[5,5] CAPUT V. Partitio Artis Retinendi siue Retentiuae in Doctrinam de Adminiculis Memoriae, et Doctrinam de Memoria ipsa. Partitio Doctrinae de Memoria ipsa in Praenotionem, et Emblema. ARTEM Retinendi, siue Custodiendi, in duas doctrinas partiemur; Doctrinam scilicet de Adminiculis Memoriae, et Doctrinam de Memoria ipsa. Adminiculum Memoriae plane scriptio est. Atque omnino monendum, quod Memoria sine hoc adminiculo rebus prolixioribus et accuratioribus impar sit; neque ullo modo nisi de scripto recipi debeat. Quod etiam in Philosophia Inductiua et Interpretatione Nature praecipue obtinet. Tam enim possit quis calculationes Ephemeridis memoria nuda absque scripto absoluere, quam interpretationi naturae per meditationes et uires memoriae natiuas et nudas sufficere ; nisi eidem memoriae per tabulas ordinatas ministretur. Verum missa Interpretatione Naturae, quae doctrina noua est, etiam ad ueteres et populares scientias haud quicquam fere utilius esse possit quam Memoriae Adminiculum solidum et bonum; hoc est, Digestum probum et eruditum Locorum Communium. Neque tamen me fugit, quod relatio eorum quae legimus aut discimus in Locos Communes damno eruditionis ab aliquibus imputetur, ut quae lectionis cursum remoretur, et Memoriam ad feriandum inuitet. Attamen quoniam adulterina res est in Scientiis praecocem esse et promptum, nisi etiam solidus sis et multipliciter instructus, diligentiam et laborem in Locis Communibus congerendis magni prorsus rem esse usus et firmitudinis in studiis iudicamus ; ueluti quae Inuentioni copiam subministret, et aciem Iudicii in unum contrahat. Verum est tamen inter methodos et syntaxes Locorum Communium quas nobis adhuc uidere contigit, nullam reperiri quae alicuius sit pretii ; quandoquidem in titulis suis faciem prorsus exhibeant magis scholae quam mundi ; uulgares et paedagogicas adhibentes diuisiones, non autem eas quae ad rerum medullas et interiora quouis modo penetrent. Circa Memoriam autem ipsam, satis segniter et languide uidetur adhuc inquisitum. Extat certe de ea ars quaepiam; uerum nobis constat tum meliora praecepta de Memoria confirmanda et amplianda haberi posse quam illa ars complectitur, tum practicam illius ipsius artis meliorem institui posse quam quae recepta est. Neque tamen ambigimus (si cui placet hac arte ad ostentationem abuti) quin possint praestari per eam nonnulla mirabilia et portentosa; sed nihilominus res quasi sterilis est (eo quo adhibetur modo) ad usus humanos. At illud interim ei non imputamus, quod naturalem memoriam destruat et superoneret (ut uulgo obiicitur) ; sed quod non dextre instituta sit ad auxilia memoriae commodanda in negotiis et rebus seriis. Nos uero hoc habemus (fortasse ex genere uitae nostro politicae) ut quae artem iactant, usum non praebent, parui faciamus. Nam ingentem numerum nominum aut uerborum semel recitatorum eodem ordine statim repetere ; aut uersus complures de quouis argumento extempore conficere ; aut quidquid occurrit satirica aliqua similitudine perstringere ; aut seria quaeque in iocum uertere; aut contradictione et cauillatione quiduis eludere; et similia; (quorum in facultatibus animi haud exigua est copia, quaeque ingenio et exercitatione ad miraculum usque extolli possunt;) haec certe omnia et his similia nos non maioris facimus quam funambulorum et mimorum agilitates et ludicra. Etenim eadem ferme res sunt ; cum haec corporis, illa animi uiribus abutantur ; et admirationis forsitan aliquid habeant, dignitatis parum. Ars autem Memoriae duplici nititur intentione, Praenotione et Emblemate. Praenotionem uocamus abscissionem quandam inuestigationis infinitae. Cum enim quis aliquid reuocare in memoriam conatur; si nullam Praenotionem habeat aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certe et molitur, et hac illac discurrit tanquam in infinito. Quod si certam aliquam Praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus Memoriae magis in uicino, ut uenatio damae intra septa. Itaque et ordo manifesto iuuat Memoriam. Subest enim Praenotio, id quod quaeritur tale esse debere ut conueniat cum ordine. Similiter carmina facilius discuntur memoriter quam prosa. Si enim haeretur in aliquo uerbo, subest Praenotio, tale debere esse uerbum quod conueniat cum uersu. Atque ista Praenotio est Artificialis Memoriae pars prima. Nam in Artificiali Memoria locos habemus iam ante digestos et paratos ; imagines extempore, prout res postulat, conficimus ; at subest Praenotio, talem esse debere imaginem, qualis aliquatenus conueniat cum loco ; id quod uellicat memoriam, et aliquo modo munit ad rem quam quaerimus. Emblema uero deducit intellectuale ad sensibile : sensibile autem semper fortius percutit memoriam, atque in ea facilius imprimitur quam intellectuale ; adeo ut etiam brutorum memoria per sensibile excitetur ; per intellectuale minime. Itaque facilius retineas imaginem uenatoris leporem persequentis, aut pharmacopaei pyxides ordinantis, aut pedantii orationem habentis, aut pueri uersus memoriter recitantis, aut mimi in scena agentis, quam ipsas notiones inuentionis, dispositionis, elocutionis, memoriae, actionis. Sunt et alia quae pertinent ad Memoriam iuuandam (ut modo diximus); sed Ars quae iam habetur ex his duobus iam praemissis consistit. Particulares autem artium defectus persequi, fuerit ab instituto nostro recedere. Igitur de Arte Retinendi siue Custodiae, haec dicta sint. Iam uero ad quartum membrum Logicae, quod Traditionem et Elocutionem tractat, ordine peruenimus.