepe subesse posait, (ut et omnibus, ubi desunt Axiomata,) si copula fiat ex rebus quae diuersis et quasi pugnantibus modis operantur. Atque de Copulatione Experimenti hactenus. Restant Sortes Experimenti. Hic uero experimentandi modus plane irrationalis est, et quasi furiosus ; cum aliquid experiri uelle animum subeat, non quia aut ratio aut aliquod aliud experimentum te ad illud deducat, sed prorsus quia similis res adhuc nunquam tentata fuit. Haud tamen scio, an in hac ipsa re (de qua nunc agimus) non aliquid magni lateat ; si, inquam, omnem lapidem in natura moueas. Magnalia enim naturae fere extra uias tritas et orbitas notas iacent, ut etiam absurditas rei aliquando iuuet. At si ratio simul comitetur ; id est, ut et manifestum sit simile experimentum nunquam tentatum fuisse, et tamen causa subsit magna cur tentetur ; tum uero haec res ex optimis est, et plane sinus naturae excutit. Exempli gratia ; in operatione ignis super aliquod corpus naturale alterum horum hactenus semper euenit, ut aut aliquid euolet, (ueluti flamma et fumus in combustione uulgari,) aut saltem fiat separatio partium localis et ad nonnullam distantiam; ut in destillatione, ubi faeces subsident, uapores in receptacula, postquam luserint, congregantur. At destillationem clausam (ita enim eam uocare possumus) nemo mortalium adhuc tentauit. Verisimile autem uidetur uim caloris, si intra claustra corporis sua in alterando edat facinora, cum nec iactura fiat corporis nec etiam liberatio, tum demum hune Materiae Proteum, ueluti manicis detentum, ad complures transformationes adacturam ; si modo calor ita temperetur et alternetur ut non fiat uasorum confractio. Est enim haec res matrici similis naturali, ubi calor operatur, nihil corporis aut emittitur aut separatur ; nisi quod in matrice coniungatur alimentatio; uerum, quatenus ad uersionem, eadem res uidetur. Tales igitur sunt Sortes Experimenti. Illud interim circa huiusmodi Experimenta monemus ; ut nemo animo concidat, aut quasi confundatur, si experimenta quibus incumbit expectationi suae non respondeant. Etenim quod succedit magis complacet; at quod non succedit saepenumero non minus informat. Atque illud semper in animo tenendum, (quod perpetuo inculcamus,) Experimenta Lucifera etiam adhuc magis quam Fructifera ambienda esse. Atque de Literata Experientia haec dicta sint, quae (ut iam ante diximus) Sagacitas potius est et odoratio quaedam uenatica, quam Scientia. De Nouo Organo autem silemus, neque de eo quicquam praelibamus ; quoniam de eo (cum sit res omnium maxima) opus integrum (annuente fauore diuin) conficere nobis in animo est. [5,3] CAPUT IIL Partitio Inuentiuae Argumentorum in Promptuariam et Topicam. Partitio Topicae in Generalem et Particularem. Exemplum Topicae Particularis, in Inquisition De Graui et Leui. INVENTIO Argumentorum inuentio proprie non est. Inuenire enim est ignota detegere, non ante cognita recipere aut reuocare. Huiusce autem Inuentionis usus atque officium non aliud uidetur, quam ex massa scientiae, quae in animo congesta et recondita est, ea quae ad rem aut quaestionem institutam faciunt dextre depromere. Nam cui parum aut nihil de subiecto quod proponitur innotuit, ei Loci Inuentionis non prosunt ; contra, cui domi paratum est quod ad rem adduci possit, is etiam absque arte et Locis Inuentionis, argumenta tandem (licet non ita expedite et commode) reperiet et producet. Adeo ut hoc genus Inuentionis (sicut diximus) Inuentio proprie non sit ; sed reductio tantum in memoriam, siue suggestio cum applicatione. Attamen, quoniam uocabulum inualuit et receptum est, uocetur sane Inuentio ; siquidem etiam ferae alicuius uenatio, et inuentio, non minus cum illa intra uiuariorum septa indagetur quam cum in saltibus apertis, dici possit. Missis uero uerborum scrupulis, illud constet; scopum et finem huiusce rei esse promptitudinem quandam, et expeditum usum cognitionis nostrae, potius quam eiusdem amplificationem aut incrementum. Atque ut parata sit ad disserendum copia, duplex ratio iniri potest; aut ut designetur, et quasi indice monstretur, ad quas partes rem indagare oporteat ; atque haec est ea, quam uocamus Topicam ; aut ut iam antea composita sint et in usum reposita argumenta circa eas res quae frequentius incidunt et in disceptationem ueniunt; atque hanc Promptuariam nominabimus. Haec autem posterior tanquam Scientiae pars uix dici meretur; cum in diligentia potius consistat, quam in eruditione aliqua artificiosa. Veruntamen hac in parte Aristoteles, ingeniose quidem sed tamen damnose, sophistas sui temporis deridet, inquiens: "Perinde illos facere ac si quis calcearium professus rationem calcei conficiendi non doceret, sed