[1,61] Pergamus a Deo ad Angelos, quorum natura dignatione est Deo proxima. Videmus in ordinibus Angelorum (quatenus fides adhibenda Coelesti illi Hierarchiae, quae Dionysii Areopagitae nomine euulgatur primum locum obtinere Seraphim, Angelos scilicet amoris ; secundum Cherubim, Angelos illuminationis; tertium autem locum et sequentes Thronis, Principatibus, caeterisque Angelis potentiae et ministerii concedi ; ut ex hoc ipso ordine ac distributione clarum sit, Angelos scientiae et illuminations Angelis imperii et potentiae praeponi. A Spiritibus et Intelligentiis ad formas sensibiles et materiatas descendentes, legimus primam formarum creatarum fuisse Lucem ; quae in naturalibus et corporeis, Scientiae in spiritualibus atque incorporeis respondet. Sic in distributione dierum, uidemus diem qua requieuit Deus et contemplatus est opera sua benedictam fuisse supra omes dies quibus creata est et disposita fabrica unuersi. Post creationem absolutam legimus Hominem collocari in Paradiso, ut illic operaretur; quod quidem opus aliud esse non poterat quam quale pertinet ad contemplandum ; hoc est, cuius finis non ad necessitatem aliquam, sed ad delectationem et actiuitatem sine molestia, referri possit. Cum enim tunc temporis nulla potuerit esse creaturae reluctatio, nullus sudor uultus, necessario sequitur actiones humanas ad uoluptatem et contemplationem, non ad laborem aut opus, comparatas fuisse. Rursus, primae hominis actiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiae partes complexae sunt. Hae erant, inspectio creaturarum, et impositio nominum. Nam scientia illa quae lapsum introduxit (quod et ante monuimus) non erat naturalis scientia circa creaturas, sed moralis scientia de Bono et Malo ; ex hac suppositione, quod Dei mandata aut uetita non essent principia Boni et Mali, sed quod alias haberent illa origines; quorum cognitionem affectauit homo, scilicet ut totaliter a Deo deficeret, et sibi ipsi suoque arbitrio prorsus inniteretur. [1,62] Veniamus ad ea quae statim post lapsum contigere. Videmus (ut innumera sunt Sacrarum Scripturarum mysteria, salua semper ueritate historica et literali) imaginem duarum uitarum, contemplatiue nimirum et actiuae, in personis Abelis et Caini, inque eorum institutis et primitiuis uiuendi rationibus delineatam ; quorum alter pastor erat (qui propter otium et quietum liberumque coeli aspectum typus est uitae theoricae), alter agricola (laboribus scilicet fatigatus, et aspectu in terram defixus). Ubi cernere est, fauorem electionemque diuinam ad pastorem accessisse, non ad agricolam. Sic ante Diluuium, Sacri Fasti, inter paucissima quae de eo saeculo memorantur, dignati sunt memoriae prodere inuentores musicae atque operum metallicorum. Sequenti saeculo post Diluuium, grauissima poena qua Deus humanam auperbiam ultus est fuit confusio linguarum, qua doctrinae liberum commercium et literarum ad inuicem communicatio maxime interclusa est. [1,63] Descendamus ad Mosem legislatorem et primum Dei notarium, quem Scripturae ornant hoc elogio, quod "gnarus et peritus esset omnis doctrinae Aegyptiorum". Quae, quidem gens inter uetustissimas mundi scholas numeratur. Sic enim Plato inducit Aegyptium sacerdotem dicentem Soloni : "Vos Graeci semper pueri estis, nullam uel sctentiam antiquitatis uel antiquitatem scientica habentes." Perlustremus Caeremonialem Legem Mosis, reperiemusque (praeter Christi praefigurationem, distinctionem populi Dei a gentibus, exercitium obedientiae, aliosque eiusdem legis usus sacros) nonnullos doctissimorum Rabbinorum haud inutilem circa eam nauasse operam, ut sedulo eruerent, quandoque naturalem, quandoque moralem sensum caeremoniarum et rituum. Exempli gratia : ubi de lepra dicitur, "Si effloruerit discurrens lepra, homo mundus erit et non recludetur: sin caro uiua in eo erit, immunditiae condemnabitur, et ad sacerdotis arbitrium separabitur." Ex hac lege colligit unue eorum axioma in natura : "Putredinem pestilentiorem esse ante quam post maturitatem". Alius morale documentum elicit : "Homines flagitiis undiqus coopertos minus corrumpere publicos mores, quam mediocriter ex parte tantum malos : adeo ut ex hoc et similibus locis eius legis, praeter sensum theologicum, haud pauca ad philosophiam spectantia spargi uideantur. [1,64] Si quis etiam eximium ilium Iobi librum diligenter euoluerit, plenum eum et tanquam grauidum naturalis philosophiae mysteriis deprehendet. Exempli gratis ; circa cosmographiam et rotunditatem terrae illo loco, "Qui extendit aquilonem super uacuum, et appendit terram super nihilum"; ubi pensilis terra, polus arcticus, et coeli conuexitas in extimis, haud obscure insinuantur. Rursus circa astronomiam et asterismos, illis uerbis : "Spiritus eius ornauit coelos, et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus." Et