[3,6] CAPUT VI. De magna Pliilosophiae Naturalis, tam Speculatiuae quam Operatiuae, Appendice Mathematica; quodque inter Appendices potius poni debet, quam inter Scientias Substantiuas. Partitio Mathematicae, in Puram et Mixtam. OPTIME Aristoteles, Physicam et Mathematicam generare Practicam siue Mechanicam. Quare, cum iam tam Speculatiuam quam Operatiuam partem doctrinae de Natura tractauerimus, locus est ut de Mathematica dicamus, quo ad utramque est scientia auxiliaris. Haec siquidem, in Philosophia recepta, Physicae et Metaphysicae pars tertia adiungitur; at nobis ista retractantibus et recolentibus, si eam ut scientiam substantiuam et principalem designare in animo esset, magis consentaneum uideretur et rei ipsius naturae et ordinis perspicuitati, ut constitueretur tanquam portio Metaphysicae. Quantitas enim (quae subiectum est Mathematicae) Materiae applicata ueluti Dosis Naturae est, et plurimorum effectuum in rebus naturalibus causatiua ; ideoque inter Formas Essentiales numeranda est. Figurae autem et Numerorum potentia in tantum apud antiquos ualere uisa est, ut Democritus principia uarietatis rerum in figuris atomorum praecipue collocauerit; ac Pythagoras naturam rerum ex numeris constitui asseruerit. Illud interim uerum est, Quantitatem inter Formas Naturales (quales nos eas intelligimus) omnium maxime esse abstractam, et a materia separabilem ; quod ipsum in causa fuit, cur et diligentius exculta et acrius inquisita ab hominibus fuerit quam aliae quaecunque Formae, quae omnes in materia magis sunt immersae. Cum enim id hominum animis plane insitum sit (plurimo certe cum scientiarum detrimento) ut Generalium quasi campis liberis magis quam Particularium siluis et septis delectentur, nil repertum est Mathematicis gratius et iucundius, quo appetitus iste expatiandi et meditandi expleretur. Etsi autem haec uera sint, nobis tamen qui non tantum ueritati et ordini, uerum etiam usui et commodis hominum consulimus, satius demum uisum est Mathematicas, cum et in Physicis et in Metaphysicis et in Mechanicis et in Magicis plurimum polleant, ut omnium Appendices et copias auxiliares designare. Quod etiam quodammodo facere compellimut, propter delicias et fastum Mathematicorum, qui hanc scientiam Physicae fere imperare discupiant. Nescio enim quo fato fiat ut Mathematica et Logica, quae ancillarum loco erga Physicam se gerere debeant, nihilominus certitudinem suam prae ea iactantes, dominatum contra exercere praesumant. Verum de loco et dignitate huius scientiae minus curandum, de re ipsa uideamus. Mathematica aut Pura est, aut Mixta. Ad Puram referuntur Scientiae, quae circa Quantitatem occupatae sunt, a Materia et Axiomatibus physicis penitus abstractam. Eae duae sunt, Geometria et Arithmetica; Quantitatem altera Continuam, altera Discretam tractans. Quae duae artes magno certe cum acumine et industria inquisitae et tractatae sunt ; ueruntamen et Euclidis laboribus in Geometricis nihil additum est a sequentibus, quod interuallo tot saeculorum dignum sit ; et doctrina de Solidis nec a ueteribus nec a modernis pro rei usu et excellentia instructa et aucta est. In Arithmeticis autem, nec satis uaria et commoda inuenta sunt Supputationum compendia, praesertim circa Progressiones, quarum in Physicis usus est non mediocris, nec Algebra bene consummata est ; atque Arithmetica illa Pythagorica et Mystica, quae ex Proclo et reliquiis quibusdam Euclidis coepit instaurari, expatiatio quaedam speculationis est. Hoc enim habet ingenium humanum, ut cum ad solida non sufficiat, in superuacaneis se atterat. Mixta habet pro subiecto Axiomata et portiones physicas; Quantitatem autem considerat, quatenus est ad ea elucidanda et demonstranda et actuanda auxiliaris. Multae siquidem naturae partes nec satis subtiliter comprehendi, nec satis perspicue demonstrari, nec satis dextre et certo ad usum accommodari possint, sine ope et interuentu Mathematicae. Cuius generis sunt Perspectiua, Musica, Astronomia, Cosmographia, Architectura, Machinaria, et nonnullae aliae. Caeterum in Mathematicis Mixtis integras aliquas portiones desideratas iam non reperio, sed multas in posterum praedico, si homines non ferientur. Prout enim Physica maiora indies incrementa capiet, et noua Axiomata educet; eo Mathematicae opera noua in multis indigebit, et plures demum fient Mathematicae Mixtae. Iam autem doctrinam de Natura pertransiuimus, et Desiderata in ipsa notauimus. Qua in re, si a priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam praebuerimus ; quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longe a nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. Si haec uera sunt, "Non canimus surdis, respondent omnia siIuae" ; uox naturae ingeminabit, etsi uox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat de expeditione Gallorum Neapolitana, "eos uenisse cum creta in manibus quo diuersoria sua notarent, non cum armis ut perrumperent" ; sic nobis magis cordi est pacificus ueritatis ingressus, ubi quasi creta consignentur animi qui tantam hospitem excipere possint, quam qui pugnax est, uiamque sibi per contentiones et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus Philosophiae, de Numine et de Natura, restat tertia de Homine.