exhiberet tantum calceos complurimos diuersae tam formae quam magnitudinis". Attamen hic regerere liceat ; calcearium, si in officina nil calceorum haberet, neque eos consueret nisi rogatus, egenum prorsus mansurum et perpaucos inuenturum emptores. Sed longe aliter Saluator noster, de Diuina Scientia uerba faciens, inquit : "Omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo noua et uetera". Videmus etiam priscos rhetores oratoribus praecepisse, ut praesto haberent Locos Communes uarios, iampridem adornatos, et in utramque partem tractatos et illustratos. Exempli gratia: "Pro Sententia legis, aduersus Verba legis ; et e contra : Pro fide Argumentorum, aduersus Testimonia ; et e contra". Cicero autem ipse, longa doctus experientia, plane asserit posse oratorem diligentem et sedulum iam praemeditata et elaborata habere quaecunque in disceptationem uenient ; adeo ut in causae ipsius actione nihil nouum aut subitum inseri necesse fuerit, praeter nomina noua et circumstantias aliquas speciales. At Demosthenis diligentia et sollicitudo eo usque processit, ut quoniam primus ad causam aditus et ingressus ad animos auditorum praeparandos plurimum uirium haberet, operae pretium putaret complura concionum et orationum exordia componere, et in promptu habere. Atque haec exempla et authoritates merito Aristotelis opinioni praeponderare possint, qui nobis author foret ut uestiarium cum forfice commutaremus. Itaque non fuit omittenda haec pars doctrinae circa Promptuariam, de qua hoc loco satis. Cum enim sit utrique, tam Logicae quam Rhetoricae, communis ; uisum est eam hic inter Logica cursim tantum perstringere, pleniorem eius tractationem ad Rhetoricam reiicientes. Partem alteram Inuentiuae (nimirum Topicam) partiemur in Generalem et Particularem. Generalis illa est, quae in Dialectica diligenter et abunde tractata est ; ut in eius explicatione morari non sit opus. Illud tamen obiter monendum uidetur, Topicam istam non tantum in argumentationibus, ubi cum aliis manum conserimus, uerum et in meditationibus, cum quid nobiscum ipsi commentamur aut reuoluimus, ualere ; imo neque solummodo in hoc sitam esse, ut inde fiat suggestio aut admonitio quid affirmare aut asserere; uerum etiam quid inquirere aut interrogare debeamus. At prudens Interrogatio quasi dimidium scientiae. Recte siquidem Plato: "Qui aliquid quaerit, id ipsum quod quaerit generali quadam notione comprehendit; aliter qui fieri potest, ut illud cum fuerit inuentum agnoscat"? Idcirco, quo amplior et certior fuerit Anticipatio nostra, eo magis directa et compendiosa erit Inuestigatio. Iidem igitur illi Loci qui ad intellectus nostri sinus intra nos excutiendos et congestam illic scientiam depromendam conducent, etiam ad scientiam extrinsecus hauriendam iuuabunt; ita ut si praesto fuerit quis rei gnarus et peritus, commode et prudenter de ea interrogari a nobis possit; et similiter authores, et libri, et partes librorum, qui nos de iis quae quaerimus edoceant et informent, utiliter deligi et euolui. At Topica Particularis ad ea quae dicimua longe confert magis, et pro re fructuosissima habenda est. Illius certe mentio leuis a nonnullis scriptoribus facto est; sed integre, et pro rei dignitate, minime tractata. Verum missum facientes uitium illud et fastum, quae nimium diu regnarunt in scholis ; uidelicet, ut quae praesto sint infinita subtilitate persequantur, quae paulo remotiora ne attingant quidem ; nos sane Topicam Particularem tanquam rem apprime utilem amplectimur ; hoc est, Locos Inquisitionis et Inuentionis, particularibus subiectis et scientiis appropriatos. Illi autem mixturae quaedam sunt, ex Logica et Materia ipsa propria singularum scientiarum. Futilem enim esse constat et angusti cuiusdam animi, qui existimet artem de scientiis inueniendis perfectam iam a principio excogitari et proponi posse ; eandemque postea in opere poni et exerceri debere. At certo sciant homines, "Artes inueniendi solidas et ueras adolescere et incrementa sumere cum ipsis inuentis" ; adeo ut cum quis primum ad perscrutationem scientiae alicuius accesserit, possit habere Praecepta Inuentiuae nonnulla utilia ; postquam autem ampliores in ipsa scientia progressus fecerit, possit etiam et debeat noua Inuentionis Praecepta excogitare, quae ad ulteriora eum felicius deducant. Similis est sane haec res uiae initae in planitie ; postquam enim uiae partem aliquam fuerimus emensi, non tantum hoc lucrati sumus ut ad exitum itineris propius accesserimus, uerum etiam ut quod restat uiae clarius prospiciamus. Eodem modo, in Scientiis, gradus itineris quisque, ea quae a tergo reliquit praeteruectus, etiam illa quae supersunt propius dat in conspectum. Huius autem Topicae Exemplum, quoniam eam inter Desiderata reponimus, subiungere uisum est. Topica Particularis, siue Articuli Inquisitionis de Graui et Leui. 1. Inquiratur, qualia sint corpora quae Motus Grauitatis sunt susceptibilia ; qualia, quae Leuitatis ; et si quae sint mediae, siue Adiaphorae Nature:: ? 