[3,4] CAPUT IV. Partitio Doctrinae Speculatiuae de Natura, in Physieam Specia1em, et Metaphysicam ; quorum Physica Causam Efficientem et Materiam, Metaphysica Causam Finalem et Formam inquirit. Partitio Physicae in Doctrinas de Principiis Rerum, De Fabrica Rerum siue de Mundo, et de Varietate Rerum. Partitio Physicae de Varietate Rerum in Doctrinam de Concretis et Doctrinam de Abstractis. Partitio Doctrinae de Concretis reiicitur ad easdem Partitiones, quas suscipit Historia Naturalis. Partitio Doctrinae de Abstractis in Doctrinam de Schematismis Materiae, et Doctrinam de Motibus. Appendices duae Physicae Speculatiuae, Problemata Naturalia, Placita Antiquorum Philosophorum. Partitio Metaphysicae in Doctrinam de Formis, et Doctrinam de Causis Finalibus. Naturalis Philosophiae partem, quae Speculatiua est et theoretica, in Physicam Specialem et Metaphysicam diuidere placet. Atque in hac partitione attendant homines nos uocabulum Metaphysicae usurpare sensu a recepto et uulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi uidetur de nostro, in genere, circa usum uocabulorum instituto. Id huiusmodi est, ut tam in praemisso uocabulo Metaphysicae quam in aliis ubi conceptus et notiones nostrae nouae sunt et a receptis recedunt, maxima certe cum religione antiqua uocabula retineamus. Cum enim futurum speremus ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subiungere conamur, nos a praua uocabulorum quibus utimur intelligentia liberent, in caeteris omnino auemus (quatenus sine ueritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) uel minimum ab antiquorum aut opinionibus aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari, qui impetu quodam percitus contradictionis et bellum uniuersae antiquitati indicens, non solum noua artium uocabula pro libitu cudendi licentiam usurpauit, sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere et delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam authores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut homines perstringeret aut placita redargueret. Sane si famam nomini suo ac sequacium turbam affectauerit, hoc rationibus suis in primis accommodatum. Siquidem in ueritate philosophica asserenda et recipienda, idem contingit quod in ueritate diuina : "Veni in nomine Patris, nec recipitis me ; si quis uenerit in nomine suo, eum recipietis". Sed ex hoc coelesti aphorismo, si quem praecipue designauerit spectemus, (nempe Antichristum, omnium saeculorum impostorem maximum,) colligere licet istud ipsum, "Venire in nomine suo", nulla antiquitatis aut (si ita loqui licet) paternitatis habita ratione, rem mali ominis esse ad ueritatem ; utcunque eam saepenumero comitetur illa fortuna, "Eum recipietis". Caeterum de uiro tam eximio certe et ob acumen ingenii mirabili, Aristotele, crediderim facile hanc ambitionem eum a discipulo suo accepisse, quem fortasse aemulatus est; ut si ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret, et monarchiam quandam in contemplationibus sibi conderet. Quanquam fieri possit, ut apud aliquos tetricos et linguae acerbae simili cum discipulo suo titulo insigniretur, "Felix terrarum praedo, non utile mundo Editus exemplum" eodem modo, "Felix doctrinae praedo", etc. Nobis uero ex altera parte (quibus, quantum calamo ualemus, inter uetera et noua in literis foedus et commercium contrahere cordi est) decretum manet, antiquitatem comitari "usque ad aras", atque uocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum et definitiones saepius immutemus ; secundum moderatum illum et laudatum in ciuilibus nouandi modum, quo, rerum statu nouato, uerborum tamen solennia durent; quod notat Tacitus : "Eadem magistratuum uocabula". Redeamus igitur ad acceptionem uocabuli Metaphysicae, nostro sensu. Patet ex iis quae supra disseruimus, disiungere nos Philosophiam Primam a Metaphysica, quae hactenus pro re eadem habitae sunt. Illam Communem Scientiarum Parentem, hanc Naturalis Philosophiae Portionem posuimus. Atqui Philosophiae Primae, communia et promiscua Scientiarum Axiomata assignauimus. Etiam Relatiuas et Aduentitias Entium Conditiones (quas Transcendentes nominauimus), Multum, Paucum ; Idem, Diuersum ; Possibile, Impossibile ; et hoc genus reliqua, eidem attribuimus : id solummodo cauendo, ut physice, non logice tractentur. At inquisitionem de Deo, Uno, Bono, Angelis, Spiritibus, ad Theologiam Naturalem retulimus. Merito igitur quaeri possit quid tandem sit quod Metaphysicae relinquatur? Certe ultra Naturam nihil ; sed ipsius Naturae pars multo praestantissima. Atque profecto, citra ueritatis dispendium, huc usque de ueterum sententia respondere liceat, Physicam ea tractare quae penitus in materia mersa sunt et mobilia, Metaphysicam abstracta magis et constantia. Rursus, Physicam in natura supponere existentiam tantum et motum et naturalem necessitatem ; at Metaphysicam etiam mentem et ideam. Nam huc forte redit ea quam dicemus res. Verum nos eam, missa sermonis sublimitate, perspicue et familiariter proponemus. Partiti sumus Naturalem Philosophiam in Causarum Inquisitionem et Productionem Effectuum. Inquisitionem Causarum in Theoricam coniecimus. Eam in Physicam et Metaphysicam partiti sumus. Ergo necesse est, ut uera differentia harum sumatur ex natura causarum quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate aut circuitione, Physica est quae inquirit de Efficiente et Materia ; Metaphysica quae de Forma et Fine. Physica igitur Causarum uaga et incerta et pro modo subiecti mobilia complectitur; Causarum constantiam non assequitur. "Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igne" Ignis duritiei causa, sed in limo ; ignis colliquationis causa, sed in cera. Partiemur autem Physicam in doctrinas tres. Natura enim aut collecta in unum, aut fusa et sparsa est. Colligitur uero in unum Natura, aut propter communia rerum omnium principia, aut propter unicam integralem uniuersi fabricam. Itaque haec Unio Naturae duas peperit Physicae partes : unam de Principiis Rerum, alteram de Fabrica Uniuersi siue de Mundo, quas etiam Doctrinas de Summis appellare consueuimus. Tertia doctrina (quae de natura sparsa siue fusa tractat) omnimodam rerum uarietatem et summas minores exhibet. Ex his igitur patet tres omnino reperiri doctrinas physicas, de Principiis Rerum, de Mundo siue de Fabrica Rerum, et de Natura multiplici siue sparsa ; quae postrema (ut diximus) omnimodam rerum uarietatem continet, estque ueluti glossa prima aut paraphrasis circa naturae interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla ; caeterum quam uere tractentur, non est hic diffiniendi locus. At Physicam Sparsam, siue de Varietate Rerum, rursus in duas partes diuidemus; Physicam de Concretis, et Physicam de Abstractis ; siue Physicam de Creaturis et Physicam de Naturis. Altera (ut logicis uocabulis utamur) inquirit de substantiis, cum omni uarietate suorum accidentium ; altera de accidentibus, per omnem uarietatem substantiarum. Veluti, si inquiratur de leone aut quercu, illa complura diuersa accidentia suffulciunt: contra, si inquiratur de calore aut grauitate, illa plurimis distinctis substantiis insunt. Cum uero omnis Physica sita sit in medio inter Historiam Naturalem et Metaphysicam, prior pars (si recte aduertas) Historiae Naturali propior est; posterior Metaphysicae. Physica autem Concreta eandem subit diuisionem, quam Historia Naturalis ; ut sit uel circa Coelestia, uel circa Meteora, uel circa Globum Terrae et Maris, uel circa Collegia Maiora quae Elementa uocant, uel circa Collegia Minora siue Species ; etiam circa Praeter-generationes, et circa Mechanica. Etenim in hisce omnibus Historia Naturalis factum ipsum perscrutatur et refert, at Physica itidem causas : sed intellige hoc de causis fluxis, Materia scilicet et Efficiente. Inter hasce Physicae portiones manca prorsus et imperfecta est ea, quae inquirit de Caelestibus, cum tamen propter nobilitatem subiecti praecipuae hominibus curae esse deberet. Etenim Astronomia fundata est in phaenomenis non male ; sed humilis est, et minime etiam solida : at Astrologia in plurimis etiam fundamento caret. Certe Astronomia talem offert humano intellectui uictimam qualem Prometheus olim, cum fraudem Ioui fecit. Adduxit iIle, loco bouis ueri, pellem bouis, grandis et pulchri, stramine et foliis et uiminibus suffarcinatam. Exhibet similiter et Astronomia exteriora coelestium (astrorum dicimus numerum, situm, motus, periodos) tanquam pellem coeli, pulchram, et in systemata fabre concinnatam ; at uiscera desunt, (Rationes nempe Physicae,) ex quibus (Hypothesibus Astronomicis adiunctis) eruatur theoria, non quae phaenomenis tantum satisfaciat (cuius generis complures ingeniose confingi possent), sed quae substantiam et motum et influxum coelestium, prout reuera sunt, proponat. Explosa enim fere iampridem sunt illa, Raptus Primi Mobilis, et Soliditas Coeli, (stellis in orbibus suis tanquam clauis in laquearibus infixis). Nec multo melius asseritur, quod sint diuersi Poli Zodiaci et Mundi ; quod sit Secundum Mobile renitentiae in aduersum Primi Mobilis raptus ; quod omnia in coelo ferantur per circulos perfectos; quod sint eccentrici et epicycli, quibus motuum in circulis perfectis constantia seruetur; quod a Luna in superius nulla sit mutatio sut uiolentia; et huiusmodi. Atque harum suppositionum absurditas in Motum Terrae Diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit. At uix quisquam est, qui inquisiuit causas physicas tum de substantia coelestium tam stellari quam interstellari ; tum de celeritate et tarditate corporum coelestium ad inuicem; tum de incitatione motus diuersa in eodem planeta ; tum de motuum consecutione ab Oriente in Occidentem, aut e contra ; deque progressionibus, stationibus, et retrogradationibus ; tum de motuum sublatione et casu per apogaea et perigaea ; tum de motuum obliquatione, uel per spiras se uersus tropicos texendo et retexendo, uel per sinuationes quas Dracones uocant; tum de polis rotationum, cur magis in tali parte coeli siti sint quam in alia; tum de alligatione quorundam planetarum ad distantiam certam a sole : huius (inquam) generis inquisitio uia tentata est, sed in mathematicis tantum obseruationibus et demonstrationibus insudatur. Eae autem ostendunt quomodo haec omnia ingeniose concinnari et extricari possint, non quomodo uere in natura subsistere ; et motus tantum apparentes, et machinam ipsorum fictitiam et ad placitum dispositam, non causas ipsas et ueritatem rerum indicant. Quocirca non male Astronomia (qualis nunc habetur) inter Artes Mathematicae, non sine dignitatis suae dispendio, numeratur ; cum debeat potius (si proprias partes tueri uelit) constitui Physicae pars quasi nobilissima. Quicunque enim Superlunarium et Sublunarium conficta diuortia contempserit, et Materiae Appetitus et Passiones maxime Catholicas (quae in utroque globo ualidae sunt, et uniuersitatem rerum transuerberant) bene perspexerit, is ex illis quae apud nos cernuntur luculentam capiet de Rebus Coelestibus informationem, et ab iis e contra quae in caelo fiunt haud pauca de Motibus Inferioribus (qui nunc latent) perdiscet; non tantum quatenus hi ab illis regantur, sed quatenus habeant passiones communes. Quamobrem banc partem Astronomiae, quae Physica est, desiderari statuimus. Eam Astronomiam Viuam nominabimus, ad differentiam bouis illius Promethei suffarcinati, et solummodo figura tenus bouis. At Astrologia multa superstitione referta est, ut uix aliquid sanum in ea reperiatur. Attamen eam potius expurgandam, quam prorsus abiiciendam esse censemus. Quod si quis hanc scientiam non in ratione aut contemplationibus physicis, sed in caeca experientia et complurium saeculorum obseruatione fundatam esse contendat, ideoque rationum physicarum examen reiiciat (quod iactabant Chaldaei), is eadem opera et auguria reuocet, et