alio loco : "Nunquid coniungere ualebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?" ubi immota configuratio stellarum fixarum, paribus interuallis semper inter se distantium, elegantissime describitur. Item alio loco : "Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri"; ubi iterum innuit depressionem antarctici poli, eamque designat nomine interiorum Austri, quia australes stellae nostro hemisphaerio non cernuntur. Circa generationem animalium : "Annon sicut lac mulsisti me, et sicut caseum coagulasti me"? etc. Circa rem metallicam : "Habet argentum uenarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur, ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes uertitur" : et sequentia in eodem capite. [1,65] Pariter et in persona regis Salomonis uidemus donum sapientiae, tum in petitione ipsius tum in concessione diuina, omnibus terrenae et temporalis foelicitatis bonis praelatum ; uirtute cuius doni et concessionis Salomon egregie instructus, non solum scripsit insignes illas parabolas siue aphorismos de diuina atque morali philosophia, uerum etiam composuit naturalem historiam omnium uegetabilium, "a cedro super montem usque ad muscum super murum" (qui nihil est aliud quam rudimentum plantae, putredinis et herbae medium), omniumque etiam quae respirant et mouentur. Imo idem rex Salomon, quamuis excelluerit opibus, magnificentia aedificiorum, classe, famulitio, nominis celebritate, et reliquis quae ad gloriam pertinent, nihil tamen ex ista gloriae segete sibi ipsi decerpit sut assumit, praeter decus inquirendi et inueniendi ueritatem. Sic enim diserte ait : "Gloria Dei est celare uerbum, et gloria regis inuestigare sermonem." Ac si Diuina Maiestas innoxio illo et beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inueniantur; quasique etiam nihil esset honorificentius regibus, quam Dei collusores esse in eodem ludo ; praesertim cum tot ingeniis imperent, tantasque opes praesto habeant, quibus omnis secreti inuestigatio absolui possit. Nec uero aliter haec dispensauit Deus, postquam Saluator noster in mundum uenisset. Ille enim prius potentiam ostendit suam in profliganda ignorantia, ubi cum doctoribus et sacerdotibus dissereret in Templo, quam in subiuganda natura tot et tantis editis miraculis. Aduentus quoque Spiritus Sancti praecipue adumbratus atque expressus fuit in similitudine ac dono linguarum, quae sunt duntaxat uehicula scientiae. Ita in seligendis illis instrumentis quae adhibuit Deus ad fidem disseminandam, initio homines euocauit plane indoctos et illiteratos, praeterquam quod Spiritus Sancti afflatu instructi fuissent; quo euidentius uirtutem suam immediatam et diuinam declararet, omnemque humanam sapientiam deprimeret. Quamprimum autem consilium suum in hac parte perimpletum esset, mox in proxima successione temporum, diuinam ueritatem suam aliis doctrinis ueluti pedissequis comitatam in mundum immisit. Itaque D. Pauli calamus (qui inter Apostolos solus literatus fuit), in Scripturis Noui Testamenti praecipue a Deo adhibitus est. [1,66] Sic et nouimus complures ex antiquis episcopis et patribus egregie fuisse in omni ethnicorum eruditione uersatos. Adeo ut Edictum Iuliani, quo cautum est ne Christiani ad scholas et gymnasia mitterentur, perniciosior machina ad expugnandam fidem Christianam, quam cruentae superiorum imperatorum persecutiones habitum fuerit. Neque Gregorii Primi, episcopi Romani, (caetera uiri egregii) aemulatio et inuidentia, qui ethnicorum authorum et antiquitatum memoriam obliterare studebat, in bonam partem etiam apud uiros pios accepta est. Quinimo sola Christiana Ecclesia, inter inundationes Scytharum a plagis septentrionalibus et Saracenorum ab orientalibus, pretiosas gentilis eruditionis reliquias, iamiam funditus perituras, sinu et gremio suo conseruauit. Nuper etiam intueri licet Iesuitas, qui (partim studio proprio, partim ex aemulatione aduersariorum, literis strenue incubuerunt) quantum subsidii uiriumque Romanae Sedi reparandae et stabiliendae attulerint. [1,67] Quare, ut absoluam hanc partem, duo sunt praecipua officia et ministeria, praeter ornatum et illustrationem, quae Fidei Religionique humaniores literae persoluunt. Unum, quod efficacia sint incitamenta ad diuinam gloriam exaltandam et celebrandam; sicut enim Psalmi et aliae Scripturae crebro nos inuitant ad contemplationem praedicationemque magnificorum et admirabilium operum Dei, ita si tantum in eorum specie externa sicut sensibus nostris se exhibent haereremus, eandem faceremus iniuriam Maiestati Diuinae, ac si de opulentia et copia nobilissimi gemmarii ex iis quae palam exponuntur in pergula iudicaremus. Alterum, quod singulare remedium antidotumque exhibeat Philosophia contra infidelitatem et errores. Nam Saluator noster inquit: "Erratis nescientes