2. Post Inquisitionem de Grauitate et Leuitate Simplicem, procedatur ad Inquisitionem Comparatam ; quae nimirum ex Grauibus plus, quae minus ponderent, in eodem dimenso? Etiam, quae ex Leuibus celerius ferantur in altum, quae tardius ? 3. Inquiratur de eo quod possit et operetur Quantum Corporis ad Motum Grauitatis. Atqui uideatur hoc primo aspectu quasi superuacuum; quia rationes Motus debeant sequi rationes Quanti : sed res aliter se habet. Nam licet in lancibus Quantitas Grauitatem corporis ipsius compenset (uiribus corporis undique coeuntibus per repercussionem siue resistentiam lancium uel trabis), tamen ubi parua datur resistentia, (ueluti in decasu corporum per aerem) Quantum Corporis parum ualet ad Incitationem Descensus ; cum uiginti pondo plumbi, et libra una, eodem fere spatio cadant. 4. Inquiratur, utrum Quantum Corporis ita augeri possit, ut Motus Grauitatis prorsus deponatur; ut fit in globo terrae, qui pensilis est, non cadit? Utrum igitur possint esse aliae massae tam grandes, ut se ipsae sustentent ? Nam latio ad centrum terrae res fictitia est; atque omnis massa grandis motum lationis quemcunque exhorret, nisi ab alio appetitu fortiori uincatur. 5. Inquiratur de eo quod possit et operetur Resistentia Corporis Medii, uel occurrentis, ad Regimen Motus Grauitatis. Corpus uero descendens aut penetrat et secat corpus occurrens, aut ab eo sistitur. Si penetret, fit penetratio aut cum leui resistentia, ut in aere; aut cum fortiori, ut in aqua. Si sistatur, sistitur aut resistentia dispari, ubi fit praegrauatio, ut si lignum superponatur cerae ; aut aequa, ueluti si aqua superponatur aquae, aut lignum eiusdem generis ligno; id quod appellat schola (apprehensione quadam inani) "Non ponderare corpus nisi extra locum suum". Atque haec omnia motum Grauitatis uariant. Aliter enim mouentur Grauia in lancibua, aliter in decasu ; etiam aliter (quod mirum uideri possit) in lancibus pendentibus in aere, aliter in lancibus immersis in aqua; aliter in decasu per aquam, aliter in natantibus siue uectis super aquam. 6. Inquiratur de eo quod possit et operetur Figura Corporis Descendentis ad regendum motum Grauitatis; ueluti figura lata cum tenuitate, cubica, oblonga, rotunda, pyramidalis ; et quando se uertant corpora, quando eadem qua dimittuntur positura permaneant. 7. Inquiratur de eo quod possit et operetur Continuatio et Progressio ipsius casus siue descensus, ad hoc, ut maiori incitatione et impetu feratur; et qua proportione, et quo usque inualescat illa incitatio? Siquidem ueteres leui contemplatione opinati sunt (cum motus naturalis sit iste) eum perpetuo augeri et intendi. 8. Inquiratur de eo quod possit et operetur Distantia aut Proximitas corporis deacendentis a Terra, ad hoc, ut celerius cadat, aut tardius, aut etiam non omnino (si modo fuerit extra orbem actiuitatis globi terne, quae Gilberti opinio fuit); atque simul de eo quod operetur Immersio Corporis Descendentis magis in Profundo Terrae, aut Collocatio eiusdem propius ad Superficiem Terrae. Etenim haec res etiam motum uariat, ut operantibus in mineris perspectum est. 9. Inquiratur de eo quod possit et operetur Differentia Corporum, per quae motus Grauitatis diffunditur et communicatur : atque utrum aeque communicetur per corpora mollia et porosa, ac per dura et solida; ueluti si trabs lancis sit ex altera parte lingulae lignea, ex altera argentea (licet fuerint reductae ad idem pondus), utrum non progignat uariationem in lancibus ? Similiter, utrum Metallum, Lanae aut Vesicae inflatae superimpositum, idem ponderet quod in fundo lancis? 10. Inquiratur de eo quod possit et operetur in communicatione motus Grauitatis Distantia Corporis a Libramine ; hoc est, cita et sera perceptio incubitus, siue depressionis ; ueluti in lancibus, ubi altera pars trabis est longior (licet reducta ad idem pondus), an inclinet hoc ipsum lancem? aut in tubis arcuatis, ubi longior pars certe trahet aquam, licet breuior pars (facta scilicet capacior) maius contineat pondus aquae. 11. Inquiratur de eo quod possit Intermixtio siue Copulatio Corporis Leuis cum Corpore Graui ad eleuandam corporis Grauitatem ; ut in pondere animalium uiuorum, et mortuorum ? 12. Inquiratur de secretis Ascensibus et Descensibus Partium Leuiorum et Grauiorum in uno corpore integro ; unde fiant saepe accuratae separationes; ut in separatione uini et aquae, in ascensione floris lactis, et similibus? 