aruspicinam et exta et omnigenas fabulas deglutiat ; nam et haec omnia ut diutinae experientiae et per manus traditae disciplinae dictamina fuisse asserebantur. Nos uero et ut Phyeicae portionem Astrologiam recipimus, et non plus ei quam ratio et rerum euidentia concedit tribuimus; demptis superstitionibus et commentis. Ut uero rem paulo attentius introspiciamus : Primo quam inane illud commentum, quod singuli planetae uicissim per horas regnent, ut spatio uiginti quatuor horarum regna sua ter repetant, praeter horas tres supernumerarias ! Attamen hoc commentum nobis diuisionem hebdomadae (rem tam antiquam et tam late receptam) peperit ; ut ex alternatione dierum manifestissime patet; cum in principio dici sequentis regnet semper planeta, a planeta prioris diei quartus; propter tres illas horas quas diximus supernumerarias. Secundo, pro commento uano reiicere non dubitamus doctrinam de Thematibus Coeli ad puncta temporis certa, cum distributione domorum; ipsae scilicet Astrologiae delicias, quae bacchanalia quaedam in caelestibus exercuerunt. Nec satis mirari possumus uiros quosdam egregios, et in Astrologia principes, tam leui ad ista astruenda argumento innixos esse; aiunt enim, quando illud prodat experientia ipsa, solstitia, aequinoctia, nouilunia, plenilunia, et huiusmodi stellarum reuolutiones maiores manifesto et insigniter operari super corpora naturalia ; necesse esse ut positurae stellarum magis exactae et subtiliores effectus quoque magis exquisitos et occultiores producant. Illi uero seponere primo debuerant operationes Solis per calorem manifestum ; et similiter Lunae uim quandam magneticam super incrementa aestuum semi-menstrua; (nam fluxus et refluxus maris quotidianus alia res est ;) his uero sepositis, reliquas planetarum uires super naturalia (quatenus experientia comprobantur) tenues admodum et infirmas et quasi latitantes reperient, etiam in reuolutionibus maioribus. Quare contrario prorsus modo concludere debuerant ; nimirum cum reuolutiones illae maiores tam parum possint, exactas illas et minutas positurarum differentias nihil omnino uirium obtinere. Tertio, Fatalia illa, quod hora natiuitatis aut conceptionis fortunam foetus regat, hora incoeptionis fortunam incoepti, hora quaestionis fortunam rei inquisitae, atque (ut uerbo dicamus) doctrinas de natiuitatibus, electionibus, et quaestionibus, et istiusmodi leuitates, maxima ex parte nihil certi aut solidi habere, et rationibus physicis plane redargui et euinci iudicamus. lllud igitur magis attinet dicere, quid tandem in Astrologicis retineamus aut probemus? atque in iis quae probamus, quid desideremus? Nam huius postremae rei gratia (nempe eius quod desideratur) sermonem hunc instituimus, cum alias censuris (ut saepe diximus) non uacemus. Atque inter recepta certe doctrinam de Reuolutionibus plus sanitatis quam reliqua habere censemus. Verum id optimum factu foret, si regulas quasdam praescribamus, ad quarum trutinam et normam Astrologica examinentur ; ut utilia retineantur, reiiciantur inania. Prima ea sit, de qua iam ante monuimus Reuolutiones maiores retineantur, ualeant minores horoscoporum et domorum. Illae instar tormentorum grandium ictus suos a longinquo iacere queant, hae tanquam arcus minores spatia euadere et uires deferre non possunt. Secunda est ; Operatio coelestium in corpora omnigena non ualet, sed tantum in teneriora, qualia sunt humores, aer, et spiritus ; atque hic tamen excipimus operationes caloris solis et coelestium, qui et ad metalla et ad plurima subterranea proculdubio penetrat. Tertia est ; Omnis operatio coelestium potius ad massas rerum extenditur, quam ad indiuidua ; oblique tamen peruenit etiam ad indiuidua nonnulla: illa scilicet, quae ex indiuiduis eiusdem speciei sunt maxime passibilia, et tanquam cera mollior ; ueluti cum constitutio aeris pestilens corpora minus resistentia occupat, magis resistentia praeterit. Quarta est praecedenti non dissimilis ; Omnis operatio coelestium non in puncta temporum aut angustias minutas, sed in spatia maiora, defluit et dominatur. Itaque praedictiones de temperaturis anni uerae esse possint ; de diebus singulis, pro uanis merito habentur. Postrema est (quae etiam prudentioribus astrologis semper placuit) quod nulla insit astris fatalis necessitas; sed quod inclinent ea potius quam cogant. Addimus et illud (in quo in partes Astrologiae, si fuerit emendata, non obscure uenire uidebimur) nimirum quod nobis pro certo constet, Coelestia in se habere alios quosdam influxus praeter Calorem et Lumen ; qui tamen ipsi secundum regulas illas quas iam posuimus, et non aliter, ualent. Verum illi in intima Physica latent, et longiorem dissertationem postulant. Visum est igitur nobis (his quae diximus rite perpensis) inter Desiderata reponere Astrologiam his principiis nostris consentaneam ; atque sicut Astronomiam quae physicis rationibus nitatur, Astronomiam Viuam nominauimus ; ita et Astrologiam quae per easdem regitur, Astrologiam Sanam appellare placet. Circa quam recte conficiendam licet ea quae diximus non parum profutura sint, pauca tamen addemus more nostro, quae liquido proponent et ex quibus sit coagmentanda, et ad quae adhibenda. Primo in Astrologiam Sanam recipiatur doctrina de commixtionibus radiorum, coniunctionibus scilicet et oppositionibus, et reliquis syzygiis niue aspectibus planetarum inter se. Planetarum autem per signa zodiaci pertransitum et locationem sub iisdem signis etiam huic parti, de commixtionibus radiorum, assignamus. Locatio enim planetae sub signo est coniunctio quaedam eiusdem cum stellis signi. Quinetiam sicut coniunctiones, ita et oppositiones et reliquae syzygiae planetarum erga stellas signorum notandae sunt, quod adhuc plene factum non est. At commixtiones radiorum stellarum fixarum ad inuicem utiles quidem sunt ad contemplationem de fabrica mundi, et regionum subiacentium natura ; ad praedictiones minime, quia semper eodem modo se habent. Secundo, recipiantur accessiones singulorum planetarum propius ad perpendiculum, aut recessiones ab ipso, secundum regionum climata. Habent enim planetae singuli non minus quam Sol, suas aestates, suas hyemes ; in quibus fortius aut infirmius radios iaciant, propter rationem perpendiculi. Etenim nobis dubium non est, quin Luna posita in Leone fortius operetur super corpora naturalia apud nos, quam posita in Piscibus. Non quod Luna sub Leone ad cor respiciat, sub Piscibus ad pedes (sicut fabulantur) ; sed propter eleuationem uersus perpendiculum et approximationem ad stellas maiores, eadem prorsus ratione qua et Sol. Tertio, recipiantur apogaea et perigaea planetarum, cum debita disquisitione, ad quae pertineat planetae uigor in seipso, ad quae uicinitas ad nos. Planeta enim in apogaeo, siue exaltatione sua, magis alacer est; in perigaeo autem, siue casu suo, magis communicat. Quarto, recipiantur (ut summatim dicamus) omnia reliqua accidentia motus planetarum ; quales singulorum in itinere suo accelerationes, retardationes, progressus, stationes, retrogradationes; quales distantiae a Sole, combustiones, augmenta et diminutiones luminis, eclipses, et si quae sint alia. Etenim faciunt haec omnia, ut planetarum radii uel fortius uel debilius, diuersis denique modis et uirtutibus, operentur. Atque quatuor ista ad radiationes stellarum spectant. Quinto, recipiantur quae naturas stellarum, siue erraticarum siue fixarum, in propria sua essentia et actiuitate reserare et detegere ullo modo queant; qualis magnitudo; qualis color et aspectus ; qualis scintillatio et uibratio luminis ; qualis situs uersus polos aut aequinoctium ; quales asterismi ; quae aliis stellis magis immixtae, quae magis solitariae ; quae superiores, quae inferiores ; quae ex fixis intra uias Solis et planetarum (Zodiacum scilicet), quae extra ; quis ex planetis uelocior, quis tardior ; quis moueatur in ecliptica, quis peruagetur in latitudine; quis possit esse retrogradus, quis minime ; quis patiatur omnimodam distantiam a Sole, quis alligetur; quis moueatur celerius in apogaeo, quis in perigaeo ; denique anomalia Martis, expatiatio Veneris, et labores siue passiones admirandae, quae non semel et in Sole et in Venere deprehensae sunt, et si quae sint alia. Postremo, recipiantur etiam ex traditione, naturae et inclinationes planetarum particulares, atque etiam stellarum fixarum ; quae, quandoquidem magno consensu tradantur, non leuiter (praeterquam ubi cum physicis rationibus plane discordant) reiiciendae sunt. Atque ex talibus obseruationibus coagmentatur Astrologia Sana; et secundum eas tantum Schemata Coeli et componere et interpretari oportet. Adhibetur autem Astrologia Sana ad praedictiones fidentius, ad electiones cautius, ad utraque autem intra terminos debitos. Praedictiones fieri possint de Cometis futuris, qui (ut nostra fert coniectura) praenunciari possunt, et de omni genere meteororum, de diluuiis, siccitatibus, ardoribus, conglaciationibus, terrae motibus, irruptionibus aquarum, eruptionibus ignium, uentis et pluuiis maioribus, anni uariis tempestatibus, pestilentiis, morbis grassantibus, ubertate et caritate frugum, bellis, seditionibus, sectis, transmigrationibus populorum, denique de omnibus rerum uel naturalium uel ciuilium motibus aut innouationibus maioribus. Ad magis autem specialia, et forte singularia, praedictiones istae (licet minore certitudine) deduci possint, si repertis primo huiusmodi temporum inclinationibus generalibus, acri iudicio uel physico uel politico applicentur illa speciebus aut indiuiduis quae huiusmodi accidentibus maxime sint obnoxia; ueluti si quis ex praecognitione tempestatum anni, eas reperiet (exempli gratia) magis oleis quam uitibus, magis phthisicis quam hepaticis, magis incolis collium quam uallium, magis monachis quam aulicis (propter uictus rationem diuersam) propitias aut perniciosas ; aut si quis ex cognitione influxus quem coelestia habent super spiritus humanos, reperiat eum talem esse ut magis populis quam regibus, magis uiris doctis et curiosis quam animosis et militaribus, magis uoluptariis quam negotiosis aut politicis, faueat aut aduersetur. Huiusmodi autem innumera sunt ; sed (quemadmodum diximus) non tantum cognitionem illam generalem quae sumitur ex astris (quae sunt agentia) uerum etiam particularem subiectorum (quae sunt passiua) requirunt. Neque Electiones prorsus reiiciendae sunt ; sed parcius illis quam Praedictionibus fidendum. Videmus enim in plantationibus et seminationibus et insitionibus, aetatum lunae obseruationes non esse res omnino friuolas. Sunt et multa eius generis. Verum et Electiones istae, etiam magis quam Praedictiones, per nostras regulas cohibendae sunt. Atque illud semper attendendum; ualere Electiones in illis tantum casibus, ubi et uirtus coelestium talis sit quae non subito transeat, et actio inferiorum similiter talis quae non statim absoluatur ; quemadmodum fit in illis exemplis quae memorauimus. Nam nec incrementa lunae subito transiguntur, nec incrementa plantarum. Punctualitas uero temporis omnino repudianda. Inueniuntur autem et talia complura (quod quis minus putet) in Electionibus circa ciuilia. Quod si quis nos compellat eo nomine, quod ex quibus ista Astrologia emendata elici possit, et rursus ad quae utiliter adhiberi, aliquid monstrauimus; quis uero sit eliciendi modus neutiquam docuimus; ille minus aequus fuerit, cum artem ipsam (cuius debitores non sumus) a nobis exigat. Hoc tamen circa illud ipsum quod petit monebimus ; quatuor tantum esse modos, quibus ad hanc scientiam uia sternatur. Primo, per experimenta futura; dein, per experimenta praeterita; rursus, per traditiones; ultimo, per rationes physicas. Atque quod ad experimenta futura, quid attinet dicere ? cum illa saeculis compluribus ad eorum copiam comparandam indigeant, ut de iisdem cogitationem suscipere frustra fuerit. Quod uero