Scripturas et potentiam Dei". Ubi duos libros, ne in errores incidamus, proponit nobis euoluendos ; primo uolumen Scripturarum, quae uoluntatem Dei, dein uolumen Creaturarum, quae potentiam reuelant : quorum posterior ueluti clauis est prioris, non solum intellectum nostrum aperiens ad genuinam Scripturarum mentem ex generalibus regulis rationis et legibus sermonis expromendam ; sed porro etiam praecipue fidem nostram reserans, ut in seriam ingrediamur Omnipotentiae Diuinae meditationem, cuius characteres maxime insculpti eius operibus et incisi sunt. Tantum de Diuinis testimoniis ac iudiciis, pro uera dignitate et pretio doctrinae, dictum sit. [1,68] Quantum ad Humana testimonia et argumenta, tam latus aperitur campus, ut in tractatu hoc breui et presso delectum potius adhibere deceat quam copiam. Primo itaque summus apud ethnicos honoris gradus fuit, diuinam uenerationem cultumque consequi; (quod quidem Christianis est tanquam fructus uetitus ; nunc uero loquimur separatim de iudiciis humanis). Itaque (ut coepimus dicere) apud ethnicos ille quem Graeci "Apothesin", Latini "Relationem inter Diuos" uocarunt, supremus honor fuit, qui homini ab homine tribui posset ; praesertim ubi non ex decreto aut edicto aliquo imperii (ut Caesaribus apud Romanos), sed ex opinione hominum et fide interna ultro deferretur. Cuius honoris tam excelsi gradus quidam erat, et terminus medius. Quippe supra humanos honores, heroici numerabantur et diuini; in quorum distributione hunc ordinem tenuere ueteres. Rerumpublicarum conditores, legislatores, tyrannicidae, patres patriae, quique in rebus ciuilibus optime meruerunt, insigniti sunt titulo Heroum tantum, aut Semideorum ; quales fuere Theseus, Minos, Romulus, ceterique. Ex altera parte inuentores et authores nouarum artium, quique uitam humanam nouis commodis et accessionibus dotarunt, semper consecrati sunt inter Deos Ipsos Maiores; quod Cereri, Baccho, Mercurio, Apollini, et aliis contigit. Quod certe iure et sano cum iudicio factum est. Nam priorum benemerita intra unius aetatis aut nationis limites fere coërcentur; nec absimilia sunt imbribus tempestiuis et benignis, qui quamuis frugiferi sint atque optabiles, tamen pro illa tempestate tantum qua decidunt, atque pro amplitudine tractus terrae quam irrigant, utiles sunt ; posteriorum uero beneficia, ut ipsius solis et caelestium munera, temporibus perpetua, locis infinita sunt. Illa rursus cum contentione et perturbatione ut plurimum coniuncta sunt; haec habent uerum characterem Diuinae Praesentiae, ueniuntque in aura leni absque tumultu aut strepitu. [1,69] Neque sane doctrinae meritum in ciuilibus et in reprimendis incommodis quae homo homini infert, multum cedit alteri in subleuandis humanis necessitatibus quae ab ipsa natura imponuntur. Atque hoc genus meriti optime adumbratum fuit sub illa ficta narratione de theatro Orphei; ubi singulae bestiae auesque congregatae sunt, quae appetituum suorum innatorum immemores, praedae, ludi, pugnae, amice placideque una stetere, citharae concentu et suauitate captae ; cuius sonus ubi aut cessaret aut maiori sonitu obrueretur, omnes illico animantes ad ingenium redibant. Qua in fabula eleganter describuntur ingenia et mores hominum, qui uariis et indomitis cupiditatibus agitantur, lucri, libidinis, uindictae ; qui tamen quamdiu aures praebent praeceptis et suasionibus religionis, legum, magistrorum, in libris, sermonibus, et concionibus eloquenter et suauiter modulantibus, tamdiu pacem colunt et societatem; sin ista sileant aut seditiones et tumultus obstrepant, omnia dissiliunt et in anarchiarn atque confusionem relabuntur. [1,70] Sed enim hoc clarius cernitur, cum reges ipsi aut magnates aut praefecti eruditione praediti sint. Utut enim suis addictus nimium partibus uideatur, qui dixit, "Tum demum respublicas fore felices, cum aut philosophi regnant, aut reges philosophantur"; hoc tamen experientia notum est, sub eruditis principibus et custodibus reipublicae saecula maxime foelicia fuisse. Quamuis enim reges ipsi suos habeant errores et uitia, affectibus scilicet et prauis consuetudinibus pro more caeterorum hominum obnoxii ; tamen doctrinarum si accedat lumen, anticipatae quaedam notiones religionis, prudentiae, honestatis, retinent eos, et ab omni praecipiti et immedicabili excessu et errore refraenant ; aurem semper uellentes, etiam cum consiliarii et domestici silent. Quin senatores ipsi et consiliarii qui literis exculti sunt, solidioribus innituntur principiis quam qui ab experientia tantum edocti sunt ; illis ex longinquo prospicientibus pericula et mature propulsantibus, cum isti tantum ex propinquo et cominus sapiant, nihil uidentes nisi quod imminet, et tunc demum agilitate ingenii sui se in ipso periculorum articulo expedire et eripere posse confidentes.