13. Inquiratur, quae sit Linea et Directio Motus Grauitatis ; et quatenus sequatur uel centrum terrae, id est massam terrae, uel centrum corporis ipsius, id est, nixum partium eius. Centra enim illa ad demonstrationes apta sunt; in natura nihil ualent. 14. Inquiratur de Comparatione motus Grauitatis cum motibus aliis; quos scilicet uincat, quibus cedat? Veluti in Motu (quem appellant) Violento motus Grauitatis compescitur ad tempus. Etiam, cum pondus longe maius ferri ab exiguo magnete attollitur, cedit motus Grauitatis motui Sympathiae. 15. Inquiratur de Motu Aeris; utrum feratur sursum, an sit tanquam adiaphorus? Quod difficile est inuentu, nisi per experimenta aliqua exquisita. Nam emicatio aeris in fundo aquae fit potius per plagam aquae, quam per motum aeris; cum idem etiam fiat in ligno. Aer autem aeri commixtus nihil prodit, cum non minus leuitatem exhibeat aer in aere, quam grauitatem aqua in aqua; in bulla autem, exili obducta pellicula, ad tempus stat. 16. Inquiratur, quis sit Terminus Leuitatis ? Neque enim quemadmodum centrum terrae posuerunt centrum grauitatis, uolunt (credo) ut ultima conuexitas coeli sit terminus leuitatis : an potius, ueluti grauia uidentur eo usque ferri ut decumbant, et tanquam ad Immobile ; ita leuia eo usque ferantur ut rotari incipiant, et tanquam ad Motum sine Termino? 17. Inquiratur, quid in causa sit cur Vapores et Halitus eo usque in altum ac sita est regio (quam uocant) media aeris ferantur; cum et crassiusculae eint materiae, et radii solis per uices (noctu scilicet) cessent ? 18. Inquiratur de Regimine Motus Flammae in Sursum ; quod eo abstrusius est, quia singulis momentis flamma perit, nisi forte in medio flammarum maiorum : etenim flammae, abruptae a continuitate sua, parum durant. 19. Inguiratur de Motu in Sursum ipsius Actiuitatis Calidi ; ueluti cum calor in ferro candente citius gliscit in sursum, quam in deorsum ? Exemplum igitur Topicae Particularis tale sit. Illud interim, quod monere occoepimus, iterum monemus ; nempe ut homines debeant Topicas Particulares suas alternare, ita ut post maiores progressus aliquos in inquisitione factos aliam et subinde aliam instituant Topicam, si modo scientiarum fastigia conscendere cupiant. Nos autem Topicis Particularibus tantum tribuimus, ut proprium opus de ipsis, in subiectis naturalibus dignioribus et obscurioribus, conficere in animo habeamus. Domini enim quaestionum sumus, rerum non item. Atque de Inuentiua hactenus. [5,4] CAPUT IV. Partitio Artis Iudicandi in Iudicium per Inductionem et per Syllogismum ; quorum prius aggregatur Organo Nouo. Partitio prima Iudicii per Syllogismum in Reductionem Rectam, et Inuersam. Partitio secunda eius in Analyticam, et Doctrinam de Elenchis. Partitio Doctrinae de Elenchis, in Elenchos Sophismatum, Elenchos Hermeniae, et Elenchos Imaginum siue Idolorum. Partitio Idolorum in Idola Tribus, Idola Specus, et Idola Fori. Appendix Artis Iudicandi, uidelicet de Analogia Demonstrationum pro Natura Subiecti. TRANSEAMUS nunc ad Iudicium, siue Artem Iudicandi ; in qua agitur de natura Probationum siue Demonstrationum. In Arte autem ista Iudicandi (ut etiam uulgo receptum est) aut per Inductionem aut per Syllogismum concluditur. Nam Enthymemata et Exempla illorum duorum compendia tantum sont. At quatenus ad Iudicium quod fit per Inductionem, nihil est quod nos detinere debeat ; uno siquidem eodemque mentis opere illud quod quaeritur, et inuenitur et iudicatur. Neque enim per medium aliquod res transigitur, sed immediate, eodem fere modo quo fit in sensu. Quippe sensus, in obiectis suis primariis, simul et obiecti speciem arripit et eius ueritati consentit. Aliter autem fit in Syllogismo ; cuius probatio immediata non est, sed per medium perficitur. Itaque alia res est Inuentio Medii, alia Iudicium de Consequentia Argumenti. Nam primo discurrit mens, postea acquiescit. At Inductionis formam uitiosam prorsus ualere iubemus; legitimam ad Nouum Organum remittimus. Itaque de Iudicio per Inductionem hoc loto satis. De illo altero per Syllogismum quid attinet dicere; cum subtilissimis ingeniorum limis haec res fere attrita sit, et in multas minutias redacta? Nec mirum, cum sit res quae cum intellectu humano magnam habeat sympathiam. Nam animus humanus miris modis ad hoc contendit et anhelat, ut non pensilis sit, sed nanciscatur aliquid fixum et immobile cui tanquam firmamento in transcursibus et disquisitionibus suis innitatur. Sane, quemadmodum Aristoteles probare conatur inueniri in omni motu corporum aliquid quod quiescit; et fabulam antiquam de Atlante, qui ipse erectus coelum humeris sustinuit, pereleganter