ad experimenta praeterita; ea certe in manu hominum sunt; licet res sit laboriosa, et multi otii. Possint enim astrologi, (si sibi non desint,) omnes casus maiores (ueluti inundationes, pestilentias, praelia, seditiones, mortes regum, si placet, et similia,) ex historiae fide depromere ; et situm coelestium, non secundum thematum subtilitatem sed iuxta regulas eas reuolutionum quae a nobis adumbratae sunt, qualis fuerit sub iisdem temporibus, intueri ; ut ubi manifestus fuerit euentuum consensus et conspiratio, ibi praedictionis norma probabilis constituatur. Quatenus ad traditiones; eas ita uentilare oportet, ut quae cum rationibus physicis manifesto pugnent e medio tollantur ; quae uero cum iis bene consentiant etiam authoritate sua ualeant. Quantum denique ad physicas rationes ; illae maxime huic inquisitioni accommodatae sunt, quae de catholicis materiae appetitibus et passionibus, et de motibus corporum simplicibus et genuinis inquirunt. His enim alis ad coelestia ista materiata ascenditur tutissime. Atque de Astrologia Sana hactenus. Insaniae autem Astrologicae (praeter ea quae a principio notauimus commenta) alia quaedam portio superest non praetermittenda ; quae tamen ab Astrologia secludi solet, et in Magiam quam uocant Coelestem transferri. Ea nacta est mirum commentum ingenii humani, nimirum ut beneuolus aliquis situs astrorum in sigillis aut signaculis (puta metalli, aut gemmae alicuius ad intentionem propriae) excipiatur, quae horae eius felicitatem alias praeteruolaturam detineant, et quasi uolatilem figant. Quemadmodum grauiter ille conqueritur, de tam nobili apud antiquos arte iampridem amissa; "Annulas infuso non uiuit mirus Olympo, Non magis ingentes humili sub lumine Phoebus Fert Gemma, aut celso diuulsas cardine Lunas". Certe reliquias Sanctorum, earumque uirtutes, recepit Ecclesia Romana; (neque enim in diuinis et immateriatis fluxus temporis obest;) uerum ut condantur reliquiae coeli, quo hora quae recessit et tanquam mortua est reuiuiscat et continuetur, mera est superstitio. Missa igitur haec faciamus, nisi forte Musae aniculae iam factae sint. Physicam Abstractam in duas partes rectissime diuidi posse statuimus ; doctrinam de Schematismis Materiae, et doctrinam de Appetitibus et Motibus. Utrosque cursim enumerabimus, unde uerae Physicae de Abstractis adumbratio quaedam deduci possit. Schematismi Materiae sunt, Densum, Rarum ; Graue, Leue ; Calidum, Frigidum ; Tangibile, Pneumaticum ; Volatile, Fixum ; Determinatum, Fluidum ; Humidum, Siccum ; Pingue, Crudum; Durum, Molle; Fragile, Tensile; Porosum, Unitum; Spirituosum, Ieiunum; Simples, Compositum; Absolutum, imperfecte Mistum ; Fibrosum atque uenosum, Simplicis positurae sice Aequum ; Similare, Dissimilare ; Specificatum, non Specifccatum ; Organicum, Inorganicum ; Animatum, Inanimatum ; neque ultra rem extendimus. Sensibile enim et Insensibile, Rationale et Irrationale, ad doctrinam de homine reiicimus. Appetituum uero et Motuum duo genera sunt. Sunt enim uel Motus Simplices, in quibus radix omnium naturalium actionum continetur, pro ratione tamen Schematismorum Materiae ; uel Motus Compositi siue producti, a quibus ultimis recepta philosophia (quae parum de corpore naturae stringit) auspicatur. Debent autem haberi huiusmodi Motus Compositi (quales sunt generatio, corruptio, et reliqui) pro pensis quibusdam aut Summis Motuum Simplicium, potius quam pro motibus primitiuis. Motus Simplices sunt Motus Antitypiae, quem uulgo motum ne fiat penetratio dimensionum uocant ; Motus Nexus, quem motum ex fuga uacui appellant; Motus Libertatis, ne detur compressio aut extensio praeternaturalis; Motus in Sphaeram nouam, siue ad rarefactionem et condensationem ; Motus Nexus secundi, siue ne detur solutio continuitatis ; Motus Congregationis Maioris, siue ad massas connaturalium suorum, qui uulgo dicitur Motus Naturalis ; Motus Congregationis Minoris, qui uulgo dicitur Sympathiae et Antipathiae ; Motus Disponens, siue ut partes bene collocentur in toto ; Motus Assimilationis, siue multiplicationis naturae suae super aliud ; Motus Excitationis, ubi agens nobilius motum in alio latentem et sopitum excitat ; Motus Sigilli siue Impressionis, operatio scilicet absque communicatione substantiae ; Motus Regius, siue cohibitio reliquorum motuum a motu praedominante; Motus absque termino, siue rotatio spontanea; Motus Trepidationis, siue Systoles et Diastoles, corporum scilicet quae locantur inter commoda et incommoda ; postremo Decubitus, siue Exhorrentia Motus, quae etiam plurimarum rerum est causatiua. Huiusmodi sunt Motus Simplices, qui ex penetralibus naturae uere prodeunt; quique complicati, continuati, alternati, fraenati, repetiti, et multis modis aggregati, Motus illos compositos, siue Summas Motuum quae receptae sunt, aut illis similes constituunt. Summae Motuum sunt decantati illi motus, Generatio, Corruptio ; Augmentatio, Diminutio ; Alteratio, et Latio ; etiam Mixtio, Separatio ; Versio. Supersunt tantum tanquam Appendices Physicae, Mensurae Motuum ; quid possit Quantum, siue Dosis Naturae ? Quid possit Distantia, id quod Orbis Virtutis siue Actiuitatis non male uocatur ? Quid possint Incitatio et Tarditas ? Quid breuis sut longa Mora ? Quid Vis aut Hebetudo rei ? Quid Stimulus Peristaseos ? Atque hae sunt Physicae uerae de Abstractis partes genuinae. Etenim in Schematismis Materiae, in Motibus Simplicibus, in Summis siue Aggregationibus Motuum, et in Mensuris Motuum, Physica de Abstractis absoluitur. Nam Motum uoluntarium in animalibus; Motum qui fit in actionibus sensuum ; Motum phantasiae, appetitus, et uoluntatis; Motum mentis, decreti, et intellectualium ; ad proprias doctrinas amandamus. Illud tamen iterato monemus, uniuersa haec quae diximus in Physica non ulterius tractari, quam ut inquirantur Materia et Efficiens ipsorum : retractantur enim in Metaphysica, quoad Formas et Fines. Physicae subiungemus Appendices insignes duas, quae non tam ad materiam quam ad modum inquisitions spectant; Problemata Naturalia, et Placita Antiquorum Plùlosophorum. Prior Naturae multiplicis, siue Sparsae, appendix est; secunda Naturae unitae, siue Summarum. Utraque ad solertem Dubitationem pertinet, quae scientiae pars est non contemnenda. Nam Problemata particulares dubitationes complectuntur ; Placita generales ; circa Principia et Fabricam. Problematum exemplum nobile est in libris Aristotelis : quod genus operis meruit certe, non solum ut posterorum laudibus celebraretur, uerum etiam ut eorum laboribus continuaretur ; cum Dubitationes indies oriantur nouae. Attamen in hac re adhibenda est cautio, magni utique momenti. Dubiorum commemoratio et propositio duplicem in se habet fructum : unum, quod Philosophiam muniat contra errores; quando id quod non plane liquet non iudicatur aut asseritur (ne error errorem gigneret), sed suspenditur de eo iudicium, et non fit positiuum; alterum, quod Dubitationes, in codicillos relatae, totidem spongiae sunt, quae incrementa scientiae perpetuo ad se sugant et alliciant ; unde fit ut illa quae, nisi praecessissent Dubitationes, leuiter et sicco pede transmissa fuiasent, Dubitationum admonitu attente et studiose obseruentur. Verum hae duae utilitates uix unum compensant incommodum quod, nisi sedulo prohibeatur, se ingeret ; nimirum quod Dubitatio, si semel admittatur tanquam iusta et fiat quasi authentica, statim defensores in utramque partem suscitabit, qui etiam posteris eandem licentiam dubitandi transmittant; adeo ut homines ingenia sua intendant et applicent ad hoc, ut alatur potius Dubitatio quam terminetur aut soluatur. Cuius quidem rei exempla et in iurisperitis et in academicis ubique occurrunt, quibus moris est ut Dubitationem semel admissam perpetuam esse uelint, nec minus dubitandi quam asserendi auctoramenta amplectantur: cum tamen ille demum sit ingenii usus legitimus, qui ex dubiis certa faciat, non qui certa in dubium uocet. Quare Kalendarium Dubitationum, siue Problematum in natura, et desiderari assero et suscipi probo; modo curae sit, ut aucta scientia indies (quod fiet proculdubio, si nos audiant homines) quae clare discussae sint Dubitationes ex Albo deleantur. Huic Kalendario aliud addi cuperem, non minus utile : cum enim in omni inquisitione inueniantur haec tria; perspicue Vera, Dubia, perspicue Falsa ; utilissimum foret Kalendario Dubiorum Kalendarium Falsitatum et errorum popularium, uel in historia naturali uel in dogmatibus grassantium, adiungere; ne illae amplius scientiis molestas sint. Quod ad Placita Antiquorum Philosophorum, qualia fuerunt Pythagorae, Philolai, Xenophanis, Anaxagorae, Parmenidis, Leucippi, Democriti, aliorum, (quae homines contemptim percnrrere solent,) non abs re fuerit paulo modestius in ea oculos coniicere. Etsi enim Aristoteles, more Ottomanorum, regnare se haud tuto posse putaret, nisi fratres suos omnes contrucidasset ; tamen iis, qui non regnum aut magisterium sed ueritatis inquisitionem atque illustrationem sibi proponunt, non potest non uideri res utilis diuersas diuersorum circa rerum naturas opiniones sub uno aspectu intueri. Neque tamen subest spes, quod ueritas aliqua purior ex illis aut similibus theoriis speranda ullo modo sit. Quemadmodum enim eadem phaenomena, iidem calculi, et Ptolemaei principiis astronomicis et Copernici competunt; ita experientia ista uulgaris qua utimur, atque obuia rerum facies, pluribus diuersis theoriis se applicare potest ; ubi ad rectam ueritatis indagationem longe alia seueritate opus fuerit. Eleganter enim Aristoteles : "Infantes primo balbutientes quasuis mulieres appellare matres; post autem propriam matrem discernere" ; sic certe puerilis experientia omnem Philosophiam appellabit matrem ; adulta uero matrem ueram internoscet. Interea iuuabit Philosophias discrepantes, ueluti diuersas Naturae glossas (quarum una fortasse uno loco, alia alio est emendatior), perlegere. Optarim igitur ex Vitis Antiquorum Philosophorum, ex fasciculo Plutarchi de Piacitis eorum, ex citationibus Platonis, ex confutationibus Aristotelis, ex sparsa mentione quae habetur in aliis libris, tam ecclesiasticis quam ethnicis, (Lactantio, Philone, Philostrato, et reliquis,) opus confici cum diligentia et iudicio de Antiquis Philosophiis. Tale enim opus nondum extare uideo. Attamen hic moneo, ut hoc fiat distincte, ita ut singulae Philosophiae seorsum componantur et continuentur ; non per titulos et fasciculos (quod Plutarchus fecit) excipiantur. Quamuis enim Philosophia integra seipsam sustentat, atque dogmata eius sibi mutuo et lumen et robur adiiciunt; quod si distrahantur, peregrinum quiddam et durum sonant. Certe quando apud Tacitum lego facta Neronis aut Claudii, circumstantiis temporum, personarum, et occasionum uestita, nil uideo quod a probabilitate prorsus abhorreat; cum uero eadem lego in Suetonio Tranquillo, per capita et communes locos, minimeque in serie temporis repraesentata, portenta quaedam uidentur et plane incredibilia. Neque absimilis est ratio Philosophiae, quando proponitur integra, et quando in frusta concisa et dissecta. Neque uero ex hoc Placitorum Philosophiae Kalendario nuperas theorias et dogmata excludo; sicut illam Theophrasti Paracelsi, eloquenter in corpus quoddam et harmoniam philosophiae redactam a Seuerino Dano ; aut Telesii Consentini, qui Parmenidis philosophiam instaurans arma Peripateticorum in illos ipsos uertit ; aut Patricii Veneti, qui Platonicorum fumos sublimauit ; aut Gilberti popularis nostri, qui Philolai dogmata reposuit; aut alterius cuiuscunque, si modo dignus sit. Horum uero (quoniam uolumina integra extant) summae tantum inde conficiendae, et cum caeteris coniungendae. Atque de Physica cum Appendicibus haec dicta sint. Quantum ad Metaphysicam, assignauimus iam ei inquisitionem Causarum Formalium et Finalium; quae assignatio, quatenus ad Formas, incassum