[1,21] Quapropter dignitatis imminutiones et quasi dehonestamenta, quae a literatorum fortuna literis imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopia ipsorum, aut a uitae genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum in quibus uersantur subiecto non admodum nobili. [1,22] Quantum ad paupertatem pertinet, quodque frequenter usuueniat ut literati inopes sint, et tenui plerumque origine, neque tam propere ditescant ac alii qui quaestui solum inhiant ; consultum foret hunc locum, de laude paupertatis, Fratribus Mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere ; quibus Machiauellus non parum tribuebat, cum diceret, "iamdudum actum esset de regno sacerdotum, nisi reuerentia erga fratres ac monachos episcoporum luxum et excessum compensasset". Pariter dicat quis, foelicitatem et magnificentiam principum et nobilium iam olim recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent literatis istis pauperibus ciuilis uitae culturam et decus. Sed missis his laudum aucupiis, notatu dignum est quam sacra atque ueneranda res, per aliquot apud Romanos secula, paupertas ipsa habita fuerit ; quae tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim praefatur T. Liuius : "Aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec maior nec sanctior nec bonis eremplis ditior fuit, nec in quam tam serae auaritia luxuriaque immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parcimoniae honos fuerit". Quinetiam postquam Roma iam degenerasset, legimus, cum Caesar Dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis eius prompsisse sententiam, nihil tam expeditum esse ad id quod ageret, quam si diuitiarum honos quoquo modo tolleretur. "Verum" (inquit) "haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus neque alia uulgo cupienda uenalia erunt". Denique, quemadmodum uere dictum est "ruborem esse colorem uirtutis", licet quandoque oriatur ex culpa ; ita recte statuas paupertatem esse uirtutis fortunam, quamuis interdum a luxu et incuria accersatur. Salomonis certe haec est sententia, "Qui festinat ad diuitias, non erit insons"; et praeceptum, "Veritatem eme et noli uendere, similiter scientiam et prudentiam" : quasi aequum iudicet, opes impendendas ut doctrina paretur, non doctrinam eo uertendam ut opes congerantur. [1,23] Quid attinet dicere de uita illa priuata et obscura, quam literatis obiiciunt? Adeo tritum thema est atque ab omnibus iactatum, otium et secessum (modo absint desidia et luxus) praeponere uitae forensi et occupatae, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltem ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum quin bene tractet: ita humanis conceptibus in exprimendo et consensibus in approbando consonat. Hoc tantum adiiciam, eruditos latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minime degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti, de quibus in elatione Iuniae non gestatis, cum aliae plurimae ducerentur, Tacitus, "Eo ipso" (inquit) "praefulgebant, quod non uisebantur". [1,24] De occupationum quae literatis committuntur uilitate illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac iuniorum institutio, cuius aetatis contemptus in magistros ipsos redundat. Caeterum quam iniusta sit haec obtrectatio, si non ex uulgi opinione sed ex sano iudicio res perpendatur, inde licet aestimare, quod diligentiores sint omnes in imbuenda testa recenti quam ueteri; magisque solliciti sint qualem admoueant terram tenerae plantae quam adultae ; unde liquet, praecipuam curam circa rerum et corporum initia uersari. Rabbinis, si placet, porrige aurem ; "Iuuenes uestri uisiones uidebunt, et senes somniabunt somnia"; ex hoc textu colligunt, iuuentutem esse aetatem digniorem ; quanto nimirum reuelatio accedat clarior per uisiones quam per somnia. Illud uero notatu omnino dignum, quod licet paedagogi, uelut simiae tyrannidis, scenae sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum ueluti obdormierit ; uetus tamen querela sit, inde usque ab optimis et prudentissimis saeculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quae nobilissima pars priscae disciplinae reuocata est aliquatenus quasi postliminio in Iesuitarum collegiis ; quorum cum intueor industriam solertiamque tam in doctrina excolenda quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, "Talis cum sis, utinam noster esses". Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis. [1,25] Quod ad literatorum mores ; res est ista potiue ad personas quam ad studia spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus uitae ordinibus et generibus, tam mali quam boni ; neque propterea non uerum est (quod asseritur) "abire studia in mores" ; atque literas, nisi incidant in ingenia admodum deprauata, corrigere prorsus naturam et mutare in melius. [1,26] Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem aestimanti nullum occurrit dedecus literis ex literatorum moribus, quatenus sunt literati, adhaerens ; nisi forte hoc uitio uertatur (cuius Demosthenes, Cicero, Cato Secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quod cum plerumque tempora de quibus legunt illis in quibus uiuunt, et quae praecipiuntur illis quae aguntur, meliora sint, ultra quam par est contendant morum corruptelas ad praeceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscae seueritatis mores temporibus dissolutis imponere; de quo tamen abunde e propriis fontibuss admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optima ciuibus suis dedisset leges ? "Optimas", inquit, "ex illis quas ipsi uoluissent accipere". Ita Plato, uidens corruptiores suorum ciuium mores quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens: "Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non uiolentia; obtestando, non contestando". Atque hoc ipsum cauet ille, qui a consiliis Caesari : "Non", inquit, "ad uetera instituta reuocans, quae iampridem corruptis moribus ludibrio sunt". Cicero etiam huius erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens ; "Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicae: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in faece Romuli". Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora : "Isti", inquit, "ipsi praceptores et magistri uidentur fines officiorum paulo longius quam natura uellet protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oportet consisteremus". Ipsemet tamen potuit dicere, "Monitis sum minor ipse meis" : quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam grauiter, impegerit. [1,27] Aliud quod eruditis non immerito fortasse obiicitur uitium huiusmodi est, quod honori aut emolumento patriarum suarum aut dominorum proprias fortunas aut praesidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis, "Mea", inquit, "consilia, si recte attendatis, non sunt eius generis per quae ego inter uos magnus, uos inter Graecos despectui sitis ; sed talia, ut mihi sapenumero ea haud tutum sit dare, uobis autem semper utile amplecti". Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis aeternae eruditorum magistrorum consecrasset gloriae, dominum suum omnibus iam flagitiis inguinatissimum libere atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo praecipitio. Neque aliter potest se habere res; siquidem humanam mentem doctrina imbuit uero sensu fragilitatis suae, instabilitatis fortunae, dignitatis animae et muneris sui ; quaram rerum memores nullo modo sibi persuadere possunt fortunae propriae amplitudinem, tanquam praecipnum sibi bonorum finem, statui posse. Quare sic uiuunt tanquam rationem reddituri Deo, et dominis post Deum, siue regibus siue rebus publicis, hac formula, "Ecce tibi lucrefeci", non autem illa, "Ecce mihi lucrefeci". At politicorum turba, quorum mentes in doctrina offïciorum et in contemplatione boni uniuersalis non sunt institutae et confirmatae, omnia ad se referunt ; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineae in se suisque fortunis debeant concurrere ; de reipublicae naui, licet tempestatibus iactata, neutiquam solliciti, modo ipsis in scapha rerum suarum receptus detur et effugium. At contra, qui officiorum pondera et philautiae limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus et rerum mutationibus, non id artibus aut uersatili ingenio, sed reuerentiae quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuendum. Caeterum quod attinet ad fidei constantiam et officiorum religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eae quandoque a fortuna mulctentur, aut ex malesanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut in hac re longa defensione non sit opus. [1,28] Aliud uitium literatis familiare (quod facilius excusari potest quam negari) illud: nimirum, quod non facile se applicent et accommodent erga personas quibuscum negotiantur aut uiuunt : qui defectus e duabus oritur causis. Prima est, animi ipsius magnitudo, propter quam aegre se demittere possunt ad obseruantiam unius alicuius hominis. Amantis uerba sunt, non sapientis, "satis magnum alter alteri theatrum sumus". Neque tamen inficias ibo, illum qui aciem animi, instar oculi, non possit aeque contrahere ac dilatare insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda uero causa est probitas morum et simplicitas; quae tamen delectum iudicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi obseruantiae erga aliquam personam limites non ultra porrigunt se quam ita nosse illius mores ut absque offensione cum eo uersari, eumque consilio si opus sit iuuare, nobisque interim ipsis in omnibus cauere possimus; uerum alienos affectus rimari, eo fine ut illum inflectas, uerses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi ; id quod in amicitia uitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim Orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus ; neque enim subditos decet corda regum suorum, quae Sacrae Scripturae inscrutabilia docent, curiosius rimari. [1,29] Superest etiamnum aliud uitium (quocum hanc partem concludam) literatis saepius imputatum; uidelicet quod in rebus exiguis et externis (uultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et huiusmodi) deficiant in obseruando decoro ; unde homines imperiti ex istis minutis leuiculisque erroribus quanti sint in rebus maioribus tractandis coniecturam capiunt. Verum fallit eos plerumque huiusmodi iudicium ; imo sciant responsum sibi esse a Themistocle, qui cum rogatus esset ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se sed ad praesens institutum perquam apposite respondit: "Se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum paruum in ciuitatem magnum euadere posset satis nosse". Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamen in communi uita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quinetiam huiusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de praeceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quae exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque; intus uero pretiosos liquores et nobilia medicamenta recondita habebant: fatendo scilicet, quod ad uulgi captum et famam popularem prae se ferret nonnulla leuia atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus quam uirtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum haec hactenus. [1,30] Interim monere placet, nos nihil minus agere quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abiectis et sordidis, quibus et seipsos et literas dehonestarunt; quales erant apud Romanos, saeculis posterioribue, philosophi quidam in familiis diuitum, mensarumque eorum asseclae, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cuius generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitaeum in rheda gestare uoluit ; quod cum ille officiose sed indecenter faceret, pusio subsannans, "Vereor", inquit, "ne philosophus noster e Stoico fiat Cynicus". Ante omnia uero, nihil tam offecit literarum dignitati quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, "Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam" (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque uero nimis laudo morem illum receptum libros patronis nuncupandi; cum libri, praesertim qui hoc nomine dignandi, in ueritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius ueteres, qui non aliis quam amicis atque aequalibus scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina eiusmodi amicorum tractibus suis imponere ; quod si forte regibus aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est cum argumentum libri personae tali conueniret. Haec autem, et similia, reprehensionem potius merentur quam defensionem.