ad polos mundi traducit, circa quos conuersiones expediuntur ; similiter magno studio appetunt homines aliquem habere intra se cogitationum Atlantem, aut polos qui intellectus fluctuationes et uertigines aliquatenus regant; timentes scilicet, ne coelum ipsorum ruat. Itaque ad principia scientiarum constituenda praepropere festinarunt, circa quae omnis disputationum uarietas uerteretur, sine periculo ruinae et casus; nescientes profecto, eum qui certa nimis propere captauerit in dubiis finiturum; qui autem iudicium tempestiue cohibuerit ad certa peruenturum. Manifestum est igitur, Artem hanc Iudicandi per Syllogismum nihil aliud esse quam reductionem propositionum ad principia, per medios terminos. Principia autem consensu recepta intelliguntur, atque a quaestione eximuntur. At terminorum mediorum inuentio libero ingeniorum acumini et inuestigationi permittitur. Est autem Reductio illa duplex ; Directs scilicet, et Inuersa. Directa est, cum ipsa propositio ad ipsum principium reducitur ; id quod Probatio Ostensiua uocatur. Inuersa est, cum contradictoria propositionis reducitur ad contradictorium principii ; quod uocant Probationem per Incommodum. Numerus uero terminorum mediorum, siue scala eorum, minuitur aut augetur pro remotione propositionis a principio. His positis partiemur Artem Iudicii (sicut uulgo fere solet) in Analyticam, et Doctrinam de Elenchis. Altera indicat, altera cauet. Analytica enim ueras formas instituit de consequentiis argumentorum ; a quibus si uarietur siue deflectatur, uitiosa deprehenditur esse conclusio; atque hoc ipsum in se elenchum quendam, siue redargutionem, continet. "Rectum enim" (ut dicitur) "et sui index est et obliqui". Tutissimum nihilominus est Elenchos ueluti monitores adhibere, quo facilius detegantur fallaciae, iudicium alioquin illaqueaturae. In Analytica uero nihil desiderari reperimus; quin potius oneratur superfluis quam indiget accessionibus. Doctrinam de Elenchis in tres partes diuidere placet : Elenchos Sophismatum ; Elenchos Hermeniae ; et Elenchos Imaginum siue Idolorum. Doctrina de Elenchis Sophismatum apprime utilis est. Quamuis enim pinguius fallaciarum genus a Seneca non inscite comparetur cum praestigiatorum technis, in quibus quo pacto rea geratur nescimus, aliter autem se habere rem quam uidetur satis nouimus ; subtiliora tamen Sophismata non solum id praestant ut non habeat quis quod respondeat, sed et iudicium ipsum aerio confundunt. Haec pars de Elenchis Sophismatum praeclare tractata est ab Aristotele, quoad praecepta; etiam a Platone adhuc melius, quoad exempla ; neque illud tantum in persona sophistarum antiquorum (Gorgiae, Hippiae, Protagorae, Euthydemi, et reliquorum), uerum etiam in persona ipsius Socratis, qui cum illud semper agat, ut nihil affirmet sed a caeteris in medium adducta infirmet, ingeniosissime obiectionum, fallaciarum, et redargutionum modos expressit. Itaque in hac parte nihil habemus quod desideremus. Illud interim notandum; quamuis usum huius doctrinae probum et praecipuum in hoc posuerimus, ut redarguantur sophismata ; liquido nihilominus patere, usum eius degenerem et corruptum ad captiones et contradictiones per illa ipsa sophismata struendas et concinnandas spectare. Quod genus facultatis etiam pro eximio habetur, et haud paruas affert utilitates; licet eleganter introducta sit a quopiam illa differentia inter oratorem et sophistam, quod alter tanquam leporarius cursu praestet, alter tanquam lepus ipse flexu. Sequuntur Elenchi Hermeniae ; ita enim (uocabulum potius quam sensum ab Aristotele mutuantes) eos appellabimus. Redigamus igitur hominibus in memoriam ea quae a nobis de Transcendentibus et de Aduentitiis Entium Conditionibus siue Adiunctis (cum de Philosophia Prima ageremus) superius dicta sunt. Ea sunt Maius, Minus ; Multum, Paucum ; Prius, Posterius ; Idem, Diuersum ; Potentia, Actus ; Habitus, Priuatio ; Totum, Partes ; Agens, Patiens ; Motus, Quies ; Ens, Non Ens ; et similia. Inprimis autem meminerint et notent differentes eas, quas diximus, harum rerum contemplationes ; uidelicet quod possint inquiri uel Physice, uel Logice. Physicam autem circa eas tractationem, Philosophiae Primae assignauimus. Superest Logica. Ea uero ipsa est res, quam in praesenti Doctrinam de Elenchis Hermeniae nominamus. Portio certe est haec doctrinae sana et bona. Hoc enim habent notiones illae generales et communes, ut in omnibus disputationibus ubique intercurrant; adeo ut nisi accurate et anxio cum iudicio bene iam ab initio distinguantur, uniuerso disputationum lumini caliginem miris modis offusurae sint, et eo rem fere deducturae ut desinant disputationes in pugnas uerborum. Etenim aequiuocationes