facta uideatur. Inualuit siquidem opinio atque inueterauit Rerum Formas essentiales, seu ueras differentias, nulla humana inueniri diligentia posse. Quae opinio interim nobis elargitur atque concedit, inuentionem Formarum ex omnibus scientiae partibus dignissimam esse quae inuestigetur, si modo fieri possit ut reperiantur. Ad inuentionis possibilitatem uero quod attinet, sunt certe ignaui regionum exploratores, qui ubi nil nisi coelum et pontum uident, terras ultra esse prorsus negant. At manifestum est, Platonem, uirum sublimis ingenii (quique ueluti ex rupe excelsa omnia circumspiciebat), in sua de Ideis doctrina Formas esse uerum scientiae obiectum uidisse ; utcunque sententiae huius uerissimae fructum amiserit, Formas penitus a Materia abstractas, non in Materia determinatas, contemplando et prensando; unde factum est, ut ad speculationes theologicas diuerteret, quod omnem naturalem suam philosophiam infecit et polluit. Quod si diligenter, serio, et sincere ad actionem et usum oculos conuertamus, non difficile erit disquirere et notitiam assequi quae sint illae Formae, quarum cognitio res humanas miris modis locupletare et beare possit. Substantiarum enim Formae (uno Homine excepto, de quo Scriptura, "Formauit hominem de limo terrae, et spirauit in faciem eius spiraculum uitae", non ut de caeteris speciebus, "Producant aquae, producat terra"), species inquam creaturarum, (prout nunc per compositionem et transplantationem inueniuntur multiplicatae) ita perplexae sunt et complicatae ut aut omnino de iis inquirere frustra sit, aut inquisitio earum, qualis esse potest, seponi ad tempus, et postquam Formae simplicioris naturae rite exploratae sint et inuentae, tum demum institui debeat. Quemadmodum enim nec facile esset, nec ullo modo utile, Forman soni inuestigare eius qui uerbum aliquod constituat; cum uerba compositione et transpositione literarum sint infinita ; at soni qui literam aliquam simplicem exprimat Formam inquirere (quali scilicet collisione, quali instrumentorum uocis applicatione, constituatur) comprehensibile est, imo facile ; (quae tamen Formae literarum cognitae ad Formas uerborum illico nos deducent:) eadem prorsus ratione Formam inquirendo leonis, quercus, auri, imo etiam aquae aut aeris, operam quis luserit: Formam uero inquirere Densi, Rari; Calidi, Frigidi ; Grauis, Leuis; Tangibilis, Pneumatici ; Volatilis, Fisi ; et similium tam Schematismorum quam Motuum, quos in Physica tractanda magna ex parte enumerauimus (et Formas Primae Classis appellare consueuimus), quique (ueluti literae alphabeti) numero haud ita multi sunt, et tamen Essentias et Formas omnium substantiarum conficiunt et sustinent ; hoc est, inquam, illud ipsum quod conamur ; quodque eam partem Metaphysicae de qua nunc inquirimus constituit et diffinit. Neque haec officiunt, quominus Physica easdem naturas consideret quoque (ut dictum est), sed tantum quoad causas fluxas. Exempli gratia, si de causa inquiratur Albedinis in niue uel spuma; recte redditur, quod sit subtilis intermixtio aeris cum aqua. Haec autem, longe abest, ut sit Forma Albedinis, cum aer etiam pulueri uitri aut crystalli intermixtus albedinem similiter procreet, non minus quam si admisceatur aquae ; uerum Causa Efficiens illa tantum est, quae nihil aliud quam uehiculum est Formae. At in Metaphysica si fiat inquisitio, huiusmodi quidpiam reperies; corpora duo diaphana intermixta, portionibus eorum opticis simplici ordine siue aequaliter collocatis, constituere Albedinem. Hanc Metaphysicae partem desiderari reperio. Nec mirum ; quia illo inquirendi modo qui huc usque in usum uenit, nunquam in saeculum comparebunt Rerum Formae. Radix autem mali huius, ut et omnium, ea est; quod homines et propere nimis, et nimis longe, ab experientia et rebus particularibus cogitationes suas diuellere et abstrahere consueuerunt, et suis meditationibus et argumentationibus se totos dedere. Usus autem huius partis Metaphysicae, quam Desideratis annumero, duas ob causas uel maxime excellit. Prima est, quod scientiarum omnium officium sit et propria uirtus, ut experientiae ambages et itinera longa (quantum ueritatis ratio permittit) abbreuient ; ac proinde remedium ueteri querimoniae afferant, de "Vita breui et Arte longa". Illud uero optime praestatur, Axiomata scientiarum in magis generalia, et quae omni materiae rerum indiuiduarum competant, colligendo et uniendo. Sunt enim Scientiae instar pyramidum, quibus Historia et Experientia tanquam basis unica substernuntur; ac proinde basis Naturalis Philosophiae est Historia Naturalis. Tabulatum primum a basi est Physica; uertici proximum Metaphysica ; ad conum quod attinet et punctum uerticale ("opus quod operatur Deus a principio usque ad finem" ; summariam nempe naturae legem), haesitamus merito, an humana possit ad illud inquisitio pertingere. Caeterum haec tria uerae sunt Scientiarum contabulationes, suntque apud homines propria scientia inflatos et theomachos tanquam tres moles giganteae : "Ter sunt conati imponere Pelio Ossam, Scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum" : apud eos uero qui seipsos exinanientes omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis, (quamuis in illis nuda fuerit speculatio,) excelluit tamen ; "Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere". Atque illa demum scientia caeteris est praestantior, quae humanum intellectum minimum multiplicitate onerat ; quam liquet esse Metaphysicam, quippe quia contemplatur praecipue simplices illas rerum Formas (quas superius Formas Primae Claasis nominauimus); quandoquidem, licet numero paucae, tamen commensurationibus et coordinationibus suis omnem uarietatem constituunt. Secunda res, quae hanc Metaphysicae partem de Formis nobilitat, haec nimirum est ; quod potestatem humanam emancipet maxime et liberet, eamque in amplissimum et apertissimum operandi campum educat. Nam Physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, naturae ordinariae flexuosos tramites imitata; sed latae undique sunt sapientibus uiae; Sapientiae nimirum (quae a ueteribus rerum diuinarum et humanarum scientia diffiniebatur) mediorum copia et uarietas semper suppetit. Causae enim Physicae nouis inuentis, in simili materia, lucem et ansam praebent. At qui Formam aliquam nouit, nouit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minus inter operandum restringitur et alligatur uel ad Materiae Basim, uel ad Conditionem Efficientis. Quod genus scientiae eleganter describit etiam Salomon, etsi sensu magis diuino; "Non arctabuntur grenus tui, et currens non habebis offendiculum". Intelligit scilicet Sapientiae uias nec angustiis nec obicibus obnoxias esse. Metaphysicae pars secunda est Finalium Causarum inquisitio, quam non ut pratermissam sed ut male collocatam notamus. Solent enim inquiri inter Physica, non inter Metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum uitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est ex substantia scientiarum. At haec ordinis inuersio defectum insignem peperit, et maximam philosophiae induxit calamitatem. Tractatio enim Causarum Finalium in Physicis inquisitionem Causarum Physicarum expulit et deiecit; effecitque ut homines in istiusmodi speciosis et umbratilibus causis acquiescerent, nec inquisitionem causarum realium et uere Physicarum strenue urgerent ; ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solum a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit; uerum etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui saepissime etiam ad illa uada impingunt. Etenim qui causas adduxerit huiusmodi, palpebras cum pilis pro sepi et uallo esse ad munimentum oculorum; aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calores et frigora; aut ossa pro columnis et trabibus a natura induci quibus fabrica corporis innitatur; aut folia arborum emitti quo fructus minus patiantur a sole et uento : aut nubes in sublimi fieri ut terram imbribus irrigent; aut terram densari et solidari ut statio et mansio sit animalium ; et alia similia ; is in Metaphysicis non male ista allegarit, in Physicis autem nequaquam. Imo, quod coepimus dicere, huiusmodi sermonum discursus (instar Remorarum, uti fingunt, nauibus adhaerentium) Scientiarum quasi uelificationem et progressum retardarunt, ne cursum suum tenerent et ulterius progrederentur ; et iampridem effecerunt ut Physicarum Causarum inquisitio neglecta deficeret ac silentio praeteriretur. Quapropter Philosophia Naturalis Democriti et aliorum, qui Deum et Mentem a fabrica rerum amouerunt, et structuram uniuersi infinitis naturae praelusionibus et tentamentis (quas uno nomine Fatum aut Fortunam uocabant) attribuerunt, et rerum particularium causas Materiae necessitati sine intermixtione Causarum Finalium assignarant, nobis uidetur (quantum ex fragmentis et reliquiis philosophiae eorum coniicere licet) quatenus ad Causas Physicas, multo solidior fuisse et altius in naturam penetrasse quam illa Aristotelis et Platonis ; hanc unicam ob causam, quod illi in Causis Finalibus nunquam operam triuerunt ; hi autem eas perpetuo inculcarunt. Atque magis in hac parte accusandus Aristoteles quam Plato, quandoquidem fontem Causarum Finalium, Deum scilicet, omiserit, et Naturam pro Deo substituerit ; causasque ipsas Finales potius ut logicae amator, quam theologiae, amplexus sit. Neque haec eo dicimus quod Causae illae Finales uerae non sint, et inquisitione admodum dignae, in speculationibus Metaphysicae ; sed quia, dum in Physicarum Causarum possessiones excurrunt et irruunt, misere eam prouinciam depopulantur et uastant. Alioquin, si modo intra terminos suos coerceantur, magnopere hallucinantur quicunque eas Physicis Causis aduersari aut repugnare putent. Nam causa reddita, quod palpebrarum pili oculos muniant, nequicquam sane repugnat alteri illi, quod pilositas soleat contingere humiditatum orificiis : "Muscosi fontes", etc. {Virgile, Les Bucoliques, VII, 45} Neque causa reddita, quod coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad caeli iniurias propulsandas, aduersatur illi alteri, quod illa firmitudo fit ob contractionem pororum in extimis corporum per frigus et depradationem aeris ; et sic de reliquis : conepirantibus optime utrisque causis, nisi quod altera intentionem, altera simplicem consecutionem denotet. Neque uero ista res in dubium uocat Prouidentiam Diuinam, aut ei quicquam derogat, sed potius eandem miris modis confirmat et euehit. Nam sicut in rebus ciuilibus prudentia politica fuerit multo altior et mirabilior, si quis opera aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit, (ut interim ea agant quae ipse uelit, neutiquam uero se hac facere intelligant,) quam si consilia sua cum administris uoluntatis suae communicaret ; sic Dei sapientia effulget mirabilius cum Natura aliud agit, Prouidentia aliud elicit, quam si singulis schematibus et motibus naturalibus Prouidentiae characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquam naturam Finalibus Causis impregnasset, "Naturamque nihil frustra facere, suique uoti semper esse compotem" (si impedimenta abessent), et huiusmodi multa eo spectantia posuisset, amplius Deo non fuit opus. At Democritus et Epicurus, cum atomos suos praedicabant, eousque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; uerum cum ex eorum fortuito concursu fabricam ipsam rerum abaque Mente coaluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Adeo ut tantum absit ut Causae Physicae homines a Deo et Prouidentia abducant, ut contra potius philosophi illi qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant nisi postremo ad Deum et Prouidentiam confugiant. Atque hoc de Metaphysica dicta sint, cuius partem de Causis Finalibus in libris et Physicis et Metaphysicis tractatam non negauerim ; in his recte, in illis perperam propter incommodum inde