et malae acceptiones uerborum (praesertim huius generis) sunt Sophismata Sophismatum. Quare etiam melius uisum est istarum tractationem seorsum constituere, quam eam uel in Philosophiam Primam siue Metaphysicam recipere, uel ex parte Analyticae subiicere, ut Aristoteles satis confuse fecit. Dedimus autem ei nomen ex usu, quia uerus eius usus est plane redargutio et cautio circa usum uerborum. Quinimo partem illam de Praedicamentis, si recte instituatur, circa cautiones de non confundendis aut transponendis definitionum et diuisionum terminis, praecipuum usum sortiri existimamus, et huc etiam referri malumus. Atque de Elenchis Hermeniae hactenus. Ad Elenchos uero Imaginum, siue Idolorum, quod attinet; sunt quidem Idola profundissimae mentis humantes fallaciae. Neque enim fallunt in particularibus, ut caeterae, iudicio caliginem offundendo et tendiculas struendo; sed plane ex praedispositione mentis praua et perperam constituta, quae tanquam omnes intellectus anticipationes detorquet et inficit. Nam Mens Humana (corpore obducta et obfuscata) tantum abest ut speculo plano, aequali, et claro similis ait (quod rerum radios sincere excipiat et reflectat), ut potius sit instar speculi alicuius incantati, pleni superstitionibus et spectris. Imponuntur autem intellectui Idola, aut per naturam ipsam generis humani generalem ; aut per naturam cuius que indiuidualem ; aut per uerba siue naturam communicatiuam. Primum genus Idola Tribus, secundum Idola Specus, tertium Idola Fori uocare consueuimus. Est et quartum genus, quod Idola Theatri appellamus, atque super inductum est a prauis theoriis siue philosophiis, et peruersis legibus demonstrationum. Verum hoc genus abnegari potest et deponi ; itaque illud in praesentia omittemus. At reliqua plane obsident mentem, neque prorsus euelli possunt. Igitur non est, quod quis in istis Analyticam aliquam expectet ; sed doctrina de Elenchis est circa ipsa Idola doctrina primaria. Neque (si uerum omnino dicendum sit) doctrina de Idolis in artem redigi possit; sed tantum adhibenda est, ad ea cauenda, prudentia quaedam contemplatiua. Horum autem tractationem plenam et subtilem ad Nouum Organum amandamus ; pauca generaliter tantum de iis hoc loco dicturi. Idolorum Tribus exemplum tale sit. Natura intellectus humani magis afficitur Affirmatiuis et Actiuis quam Negatiuis et Priuatiuis; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat. At ille, si res quaepiam aliquando existat et teneat, fortiorem recipit de ea impressionem quam si eadem longe pluries fallat aut in contrarium eueniat. Id quod omnis superstitionis et uanae credulitatis quasi radix est. Itaque recte respondit ille qui, cum suspensa tabula in templo monstraretur eorum qui uota soluerant quod naufragii periculum effugissent, atque interrogando premeretur, annon tum demum Neptuni numen agnosceret ? Quaesiuit uicissim, "At ubi sunt illi depicti, qui post uota nuncupata perierunt". Atque eadem est ratio superstitionum similium, sicut in Astrologicis, Insomniis, Ominibus, et reliquis. Alterum exemplum est huiusmodi : Animus humanus (cum sit ipse substantia aequalis et uniformis) maiorem praesupponit et affingit in natura rerum aequalitatem et uniformitatem, quam reuera est. Hinc commentum mathematicorum, In coelestibus omnia moueri per circulos perfectos, reiiciendo lineas spirales. Hinc etiam fit, quod, cum multa sint in natura monodica et plena imparitatis, affingat tamen semper cogitatio humana Relatiua, Parallela, et Coniugata. Ab hoc enim fonte elementum ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, terra, aqua, aere. Chymici autem fanaticam instruxerunt rerum uniuersarum phalangem, inanissimo commento inueniri fingentes in quatuor illis suis elementis (caelo, aere, aqua, et terra) species singulas parallelas inuicem et conformes. Tertium exemplum est superiori finitimum; quod Homo fiat quasi Norma et Speculum Naturae. Neque enim credibile est (si singula percurrantur et notentur) quantum agmen Idolorum philosophiae immiserit naturalium operationum ad similitudinem actionum humanarum reductio: hoc ipsum, inquam, quod putetur talia naturam facere qualis homo facit. Neque multo meliora sunt ista quam haeresis Anthropomorphitarum, in cellis ac solitudine stupidorum monachorum orta; aut sententia Epicuri huic ipsi in Paganismo reepondens, qui diis humanam figuram tribuebat. At non opus fuit Velleio Epicureo interrogare, "Cur Deus coelum stellis et luminibus, tanquam aedilis, ornasset"? Nam si summus ille opifex ad modum aedilis se gessisset, in pulchrum aliquem et elegantem ordinem stellas digerere debuisset, operosis palatiorum laquearibus consimilem; cum e contra aegre