secutum. [3,4] CAPUT IV. Partitio Doctrinae Speculatiuae de Natura, in Physieam Specia1em, et Metaphysicam ; quorum Physica Causam Efficientem et Materiam, Metaphysica Causam Finalem et Formam inquirit. Partitio Physicae in Doctrinas de Principiis Rerum, De Fabrica Rerum siue de Mundo, et de Varietate Rerum. Partitio Physicae de Varietate Rerum in Doctrinam de Concretis et Doctrinam de Abstractis. Partitio Doctrinae de Concretis reiicitur ad easdem Partitiones, quas suscipit Historia Naturalis. Partitio Doctrinae de Abstractis in Doctrinam de Schematismis Materiae, et Doctrinam de Motibus. Appendices duae Physicae Speculatiuae, Problemata Naturalia, Placita Antiquorum Philosophorum. Partitio Metaphysicae in Doctrinam de Formis, et Doctrinam de Causis Finalibus. Naturalis Philosophiae partem, quae Speculatiua est et theoretica, in Physicam Specialem et Metaphysicam diuidere placet. Atque in hac partitione attendant homines nos uocabulum Metaphysicae usurpare sensu a recepto et uulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi uidetur de nostro, in genere, circa usum uocabulorum instituto. Id huiusmodi est, ut tam in praemisso uocabulo Metaphysicae quam in aliis ubi conceptus et notiones nostrae nouae sunt et a receptis recedunt, maxima certe cum religione antiqua uocabula retineamus. Cum enim futurum speremus ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subiungere conamur, nos a praua uocabulorum quibus utimur intelligentia liberent, in caeteris omnino auemus (quatenus sine ueritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) uel minimum ab antiquorum aut opinionibus aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari, qui impetu quodam percitus contradictionis et bellum uniuersae antiquitati indicens, non solum noua artium uocabula pro libitu cudendi licentiam usurpauit, sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere et delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam authores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut homines perstringeret aut placita redargueret. Sane si famam nomini suo ac sequacium turbam affectauerit, hoc rationibus suis in primis accommodatum. Siquidem in ueritate philosophica asserenda et recipienda, idem contingit quod in ueritate diuina : "Veni in nomine Patris, nec recipitis me ; si quis uenerit in nomine suo, eum recipietis". Sed ex hoc coelesti aphorismo, si quem praecipue designauerit spectemus, (nempe Antichristum, omnium saeculorum impostorem maximum,) colligere licet istud ipsum, "Venire in nomine suo", nulla antiquitatis aut (si ita loqui licet) paternitatis habita ratione, rem mali ominis esse ad ueritatem ; utcunque eam saepenumero comitetur illa fortuna, "Eum recipietis". Caeterum de uiro tam eximio certe et ob acumen ingenii mirabili, Aristotele, crediderim facile hanc ambitionem eum a discipulo suo accepisse, quem fortasse aemulatus est; ut si ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret, et monarchiam quandam in contemplationibus sibi conderet. Quanquam fieri possit, ut apud aliquos tetricos et linguae acerbae simili cum discipulo suo titulo insigniretur, "Felix terrarum praedo, non utile mundo Editus exemplum" eodem modo, "Felix doctrinae praedo", etc. Nobis uero ex altera parte (quibus, quantum calamo ualemus, inter uetera et noua in literis foedus et commercium contrahere cordi est) decretum manet, antiquitatem comitari "usque ad aras", atque uocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum et definitiones saepius immutemus ; secundum moderatum illum et laudatum in ciuilibus nouandi modum, quo, rerum statu nouato, uerborum tamen solennia durent; quod notat Tacitus : "Eadem magistratuum uocabula". Redeamus igitur ad acceptionem uocabuli Metaphysicae, nostro sensu. Patet ex iis quae supra disseruimus, disiungere nos Philosophiam Primam a Metaphysica, quae hactenus pro re eadem habitae sunt. Illam Communem Scientiarum Parentem, hanc Naturalis Philosophiae Portionem posuimus. Atqui Philosophiae Primae, communia et promiscua Scientiarum Axiomata assignauimus. Etiam Relatiuas et Aduentitias Entium Conditiones (quas Transcendentes nominauimus), Multum, Paucum ; Idem, Diuersum ; Possibile, Impossibile ; et hoc genus reliqua, eidem attribuimus : id solummodo cauendo, ut physice, non logice tractentur. At inquisitionem de Deo, Uno, Bono, Angelis, Spiritibus, ad Theologiam Naturalem retulimus. Merito igitur quaeri possit quid tandem sit quod Metaphysicae relinquatur? Certe ultra Naturam nihil ; sed ipsius Naturae pars multo praestantissima. Atque profecto, citra ueritatis dispendium, huc usque de ueterum sententia respondere liceat, Physicam ea tractare quae penitus in materia mersa sunt et mobilia, Metaphysicam abstracta magis et constantia. Rursus, Physicam in natura supponere existentiam tantum et motum et naturalem necessitatem ; at Metaphysicam etiam mentem et ideam. Nam huc forte redit ea quam dicemus res. Verum nos eam, missa sermonis sublimitate, perspicue et familiariter proponemus. Partiti sumus Naturalem Philosophiam in Causarum Inquisitionem et Productionem Effectuum. Inquisitionem Causarum in Theoricam coniecimus. Eam in Physicam et Metaphysicam partiti sumus. Ergo necesse est, ut uera differentia harum sumatur ex natura causarum quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate aut circuitione, Physica est quae inquirit de Efficiente et Materia ; Metaphysica quae de Forma et Fine. Physica igitur Causarum uaga et incerta et pro modo subiecti mobilia complectitur; Causarum constantiam non assequitur. "Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igne" Ignis duritiei causa, sed in limo ; ignis colliquationis causa, sed in cera. Partiemur autem Physicam in doctrinas tres. Natura enim aut collecta in unum, aut fusa et sparsa est. Colligitur uero in unum Natura, aut propter communia rerum omnium principia, aut propter unicam integralem uniuersi fabricam. Itaque haec Unio Naturae duas peperit Physicae partes : unam de Principiis Rerum, alteram de Fabrica Uniuersi siue de Mundo, quas etiam Doctrinas de Summis appellare consueuimus. Tertia doctrina (quae de natura sparsa siue fusa tractat) omnimodam rerum uarietatem et summas minores exhibet. Ex his igitur patet tres omnino reperiri doctrinas physicas, de Principiis Rerum, de Mundo siue de Fabrica Rerum, et de Natura multiplici siue sparsa ; quae postrema (ut diximus) omnimodam rerum uarietatem continet, estque ueluti glossa prima aut paraphrasis circa naturae interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla ; caeterum quam uere tractentur, non est hic diffiniendi locus. At Physicam Sparsam, siue de Varietate Rerum, rursus in duas partes diuidemus; Physicam de Concretis, et Physicam de Abstractis ; siue Physicam de Creaturis et Physicam de Naturis. Altera (ut logicis uocabulis utamur) inquirit de substantiis, cum omni uarietate suorum accidentium ; altera de accidentibus, per omnem uarietatem substantiarum. Veluti, si inquiratur de leone aut quercu, illa complura diuersa accidentia suffulciunt: contra, si inquiratur de calore aut grauitate, illa plurimis distinctis substantiis insunt. Cum uero omnis Physica sita sit in medio inter Historiam Naturalem et Metaphysicam, prior pars (si recte aduertas) Historiae Naturali propior est; posterior Metaphysicae. Physica autem Concreta eandem subit diuisionem, quam Historia Naturalis ; ut sit uel circa Coelestia, uel circa Meteora, uel circa Globum Terrae et Maris, uel circa Collegia Maiora quae Elementa uocant, uel circa Collegia Minora siue Species ; etiam circa Praeter-generationes, et circa Mechanica. Etenim in hisce omnibus Historia Naturalis factum ipsum perscrutatur et refert, at Physica itidem causas : sed intellige hoc de causis fluxis, Materia scilicet et Efficiente. Inter hasce Physicae portiones manca prorsus et imperfecta est ea, quae inquirit de Caelestibus, cum tamen propter nobilitatem subiecti praecipuae hominibus curae esse deberet. Etenim Astronomia fundata est in phaenomenis non male ; sed humilis est, et minime etiam solida : at Astrologia in plurimis etiam fundamento caret. Certe Astronomia talem offert humano intellectui uictimam qualem Prometheus olim, cum fraudem Ioui fecit. Adduxit iIle, loco bouis ueri, pellem bouis, grandis et pulchri, stramine et foliis et uiminibus suffarcinatam. Exhibet similiter et Astronomia exteriora coelestium (astrorum dicimus numerum, situm, motus, periodos) tanquam pellem coeli, pulchram, et in systemata fabre concinnatam ; at uiscera desunt, (Rationes nempe Physicae,) ex quibus (Hypothesibus Astronomicis adiunctis) eruatur theoria, non quae phaenomenis tantum satisfaciat (cuius generis complures ingeniose confingi possent), sed quae substantiam et motum et influxum coelestium, prout reuera sunt, proponat. Explosa enim fere iampridem sunt illa, Raptus Primi Mobilis, et Soliditas Coeli, (stellis in orbibus suis tanquam clauis in laquearibus infixis). Nec multo melius asseritur, quod sint diuersi Poli Zodiaci et Mundi ; quod sit Secundum Mobile renitentiae in aduersum Primi Mobilis raptus ; quod omnia in coelo ferantur per circulos perfectos; quod sint eccentrici et epicycli, quibus motuum in circulis perfectis constantia seruetur; quod a Luna in superius nulla sit mutatio sut uiolentia; et huiusmodi. Atque harum suppositionum absurditas in Motum Terrae Diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit. At uix quisquam est, qui inquisiuit causas physicas tum de substantia coelestium tam stellari quam interstellari ; tum de celeritate et tarditate corporum coelestium ad inuicem; tum de incitatione motus diuersa in eodem planeta ; tum de motuum consecutione ab Oriente in Occidentem, aut e contra ; deque progressionibus, stationibus, et retrogradationibus ; tum de motuum sublatione et casu per apogaea et perigaea ; tum de motuum obliquatione, uel per spiras se uersus tropicos texendo et retexendo, uel per sinuationes quas Dracones uocant; tum de polis rotationum, cur magis in tali parte coeli siti sint quam in alia; tum de alligatione quorundam planetarum ad distantiam certam a sole : huius (inquam) generis inquisitio uia tentata est, sed in mathematicis tantum obseruationibus et demonstrationibus insudatur. Eae autem ostendunt quomodo haec omnia ingeniose concinnari et extricari possint, non quomodo uere in natura subsistere ; et motus tantum apparentes, et machinam ipsorum fictitiam et ad placitum dispositam, non causas ipsas et ueritatem rerum indicant. Quocirca non male Astronomia (qualis nunc habetur) inter Artes Mathematicae, non sine dignitatis suae dispendio, numeratur ; cum debeat potius (si proprias partes tueri uelit) constitui Physicae pars quasi nobilissima. Quicunque enim Superlunarium et Sublunarium conficta diuortia contempserit, et Materiae Appetitus et Passiones maxime Catholicas (quae in utroque globo ualidae sunt, et uniuersitatem rerum transuerberant) bene perspexerit, is ex illis quae apud nos cernuntur luculentam capiet de Rebus Coelestibus informationem, et ab iis e contra quae in caelo fiunt haud pauca de Motibus Inferioribus (qui nunc latent) perdiscet; non tantum quatenus hi ab illis regantur, sed quatenus habeant passiones communes. Quamobrem banc partem Astronomiae, quae Physica est, desiderari statuimus. Eam Astronomiam Viuam nominabimus, ad differentiam bouis illius Promethei suffarcinati, et solummodo figura tenus bouis. At Astrologia multa superstitione referta est, ut uix aliquid sanum in ea reperiatur. Attamen eam potius expurgandam, quam prorsus abiiciendam esse censemus. Quod si quis hanc scientiam non in ratione aut contemplationibus physicis, sed in caeca experientia et complurium saeculorum obseruatione fundatam esse contendat, ideoque rationum physicarum examen reiiciat (quod iactabant Chaldaei), is eadem opera et auguria reuocet, et aruspicinam et exta et omnigenas fabulas deglutiat ; nam et haec omnia ut diutinae experientiae et per manus traditae disciplinae dictamina fuisse asserebantur. Nos uero et ut Phyeicae portionem Astrologiam recipimus, et non plus ei quam ratio et rerum euidentia concedit tribuimus; demptis superstitionibus et commentis. Ut uero rem paulo attentius introspiciamus : Primo quam inane illud commentum, quod singuli planetae uicissim per horas regnent, ut spatio uiginti quatuor horarum regna sua ter repetant, praeter horas tres supernumerarias ! Attamen hoc commentum nobis diuisionem hebdomadae (rem tam antiquam et tam late receptam) peperit ; ut ex alternatione dierum manifestissime patet; cum in principio dici sequentis regnet semper planeta, a planeta prioris diei quartus; propter tres illas horas quas diximus supernumerarias. Secundo, pro commento uano reiicere non dubitamus doctrinam de Thematibus Coeli ad puncta temporis certa, cum distributione domorum; ipsae scilicet Astrologiae delicias, quae bacchanalia quaedam in caelestibus exercuerunt. Nec satis mirari possumus uiros quosdam egregios, et in Astrologia principes, tam leui ad ista astruenda argumento innixos esse; aiunt enim, quando illud prodat experientia ipsa, solstitia, aequinoctia, nouilunia, plenilunia, et huiusmodi stellarum reuolutiones maiores manifesto et insigniter operari super corpora naturalia ; necesse esse ut positurae stellarum magis exactae et subtiliores effectus quoque magis exquisitos et occultiores producant. Illi uero seponere primo debuerant operationes Solis per calorem manifestum ; et similiter Lunae uim quandam magneticam super incrementa aestuum semi-menstrua; (nam fluxus et refluxus maris quotidianus alia res est ;) his uero sepositis, reliquas planetarum uires super naturalia (quatenus experientia comprobantur) tenues admodum et infirmas et quasi latitantes reperient, etiam in reuolutionibus maioribus. Quare contrario prorsus modo concludere debuerant ; nimirum cum reuolutiones illae maiores tam parum possint, exactas illas et minutas positurarum differentias nihil omnino uirium obtinere. Tertio, Fatalia illa, quod hora natiuitatis aut conceptionis fortunam foetus regat, hora incoeptionis fortunam incoepti, hora quaestionis fortunam rei inquisitae, atque (ut uerbo dicamus) doctrinas de natiuitatibus, electionibus, et quaestionibus, et istiusmodi leuitates, maxima ex parte nihil certi aut solidi habere, et rationibus physicis plane redargui et euinci iudicamus. lllud igitur magis attinet dicere, quid tandem in Astrologicis retineamus aut probemus? atque in iis quae probamus, quid desideremus? Nam huius postremae rei gratia (nempe eius quod desideratur) sermonem hunc instituimus, cum alias censuris (ut saepe diximus) non uacemus. Atque inter recepta certe doctrinam de Reuolutionibus plus sanitatis quam reliqua habere censemus. Verum id optimum factu foret, si regulas quasdam praescribamus, ad quarum trutinam et normam Astrologica examinentur ; ut utilia retineantur, reiiciantur inania. Prima ea sit, de qua iam ante monuimus Reuolutiones maiores retineantur, ualeant minores horoscoporum et domorum. Illae instar tormentorum grandium ictus suos a longinquo iacere queant, hae tanquam arcus minores spatia euadere et uires deferre non possunt. Secunda est ; Operatio coelestium in corpora omnigena non ualet, sed tantum in teneriora, qualia sunt humores, aer, et spiritus ; atque hic tamen excipimus operationes caloris solis et coelestium, qui et ad metalla et ad plurima subterranea proculdubio penetrat. Tertia est ; Omnis operatio coelestium potius ad massas rerum extenditur, quam ad indiuidua ; oblique tamen peruenit etiam ad indiuidua nonnulla: illa scilicet, quae ex indiuiduis eiusdem speciei sunt maxime passibilia, et tanquam cera mollior ; ueluti cum constitutio aeris pestilens corpora minus resistentia occupat, magis resistentia praeterit. Quarta est praecedenti non dissimilis ; Omnis operatio coelestium non in puncta temporum aut angustias minutas, sed in spatia maiora, defluit et dominatur. Itaque praedictiones de temperaturis anni uerae esse possint ; de diebus singulis, pro uanis merito habentur. Postrema est (quae etiam prudentioribus astrologis semper placuit) quod nulla insit astris fatalis necessitas; sed quod inclinent ea potius quam cogant. Addimus et illud (in quo in partes Astrologiae, si fuerit emendata, non obscure uenire uidebimur) nimirum quod nobis pro certo constet, Coelestia in se habere alios quosdam influxus praeter Calorem et Lumen ; qui tamen ipsi secundum regulas illas quas iam posuimus, et non aliter, ualent. Verum illi in intima Physica latent, et longiorem dissertationem postulant. Visum est igitur nobis (his quae diximus rite perpensis) inter Desiderata reponere Astrologiam his principiis nostris consentaneam ; atque sicut Astronomiam quae physicis rationibus nitatur, Astronomiam Viuam nominauimus ; ita et Astrologiam quae per easdem regitur, Astrologiam Sanam appellare placet. Circa quam recte conficiendam licet ea quae diximus non parum profutura sint, pauca tamen addemus more nostro, quae liquido proponent et ex quibus sit coagmentanda, et ad quae adhibenda. Primo in Astrologiam Sanam recipiatur doctrina de commixtionibus radiorum, coniunctionibus scilicet et oppositionibus, et reliquis syzygiis niue aspectibus planetarum inter se. Planetarum autem per signa zodiaci pertransitum et locationem sub iisdem signis etiam huic parti, de commixtionibus radiorum, assignamus. Locatio enim planetae sub signo est coniunctio quaedam eiusdem cum stellis signi. Quinetiam sicut coniunctiones, ita et oppositiones et reliquae syzygiae planetarum erga stellas signorum notandae sunt, quod adhuc plene factum non est. At commixtiones radiorum stellarum fixarum ad inuicem utiles quidem sunt ad contemplationem de fabrica mundi, et regionum subiacentium natura ; ad praedictiones minime, quia semper eodem modo se habent. Secundo, recipiantur accessiones singulorum planetarum propius ad perpendiculum, aut recessiones ab ipso, secundum regionum climata. Habent enim planetae singuli non minus quam Sol, suas aestates, suas hyemes ; in quibus fortius aut infirmius radios iaciant, propter rationem perpendiculi. Etenim nobis dubium non est, quin Luna posita in Leone fortius operetur super corpora naturalia apud nos, quam posita in Piscibus. Non quod Luna sub Leone ad cor respiciat, sub Piscibus ad pedes (sicut fabulantur) ; sed propter eleuationem uersus perpendiculum et approximationem ad stellas maiores, eadem prorsus ratione qua et Sol. Tertio, recipiantur apogaea et perigaea planetarum, cum debita disquisitione, ad quae pertineat planetae uigor in seipso, ad quae uicinitas ad nos. Planeta enim in apogaeo, siue exaltatione sua, magis alacer est; in perigaeo autem, siue casu suo, magis communicat. Quarto, recipiantur (ut summatim dicamus) omnia reliqua accidentia motus planetarum ; quales singulorum in itinere suo accelerationes, retardationes, progressus, stationes, retrogradationes; quales distantiae a Sole, combustiones, augmenta et diminutiones luminis, eclipses, et si quae sint alia. Etenim faciunt haec omnia, ut planetarum radii uel fortius uel debilius, diuersis denique modis et uirtutibus, operentur. Atque quatuor ista ad radiationes stellarum spectant. Quinto, recipiantur quae naturas stellarum, siue erraticarum siue fixarum, in propria sua essentia et actiuitate reserare et detegere ullo modo queant; qualis magnitudo; qualis color et aspectus ; qualis scintillatio et uibratio luminis ; qualis situs uersus polos aut aequinoctium ; quales asterismi ; quae aliis stellis magis immixtae, quae magis solitariae ; quae superiores, quae inferiores ; quae ex fixis intra uias Solis et planetarum (Zodiacum scilicet), quae extra ; quis ex planetis uelocior, quis tardior ; quis moueatur in ecliptica, quis peruagetur in latitudine; quis possit esse retrogradus, quis minime ; quis patiatur omnimodam distantiam a Sole, quis alligetur; quis moueatur celerius in apogaeo, quis in perigaeo ; denique anomalia Martis, expatiatio Veneris, et labores siue passiones admirandae, quae non semel et in Sole et in Venere deprehensae sunt, et si quae sint alia. Postremo, recipiantur etiam ex traditione, naturae et inclinationes planetarum particulares, atque etiam stellarum fixarum ; quae, quandoquidem magno consensu tradantur, non leuiter (praeterquam ubi cum physicis rationibus plane discordant) reiiciendae sunt. Atque ex talibus obseruationibus coagmentatur Astrologia Sana; et secundum eas tantum Schemata Coeli et componere et interpretari oportet. Adhibetur autem Astrologia Sana ad praedictiones fidentius, ad electiones cautius, ad utraque autem intra terminos debitos. Praedictiones fieri possint de Cometis futuris, qui (ut nostra fert coniectura) praenunciari possunt, et de omni genere meteororum, de diluuiis, siccitatibus, ardoribus, conglaciationibus, terrae motibus, irruptionibus aquarum, eruptionibus ignium, uentis et pluuiis maioribus, anni uariis tempestatibus, pestilentiis, morbis grassantibus, ubertate et caritate frugum, bellis, seditionibus, sectis, transmigrationibus populorum, denique de omnibus rerum uel naturalium uel ciuilium motibus aut innouationibus maioribus. Ad magis autem specialia, et forte singularia, praedictiones istae (licet minore certitudine) deduci possint, si repertis primo huiusmodi temporum inclinationibus generalibus, acri iudicio uel physico uel politico applicentur illa speciebus aut indiuiduis quae huiusmodi accidentibus maxime sint obnoxia; ueluti si quis ex praecognitione tempestatum anni, eas reperiet (exempli gratia) magis oleis quam uitibus, magis phthisicis quam hepaticis, magis incolis collium quam uallium, magis monachis quam aulicis (propter uictus rationem diuersam) propitias aut perniciosas ; aut si quis ex cognitione influxus quem coelestia habent super spiritus humanos, reperiat eum talem esse ut magis populis quam regibus, magis uiris doctis et curiosis quam animosis et militaribus, magis uoluptariis quam negotiosis aut politicis, faueat aut aduersetur. Huiusmodi autem innumera sunt ; sed (quemadmodum diximus) non tantum cognitionem illam generalem quae sumitur ex astris (quae sunt agentia) uerum etiam particularem subiectorum (quae sunt passiua) requirunt. Neque Electiones prorsus reiiciendae sunt ; sed parcius illis quam Praedictionibus fidendum. Videmus enim in plantationibus et seminationibus et insitionibus, aetatum lunae obseruationes non esse res omnino friuolas. Sunt et multa eius generis. Verum et Electiones istae, etiam magis quam Praedictiones, per nostras regulas cohibendae sunt. Atque illud semper attendendum; ualere Electiones in illis tantum casibus, ubi et uirtus coelestium talis sit quae non subito transeat, et actio inferiorum similiter talis quae non statim absoluatur ; quemadmodum fit in illis exemplis quae memorauimus. Nam nec incrementa lunae subito transiguntur, nec incrementa plantarum. Punctualitas uero temporis omnino repudianda. Inueniuntur autem et talia complura (quod quis minus putet) in Electionibus circa ciuilia. Quod si quis nos compellat eo nomine, quod ex quibus ista Astrologia emendata elici possit, et rursus ad quae utiliter adhiberi, aliquid monstrauimus; quis uero sit eliciendi modus neutiquam docuimus; ille minus aequus fuerit, cum artem ipsam (cuius debitores non sumus) a nobis exigat. Hoc tamen circa illud ipsum quod petit monebimus ; quatuor tantum esse modos, quibus ad hanc scientiam uia sternatur. Primo, per experimenta futura; dein, per experimenta praeterita; rursus, per traditiones; ultimo, per rationes physicas. Atque quod ad experimenta futura, quid attinet dicere ? cum illa saeculis compluribus ad eorum copiam comparandam indigeant, ut de iisdem cogitationem suscipere frustra fuerit. Quod