quis ostendat in tam infinito stellarum numero figuram aliquam uel quadratam, uel triangularem, uel rectilinearem. Tanta est harmoniae discrepantia inter spiritum hominis et spiritum mundi. Quod ad Idola Specus attinet, illa ortum habent ex propria cuius que natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione et consuetudine, et fortuitis rebus, quae singulis hominibus accidunt. Pulcherrimum enim emblema est illud de Specu Platonis. Siquidem si quis (missa illa exquisita parabolae subtilitate) a prima infantia in antro aut cauerna obscura et subterranea ad maturam usque aetetem degeret, et tunc derepente in aperta prodiret, et hunc coeli et rerum apparatum contueretur; dubium non est, quin animum eius subirent et perstringerent quamplurimae mirae et absurdissimae phantasiae. Nos uero scilicet sub aspectu coeli degimus ; interea tamen animi in cauernis corporum nostrorum conduntur; ut infinitas errorum et falsitatum imagines haurire necesse sit, si e specu sua raro tantum et ad breue aliquod tempus prodeant, et non in contemplatione naturae perpetuo tanquam sub dio morentur. Emblemati siquidem illi de Specu Platonis optime conuenit parabola illa Heracliti, quod homines scientias in mundis propriis et non in mundo maiore quaerant. At Idola Fori molestissima sunt, quae ex foedere tacito inter homines de Verbis et Nominibus impositis se in intellectum insinuarunt. Verba autem plerunque ex captu uulgi induntur, atque per differentias quarum uulgus capax est res secant; cum autem intellectus acutior sut obseruatio diligentior res melius distinguere uelit, uerba obstrepunt. Quod uero huius remedium est (definitiones scilicet) in plurimis huic malo mederi nequit ; quoniam et ipsae definitiones ex uerbis constent, et uerba gignant uerba. Etsi autem putemus uerbis nostris nos imperare ; et illud facile dictu sit, "Loquendum esse ut uulgus, sentiendum ut sapientes"; quinetiam uocabula artium (quae apud peritos solum ualent) huic rei satisfacere uideri possint; et definitiones (de quibus diximus) artibus praemissae (secundum prudentiam Mathematicorum) uocabulorum prauas acceptiones corrigere ualeant; attamen haec omnia non sufficiunt, quo minus uerborum praestigiae et incantationes plurimis modis seducant, et uim quandam intellectui faciant, et impetum suum (more Tartarorum sagittationis) retro in intellectum (unde profecta sint) retorqueant. Quare altiore et nouo quodam remedio ad hoc malum opus est. Verum haec iam cursim perstringimus, interim desiderari pronunciantes hanc doctrinam, quam Elenchos Magnos, siue de Idolis animi humani natiuis et aduentitüs, appellabimus. Eius autem tractationem legitimam ad Organum Nouum referimus. Superest Artis Iudicandi Appendix quaedam insignis; quam etiam desiderari statuimus. Siquidem Aristoteles rem notauit, modum rei nullibi persecutus est. Ea tractat, quales demonstrationes ad quales materias siue subiecta applicari debeant ; ut haec doctrina tanquam Iudicationes Iudicationum contineat. Optime enim Aristoteles neque demonstrationes ab oratoribus, neque suasiones a mathematicis requiri debere monet. Ut si in probationis genere aberretur, iudicatio ipsa non absoluatur. Quando uero sint quatuor demonstrationum genera, uel per consensum immediatum et notiones communes ; uel per Inductionem ; uel per Syllogismum ; uel per eam (quam recte uocat Aristoteles) Demonstrationem in Orbem (non a notioribus scilicet, sed tanquam de plano) ; habent hae demonstrationes singulae certa subiecta et materias scientiarum in quibus pollent, alia a quibus excluduntur. Etenim rigor et curiositas in poscendo probationes nimium seueras in aliquibus, multo magis facilitas et remissio in acquiescendo probationibus leuioribus in aliis, inter ea sunt numeranda quae detrimenti plurimum et impedimenti scientiis attulerunt. Atque de Arte Iudicandi haec dicta sint. [5,5] CAPUT V. Partitio Artis Retinendi siue Retentiuae in Doctrinam de Adminiculis Memoriae, et Doctrinam de Memoria ipsa. Partitio Doctrinae de Memoria ipsa in Praenotionem, et Emblema. ARTEM Retinendi, siue Custodiendi, in duas doctrinas partiemur; Doctrinam scilicet de Adminiculis Memoriae, et Doctrinam de Memoria ipsa. Adminiculum Memoriae plane scriptio est. Atque omnino monendum, quod Memoria sine hoc adminiculo rebus prolixioribus et accuratioribus impar sit; neque ullo modo nisi de scripto recipi debeat. Quod etiam in Philosophia Inductiua et Interpretatione Nature praecipue obtinet. Tam enim possit quis calculationes Ephemeridis memoria nuda absque scripto absoluere, quam interpretationi naturae per meditationes et uires memoriae natiuas et nudas sufficere ; nisi eidem memoriae per tabulas ordinatas