uero ad experimenta praeterita; ea certe in manu hominum sunt; licet res sit laboriosa, et multi otii. Possint enim astrologi, (si sibi non desint,) omnes casus maiores (ueluti inundationes, pestilentias, praelia, seditiones, mortes regum, si placet, et similia,) ex historiae fide depromere ; et situm coelestium, non secundum thematum subtilitatem sed iuxta regulas eas reuolutionum quae a nobis adumbratae sunt, qualis fuerit sub iisdem temporibus, intueri ; ut ubi manifestus fuerit euentuum consensus et conspiratio, ibi praedictionis norma probabilis constituatur. Quatenus ad traditiones; eas ita uentilare oportet, ut quae cum rationibus physicis manifesto pugnent e medio tollantur ; quae uero cum iis bene consentiant etiam authoritate sua ualeant. Quantum denique ad physicas rationes ; illae maxime huic inquisitioni accommodatae sunt, quae de catholicis materiae appetitibus et passionibus, et de motibus corporum simplicibus et genuinis inquirunt. His enim alis ad coelestia ista materiata ascenditur tutissime. Atque de Astrologia Sana hactenus. Insaniae autem Astrologicae (praeter ea quae a principio notauimus commenta) alia quaedam portio superest non praetermittenda ; quae tamen ab Astrologia secludi solet, et in Magiam quam uocant Coelestem transferri. Ea nacta est mirum commentum ingenii humani, nimirum ut beneuolus aliquis situs astrorum in sigillis aut signaculis (puta metalli, aut gemmae alicuius ad intentionem propriae) excipiatur, quae horae eius felicitatem alias praeteruolaturam detineant, et quasi uolatilem figant. Quemadmodum grauiter ille conqueritur, de tam nobili apud antiquos arte iampridem amissa; "Annulas infuso non uiuit mirus Olympo, Non magis ingentes humili sub lumine Phoebus Fert Gemma, aut celso diuulsas cardine Lunas". Certe reliquias Sanctorum, earumque uirtutes, recepit Ecclesia Romana; (neque enim in diuinis et immateriatis fluxus temporis obest;) uerum ut condantur reliquiae coeli, quo hora quae recessit et tanquam mortua est reuiuiscat et continuetur, mera est superstitio. Missa igitur haec faciamus, nisi forte Musae aniculae iam factae sint. Physicam Abstractam in duas partes rectissime diuidi posse statuimus ; doctrinam de Schematismis Materiae, et doctrinam de Appetitibus et Motibus. Utrosque cursim enumerabimus, unde uerae Physicae de Abstractis adumbratio quaedam deduci possit. Schematismi Materiae sunt, Densum, Rarum ; Graue, Leue ; Calidum, Frigidum ; Tangibile, Pneumaticum ; Volatile, Fixum ; Determinatum, Fluidum ; Humidum, Siccum ; Pingue, Crudum; Durum, Molle; Fragile, Tensile; Porosum, Unitum; Spirituosum, Ieiunum; Simples, Compositum; Absolutum, imperfecte Mistum ; Fibrosum atque uenosum, Simplicis positurae sice Aequum ; Similare, Dissimilare ; Specificatum, non Specifccatum ; Organicum, Inorganicum ; Animatum, Inanimatum ; neque ultra rem extendimus. Sensibile enim et Insensibile, Rationale et Irrationale, ad doctrinam de homine reiicimus. Appetituum uero et Motuum duo genera sunt. Sunt enim uel Motus Simplices, in quibus radix omnium naturalium actionum continetur, pro ratione tamen Schematismorum Materiae ; uel Motus Compositi siue producti, a quibus ultimis recepta philosophia (quae parum de corpore naturae stringit) auspicatur. Debent autem haberi huiusmodi Motus Compositi (quales sunt generatio, corruptio, et reliqui) pro pensis quibusdam aut Summis Motuum Simplicium, potius quam pro motibus primitiuis. Motus Simplices sunt Motus Antitypiae, quem uulgo motum ne fiat penetratio dimensionum uocant ; Motus Nexus, quem motum ex fuga uacui appellant; Motus Libertatis, ne detur compressio aut extensio praeternaturalis; Motus in Sphaeram nouam, siue ad rarefactionem et condensationem ; Motus Nexus secundi, siue ne detur solutio continuitatis ; Motus Congregationis Maioris, siue ad massas connaturalium suorum, qui uulgo dicitur Motus Naturalis ; Motus Congregationis Minoris, qui uulgo dicitur Sympathiae et Antipathiae ; Motus Disponens, siue ut partes bene collocentur in toto ; Motus Assimilationis, siue multiplicationis naturae suae super aliud ; Motus Excitationis, ubi agens nobilius motum in alio latentem et sopitum excitat ; Motus Sigilli siue Impressionis, operatio scilicet absque communicatione substantiae ; Motus Regius, siue cohibitio reliquorum motuum a motu praedominante; Motus absque termino, siue rotatio spontanea; Motus Trepidationis, siue Systoles et Diastoles, corporum scilicet quae locantur inter commoda et incommoda ; postremo Decubitus, siue Exhorrentia Motus, quae etiam plurimarum rerum est causatiua. Huiusmodi sunt Motus Simplices, qui ex penetralibus naturae uere prodeunt; quique complicati, continuati, alternati, fraenati, repetiti, et multis modis aggregati, Motus illos compositos, siue Summas Motuum quae receptae sunt, aut illis similes constituunt. Summae Motuum sunt decantati illi motus, Generatio, Corruptio ; Augmentatio, Diminutio ; Alteratio, et Latio ; etiam Mixtio, Separatio ; Versio. Supersunt tantum tanquam Appendices Physicae, Mensurae Motuum ; quid possit Quantum, siue Dosis Naturae ? Quid possit Distantia, id quod Orbis Virtutis siue Actiuitatis non male uocatur ? Quid possint Incitatio et Tarditas ? Quid breuis sut longa Mora ? Quid Vis aut Hebetudo rei ? Quid Stimulus Peristaseos ? Atque hae sunt Physicae uerae de Abstractis partes genuinae. Etenim in Schematismis Materiae, in Motibus Simplicibus, in Summis siue Aggregationibus Motuum, et in Mensuris Motuum, Physica de Abstractis absoluitur. Nam Motum uoluntarium in animalibus; Motum qui fit in actionibus sensuum ; Motum phantasiae, appetitus, et uoluntatis; Motum mentis, decreti, et intellectualium ; ad proprias doctrinas amandamus. Illud tamen iterato monemus, uniuersa haec quae diximus in Physica non ulterius tractari, quam ut inquirantur Materia et Efficiens ipsorum : retractantur enim in Metaphysica, quoad Formas et Fines. Physicae subiungemus Appendices insignes duas, quae non tam ad materiam quam ad modum inquisitions spectant; Problemata Naturalia, et Placita Antiquorum Plùlosophorum. Prior Naturae multiplicis, siue Sparsae, appendix est; secunda Naturae unitae, siue Summarum. Utraque ad solertem Dubitationem pertinet, quae scientiae pars est non contemnenda. Nam Problemata particulares dubitationes complectuntur ; Placita generales ; circa Principia et Fabricam. Problematum exemplum nobile est in libris Aristotelis : quod genus operis meruit certe, non solum ut posterorum laudibus celebraretur, uerum etiam ut eorum laboribus continuaretur ; cum Dubitationes indies oriantur nouae. Attamen in hac re adhibenda est cautio, magni utique momenti. Dubiorum commemoratio et propositio duplicem in se habet fructum : unum, quod Philosophiam muniat contra errores; quando id quod non plane liquet non iudicatur aut asseritur (ne error errorem gigneret), sed suspenditur de eo iudicium, et non fit positiuum; alterum, quod Dubitationes, in codicillos relatae, totidem spongiae sunt, quae incrementa scientiae perpetuo ad se sugant et alliciant ; unde fit ut illa quae, nisi praecessissent Dubitationes, leuiter et sicco pede transmissa fuiasent, Dubitationum admonitu attente et studiose obseruentur. Verum hae duae utilitates uix unum compensant incommodum quod, nisi sedulo prohibeatur, se ingeret ; nimirum quod Dubitatio, si semel admittatur tanquam iusta et fiat quasi authentica, statim defensores in utramque partem suscitabit, qui etiam posteris eandem licentiam dubitandi transmittant; adeo ut homines ingenia sua intendant et applicent ad hoc, ut alatur potius Dubitatio quam terminetur aut soluatur. Cuius quidem rei exempla et in iurisperitis et in academicis ubique occurrunt, quibus moris est ut Dubitationem semel admissam perpetuam esse uelint, nec minus dubitandi quam asserendi auctoramenta amplectantur: cum tamen ille demum sit ingenii usus legitimus, qui ex dubiis certa faciat, non qui certa in dubium uocet. Quare Kalendarium Dubitationum, siue Problematum in natura, et desiderari assero et suscipi probo; modo curae sit, ut aucta scientia indies (quod fiet proculdubio, si nos audiant homines) quae clare discussae sint Dubitationes ex Albo deleantur. Huic Kalendario aliud addi cuperem, non minus utile : cum enim in omni inquisitione inueniantur haec tria; perspicue Vera, Dubia, perspicue Falsa ; utilissimum foret Kalendario Dubiorum Kalendarium Falsitatum et errorum popularium, uel in historia naturali uel in dogmatibus grassantium, adiungere; ne illae amplius scientiis molestas sint. Quod ad Placita Antiquorum Philosophorum, qualia fuerunt Pythagorae, Philolai, Xenophanis, Anaxagorae, Parmenidis, Leucippi, Democriti, aliorum, (quae homines contemptim percnrrere solent,) non abs re fuerit paulo modestius in ea oculos coniicere. Etsi enim Aristoteles, more Ottomanorum, regnare se haud tuto posse putaret, nisi fratres suos omnes contrucidasset ; tamen iis, qui non regnum aut magisterium sed ueritatis inquisitionem atque illustrationem sibi proponunt, non potest non uideri res utilis diuersas diuersorum circa rerum naturas opiniones sub uno aspectu intueri. Neque tamen subest spes, quod ueritas aliqua purior ex illis aut similibus theoriis speranda ullo modo sit. Quemadmodum enim eadem phaenomena, iidem calculi, et Ptolemaei principiis astronomicis et Copernici competunt; ita experientia ista uulgaris qua utimur, atque obuia rerum facies, pluribus diuersis theoriis se applicare potest ; ubi ad rectam ueritatis indagationem longe alia seueritate opus fuerit. Eleganter enim Aristoteles : "Infantes primo balbutientes quasuis mulieres appellare matres; post autem propriam matrem discernere" ; sic certe puerilis experientia omnem Philosophiam appellabit matrem ; adulta uero matrem ueram internoscet. Interea iuuabit Philosophias discrepantes, ueluti diuersas Naturae glossas (quarum una fortasse uno loco, alia alio est emendatior), perlegere. Optarim igitur ex Vitis Antiquorum Philosophorum, ex fasciculo Plutarchi de Piacitis eorum, ex citationibus Platonis, ex confutationibus Aristotelis, ex sparsa mentione quae habetur in aliis libris, tam ecclesiasticis quam ethnicis, (Lactantio, Philone, Philostrato, et reliquis,) opus confici cum diligentia et iudicio de Antiquis Philosophiis. Tale enim opus nondum extare uideo. Attamen hic moneo, ut hoc fiat distincte, ita ut singulae Philosophiae seorsum componantur et continuentur ; non per titulos et fasciculos (quod Plutarchus fecit) excipiantur. Quamuis enim Philosophia integra seipsam sustentat, atque dogmata eius sibi mutuo et lumen et robur adiiciunt; quod si distrahantur, peregrinum quiddam et durum sonant. Certe quando apud Tacitum lego facta Neronis aut Claudii, circumstantiis temporum, personarum, et occasionum uestita, nil uideo quod a probabilitate prorsus abhorreat; cum uero eadem lego in Suetonio Tranquillo, per capita et communes locos, minimeque in serie temporis repraesentata, portenta quaedam uidentur et plane incredibilia. Neque absimilis est ratio Philosophiae, quando proponitur integra, et quando in frusta concisa et dissecta. Neque uero ex hoc Placitorum Philosophiae Kalendario nuperas theorias et dogmata excludo; sicut illam Theophrasti Paracelsi, eloquenter in corpus quoddam et harmoniam philosophiae redactam a Seuerino Dano ; aut Telesii Consentini, qui Parmenidis philosophiam instaurans arma Peripateticorum in illos ipsos uertit ; aut Patricii Veneti, qui Platonicorum fumos sublimauit ; aut Gilberti popularis nostri, qui Philolai dogmata reposuit; aut alterius cuiuscunque, si modo dignus sit. Horum uero (quoniam uolumina integra extant) summae tantum inde conficiendae, et cum caeteris coniungendae. Atque de Physica cum Appendicibus haec dicta sint. Quantum ad Metaphysicam, assignauimus iam ei inquisitionem Causarum Formalium et Finalium; quae assignatio, quatenus ad Formas, incassum facta uideatur. Inualuit siquidem opinio atque inueterauit Rerum Formas essentiales, seu ueras differentias, nulla humana inueniri diligentia posse. Quae opinio interim nobis elargitur atque concedit, inuentionem Formarum ex omnibus scientiae partibus dignissimam esse quae inuestigetur, si modo fieri possit ut reperiantur. Ad inuentionis possibilitatem uero quod attinet, sunt certe ignaui regionum exploratores, qui ubi nil nisi coelum et pontum uident, terras ultra esse prorsus negant. At manifestum est, Platonem, uirum sublimis ingenii (quique ueluti ex rupe excelsa omnia circumspiciebat), in sua de Ideis doctrina Formas esse uerum scientiae obiectum uidisse ; utcunque sententiae huius uerissimae fructum amiserit, Formas penitus a Materia abstractas, non in Materia determinatas, contemplando et prensando; unde factum est, ut ad speculationes theologicas diuerteret, quod omnem naturalem suam philosophiam infecit et polluit. Quod si diligenter, serio, et sincere ad actionem et usum oculos conuertamus, non difficile erit disquirere et notitiam assequi quae sint illae Formae, quarum cognitio res humanas miris modis locupletare et beare possit. Substantiarum enim Formae (uno Homine excepto, de quo Scriptura, "Formauit hominem de limo terrae, et spirauit in faciem eius spiraculum uitae", non ut de caeteris speciebus, "Producant aquae, producat terra"), species inquam creaturarum, (prout nunc per compositionem et transplantationem inueniuntur multiplicatae) ita perplexae sunt et complicatae ut aut omnino de iis inquirere frustra sit, aut inquisitio earum, qualis esse potest, seponi ad tempus, et postquam Formae simplicioris naturae rite exploratae sint et inuentae, tum demum institui debeat. Quemadmodum enim nec facile esset, nec ullo modo utile, Forman soni inuestigare eius qui uerbum aliquod constituat; cum uerba compositione et transpositione literarum sint infinita ; at soni qui literam aliquam simplicem exprimat Formam inquirere (quali scilicet collisione, quali instrumentorum uocis applicatione, constituatur) comprehensibile est, imo facile ; (quae tamen Formae literarum cognitae ad Formas uerborum illico nos deducent:) eadem prorsus ratione Formam inquirendo leonis, quercus, auri, imo etiam aquae aut aeris, operam quis luserit: Formam uero inquirere Densi, Rari; Calidi, Frigidi ; Grauis, Leuis; Tangibilis, Pneumatici ; Volatilis, Fisi ; et similium tam Schematismorum quam Motuum, quos in Physica tractanda magna ex parte enumerauimus (et Formas Primae Classis appellare consueuimus), quique (ueluti literae alphabeti) numero haud ita multi sunt, et tamen Essentias et Formas omnium substantiarum conficiunt et sustinent ; hoc est, inquam, illud ipsum quod conamur ; quodque eam partem Metaphysicae de qua nunc inquirimus constituit et diffinit. Neque haec officiunt, quominus Physica easdem naturas consideret quoque (ut dictum est), sed tantum quoad causas fluxas. Exempli gratia, si de causa inquiratur Albedinis in niue uel spuma; recte redditur, quod sit subtilis intermixtio aeris cum aqua. Haec autem, longe abest, ut sit Forma Albedinis, cum aer etiam pulueri uitri aut crystalli intermixtus albedinem similiter procreet, non minus quam si admisceatur aquae ; uerum Causa Efficiens illa tantum est, quae nihil aliud quam uehiculum est Formae. At in Metaphysica si fiat inquisitio, huiusmodi quidpiam reperies; corpora duo diaphana intermixta, portionibus eorum opticis simplici ordine siue aequaliter collocatis, constituere Albedinem. Hanc Metaphysicae partem desiderari reperio. Nec mirum ; quia illo inquirendi modo qui huc usque in usum uenit, nunquam in saeculum comparebunt Rerum Formae. Radix autem mali huius, ut et omnium, ea est; quod homines et propere nimis, et nimis longe, ab experientia et rebus particularibus cogitationes suas diuellere et abstrahere consueuerunt, et suis meditationibus et argumentationibus se totos dedere. Usus autem huius partis Metaphysicae, quam Desideratis annumero, duas ob causas uel maxime excellit. Prima est, quod scientiarum omnium officium sit et propria uirtus, ut experientiae ambages et itinera longa (quantum ueritatis ratio permittit) abbreuient ; ac proinde remedium ueteri querimoniae afferant, de "Vita breui et Arte longa". Illud uero optime praestatur, Axiomata scientiarum in magis generalia, et quae omni materiae rerum indiuiduarum competant, colligendo et uniendo. Sunt enim Scientiae instar pyramidum, quibus Historia et Experientia tanquam basis unica substernuntur; ac proinde basis Naturalis Philosophiae est Historia Naturalis. Tabulatum primum a basi est Physica; uertici proximum Metaphysica ; ad conum quod attinet et punctum uerticale ("opus quod operatur Deus a principio usque ad finem" ; summariam nempe naturae legem), haesitamus merito, an humana possit ad illud inquisitio pertingere. Caeterum haec tria uerae sunt Scientiarum contabulationes, suntque apud homines propria scientia inflatos et theomachos tanquam tres moles giganteae : "Ter sunt conati imponere Pelio Ossam, Scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum" : apud eos uero qui seipsos exinanientes omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis, (quamuis in illis nuda fuerit speculatio,) excelluit tamen ; "Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere". Atque illa demum scientia caeteris est praestantior, quae humanum intellectum minimum multiplicitate onerat ; quam liquet esse Metaphysicam, quippe quia contemplatur praecipue simplices illas rerum Formas (quas superius Formas Primae Claasis nominauimus); quandoquidem, licet numero paucae, tamen commensurationibus et coordinationibus suis omnem uarietatem constituunt. Secunda res, quae hanc Metaphysicae partem de Formis nobilitat, haec nimirum est ; quod potestatem humanam emancipet maxime et liberet, eamque in amplissimum et apertissimum operandi campum educat. Nam Physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, naturae ordinariae flexuosos tramites imitata; sed latae undique sunt sapientibus uiae; Sapientiae nimirum (quae a ueteribus rerum diuinarum et humanarum scientia diffiniebatur) mediorum copia et uarietas semper suppetit. Causae enim Physicae nouis inuentis, in simili materia, lucem et ansam praebent. At qui Formam aliquam nouit, nouit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minus inter operandum restringitur et alligatur uel ad Materiae Basim, uel ad Conditionem Efficientis. Quod genus scientiae eleganter describit etiam Salomon, etsi sensu magis diuino; "Non arctabuntur grenus tui, et currens non habebis offendiculum". Intelligit scilicet Sapientiae uias nec angustiis nec obicibus obnoxias esse. Metaphysicae pars secunda est Finalium Causarum inquisitio, quam non ut pratermissam sed ut male collocatam notamus. Solent enim inquiri inter Physica, non inter Metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum uitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est ex substantia scientiarum. At haec ordinis inuersio defectum insignem peperit, et maximam philosophiae induxit calamitatem. Tractatio enim Causarum Finalium in Physicis inquisitionem Causarum Physicarum expulit et deiecit; effecitque ut homines in istiusmodi speciosis et umbratilibus causis acquiescerent, nec inquisitionem causarum realium et uere Physicarum strenue urgerent ; ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solum a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit; uerum etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui saepissime etiam ad illa uada impingunt. Etenim qui causas adduxerit huiusmodi, palpebras cum pilis pro sepi et uallo esse ad munimentum oculorum; aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calores et frigora; aut ossa pro columnis et trabibus a natura induci quibus fabrica corporis innitatur; aut folia arborum emitti quo fructus minus patiantur a sole et uento : aut nubes in sublimi fieri ut terram imbribus irrigent; aut terram densari et solidari ut statio et mansio sit animalium ; et alia similia ; is in Metaphysicis non male ista allegarit, in Physicis autem nequaquam. Imo, quod coepimus dicere, huiusmodi sermonum discursus (instar Remorarum, uti fingunt, nauibus adhaerentium) Scientiarum quasi uelificationem et progressum retardarunt, ne cursum suum tenerent et ulterius progrederentur ; et iampridem effecerunt ut Physicarum Causarum inquisitio neglecta deficeret ac silentio praeteriretur. Quapropter Philosophia Naturalis Democriti et aliorum, qui Deum et Mentem a fabrica rerum amouerunt, et structuram uniuersi infinitis naturae praelusionibus et tentamentis (quas uno nomine Fatum aut Fortunam uocabant) attribuerunt, et rerum particularium causas Materiae necessitati sine intermixtione Causarum Finalium assignarant, nobis uidetur (quantum ex fragmentis et reliquiis philosophiae eorum coniicere licet) quatenus ad Causas Physicas, multo solidior fuisse et altius in naturam penetrasse quam illa Aristotelis et Platonis ; hanc unicam ob causam, quod illi in Causis Finalibus nunquam operam triuerunt ; hi autem eas perpetuo inculcarunt. Atque magis in hac parte accusandus Aristoteles quam Plato, quandoquidem fontem Causarum Finalium, Deum scilicet, omiserit, et Naturam pro Deo substituerit ; causasque ipsas Finales potius ut logicae amator, quam theologiae, amplexus sit. Neque haec eo dicimus quod Causae illae Finales uerae non sint, et inquisitione admodum dignae, in speculationibus Metaphysicae ; sed quia, dum in Physicarum Causarum possessiones excurrunt et irruunt, misere eam prouinciam depopulantur et uastant. Alioquin, si modo intra terminos suos coerceantur, magnopere hallucinantur quicunque eas Physicis Causis aduersari aut repugnare putent. Nam causa reddita, quod palpebrarum pili oculos muniant, nequicquam sane repugnat alteri illi, quod pilositas soleat contingere humiditatum orificiis : "Muscosi fontes", etc. {Virgile, Les Bucoliques, VII, 45} Neque causa reddita, quod coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad caeli iniurias propulsandas, aduersatur illi alteri, quod illa firmitudo fit ob contractionem pororum in extimis corporum per frigus et depradationem aeris ; et sic de reliquis : conepirantibus optime utrisque causis, nisi quod altera intentionem, altera simplicem consecutionem denotet. Neque uero ista res in dubium uocat Prouidentiam Diuinam, aut ei quicquam derogat, sed potius eandem miris modis confirmat et euehit. Nam sicut in rebus ciuilibus prudentia politica fuerit multo altior et mirabilior, si quis opera aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit, (ut interim ea agant quae ipse uelit, neutiquam uero se hac facere intelligant,) quam si consilia sua cum administris uoluntatis suae communicaret ; sic Dei sapientia effulget mirabilius cum Natura aliud agit, Prouidentia aliud elicit, quam si singulis schematibus et motibus naturalibus Prouidentiae characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquam naturam Finalibus Causis impregnasset, "Naturamque nihil frustra facere, suique uoti semper esse compotem" (si impedimenta abessent), et huiusmodi multa eo spectantia posuisset, amplius Deo non fuit opus. At Democritus et Epicurus, cum atomos suos praedicabant, eousque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; uerum cum ex eorum fortuito concursu fabricam ipsam rerum abaque Mente coaluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Adeo ut tantum absit ut Causae Physicae homines a Deo et Prouidentia abducant, ut contra potius philosophi illi qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant nisi postremo ad Deum et Prouidentiam confugiant. Atque hoc de Metaphysica dicta sint, cuius partem de Causis Finalibus in libris et Physicis et Metaphysicis tractatam non negauerim ; in his recte, in illis perperam propter incommodum inde secutum.