ministretur. Verum missa Interpretatione Naturae, quae doctrina noua est, etiam ad ueteres et populares scientias haud quicquam fere utilius esse possit quam Memoriae Adminiculum solidum et bonum; hoc est, Digestum probum et eruditum Locorum Communium. Neque tamen me fugit, quod relatio eorum quae legimus aut discimus in Locos Communes damno eruditionis ab aliquibus imputetur, ut quae lectionis cursum remoretur, et Memoriam ad feriandum inuitet. Attamen quoniam adulterina res est in Scientiis praecocem esse et promptum, nisi etiam solidus sis et multipliciter instructus, diligentiam et laborem in Locis Communibus congerendis magni prorsus rem esse usus et firmitudinis in studiis iudicamus ; ueluti quae Inuentioni copiam subministret, et aciem Iudicii in unum contrahat. Verum est tamen inter methodos et syntaxes Locorum Communium quas nobis adhuc uidere contigit, nullam reperiri quae alicuius sit pretii ; quandoquidem in titulis suis faciem prorsus exhibeant magis scholae quam mundi ; uulgares et paedagogicas adhibentes diuisiones, non autem eas quae ad rerum medullas et interiora quouis modo penetrent. Circa Memoriam autem ipsam, satis segniter et languide uidetur adhuc inquisitum. Extat certe de ea ars quaepiam; uerum nobis constat tum meliora praecepta de Memoria confirmanda et amplianda haberi posse quam illa ars complectitur, tum practicam illius ipsius artis meliorem institui posse quam quae recepta est. Neque tamen ambigimus (si cui placet hac arte ad ostentationem abuti) quin possint praestari per eam nonnulla mirabilia et portentosa; sed nihilominus res quasi sterilis est (eo quo adhibetur modo) ad usus humanos. At illud interim ei non imputamus, quod naturalem memoriam destruat et superoneret (ut uulgo obiicitur) ; sed quod non dextre instituta sit ad auxilia memoriae commodanda in negotiis et rebus seriis. Nos uero hoc habemus (fortasse ex genere uitae nostro politicae) ut quae artem iactant, usum non praebent, parui faciamus. Nam ingentem numerum nominum aut uerborum semel recitatorum eodem ordine statim repetere ; aut uersus complures de quouis argumento extempore conficere ; aut quidquid occurrit satirica aliqua similitudine perstringere ; aut seria quaeque in iocum uertere; aut contradictione et cauillatione quiduis eludere; et similia; (quorum in facultatibus animi haud exigua est copia, quaeque ingenio et exercitatione ad miraculum usque extolli possunt;) haec certe omnia et his similia nos non maioris facimus quam funambulorum et mimorum agilitates et ludicra. Etenim eadem ferme res sunt ; cum haec corporis, illa animi uiribus abutantur ; et admirationis forsitan aliquid habeant, dignitatis parum. Ars autem Memoriae duplici nititur intentione, Praenotione et Emblemate. Praenotionem uocamus abscissionem quandam inuestigationis infinitae. Cum enim quis aliquid reuocare in memoriam conatur; si nullam Praenotionem habeat aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certe et molitur, et hac illac discurrit tanquam in infinito. Quod si certam aliquam Praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus Memoriae magis in uicino, ut uenatio damae intra septa. Itaque et ordo manifesto iuuat Memoriam. Subest enim Praenotio, id quod quaeritur tale esse debere ut conueniat cum ordine. Similiter carmina facilius discuntur memoriter quam prosa. Si enim haeretur in aliquo uerbo, subest Praenotio, tale debere esse uerbum quod conueniat cum uersu. Atque ista Praenotio est Artificialis Memoriae pars prima. Nam in Artificiali Memoria locos habemus iam ante digestos et paratos ; imagines extempore, prout res postulat, conficimus ; at subest Praenotio, talem esse debere imaginem, qualis aliquatenus conueniat cum loco ; id quod uellicat memoriam, et aliquo modo munit ad rem quam quaerimus. Emblema uero deducit intellectuale ad sensibile : sensibile autem semper fortius percutit memoriam, atque in ea facilius imprimitur quam intellectuale ; adeo ut etiam brutorum memoria per sensibile excitetur ; per intellectuale minime. Itaque facilius retineas imaginem uenatoris leporem persequentis, aut pharmacopaei pyxides ordinantis, aut pedantii orationem habentis, aut pueri uersus memoriter recitantis, aut mimi in scena agentis, quam ipsas notiones inuentionis, dispositionis, elocutionis, memoriae, actionis. Sunt et alia quae pertinent ad Memoriam iuuandam (ut modo diximus); sed Ars quae iam habetur ex his duobus iam praemissis consistit. Particulares autem artium defectus persequi, fuerit ab instituto nostro recedere. Igitur de Arte Retinendi siue Custodiae, haec dicta sint. Iam uero ad quartum membrum Logicae, quod Traditionem et Elocutionem tractat, ordine peruenimus.