[1,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM. LIBER PRMUS. [1,1] Sint ueteri Lege, Rex Optime, erant et spontaneae oblationes et quotidiana sacrificia ; haec ex rituali cultu, illae ex pia alacritate profectae. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a seruis suis ; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum ; in posteriori autem genere, dubitaui quid potissimum sumerem : satius autem uisum est huiusmodi aliquid deligere, quod potius ad personae tuae excellentiam quam ad negotia coronae spectaret. [1,2] Ego saepissime de Maiestate tua, ut debeo, cogitans, (missis aliis siue uirtutis siue fortunae tuae dotibus) magna prorsus aflicior admiratione, cum intueor excellentiam earum in eo uirtutum facultatumque, quas philosophi intellectuales uocant : capacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitudinem memoriae, prehensionis uelocitatem, iudicii penetrationem, elocutionisque ordinem simul et facilitatem. Subit profecto animum quandoque dogma illud Platonicum, quo asseritur, "Scientiam nihil aliud esse quam Reminiscentiam ; animumque naluraliter omnia cognoscere, natiuae luci, quam specus corporis obumbrauerat, subinde redditum". Certe huius rei (si in quo alio) relucet in Maiestate tua exemplum insigne ; cui adeo prompta est mens ad concipiendam flammam, ubi uel leuissima eam excitauerit obiecta occasio, uel minima alienae cognitionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur de regum sapientissimo Sacra perhibet Scriptura, "Cor illi fuisse tanquam arenam maris", cuius quanquam massa praegrandis, partes tamen minutissimae ; sic mentis indidit Deus Maiestati tuae crasim plane mirabilem, quae cum maxima quaeque complectatur, minima tamen prehendat nec patiatur effluere : cum perdifficile uideatur uel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Caesare ; "Augusto", inquit, "profluens, et quae principem uirum deceret, eloquentia fuit". Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa aut affectata aut imitatrix, quamuis alioquin excellens, nescio quid seruile olet, nec sui iuris est. Tuum autem dicendi genus uere regium est, profluens tanquam a fonte, et nihilominus, sicut naturae ordo postulat, riuis diductum suis, plenum facilitatis foelicitatisque, imitans neminem nemini imitabile. Atque sicut in rebus tuis quae tam ad regnum quam ad domum tuam spectant, uirtus uidetur cum fortuna certare; mores scilicet optimi cum foelici regimine ; spes tuae olim patienter et pie cohibitae, cum fausta et opportuna speratorum adeptione ; tori coniugalis sancta fides, cum fructu coniugii beato in sobole pulcherrima; pia et principe Christiano dignissima ad pacem propensio, cum simili uicinorum principum inclinatione in idem uotum foeliciter conspirantium ; sic et in intellectus tui dotibus non leuior exoritur lis et aemulatio, si eas quae a natura ipsa praebitae sunt et infusae cum instructissima gaza multiplicis eruditionis et plurimarum artium scientia committamus. Neque uero facile fuerit regem aliquem post Christum natum reperire, qui fuerit Maiestati tuae literarum diuinarum et humanarum uarietate et cultura comparandus. Percurrat qui uoluerit imperatorum et regum seriem, et iuxta mecum sentiet. Magnum certe quiddam praestare reges uidentur, si delibantes aliorum ingenia ex compendio sapiant, aut in cortice doctrinae aliquatenus haereant, aut denique literatos ament euehantque. At regem, et regem natum, ueros eruditionis fontes hausisse, imo ipsummet fontem eruditionis esse, prope abest a miraculo. Tuae uero Maiestati etiam illud accedit, quod in eodem pectoris tui scrinio Sacrae Literae cum profanis recondantur; adeo ut cum Hermete illo Trismegisto triplici gloria insigniaris, potestate Regis, illuminatione Sucer- dotis, eruditione Philosophi. Cum igitur alios reges longe hac laude (proprie quae tua est) superes, aequum est ut non solum praesentis saeculi fama et admiratione celebretur, aut etiam historiarum lumine posteritati transmittatur, uerum ut solido aliquo in opere incidatur, quod et regis magni potentiam denotet, et regis tam insigniter docti imaginem referat. [1,3] Quare (ut ad incoeptum reuertar) nulla potior mihi uisa est oblatio, quam tractatus aliquis eo spectans. Huius argumentum duabus constabit partibus. In priori (quae leuior est, neque tamen ullo modo praetermittenda) de Scientiae et Literarum per omnia excellentia agendum est ; et simul de merito eorum, qui in iisdem prouehendis operam strenue et cum iudicio impendunt. Posterior uero pars (quod caput rei est) proponet, quid in hoc genere huc usque actum sit et perfectum ; insuper et ea perstringet quae uidentur desiderari ; ut quamuis non ausim seponere aut deligere tuae quod praecipue Maiestati commendem, tamen multa et uaria repraesentando regias tuas cogitationes excitare possim, ut proprios pectoris tui thesauros excutias, atque inde, pro magnanimitate tua atque sapientia, optima quaeque, ad Artium et Scientiarum terminos proferendos, depromas. [1,4] In ipso uestibulo prioris partis, ad purgandam uiam et quasi indicendum silentium, quo melius audiantur testimonia de dignitate literarum absque oblatratione tacitarum obiectionum, statui primo loco liberare literas opprobriis et uilipendiis quibus impetit eas ignorantia, sed ignorantia sub non uno schemate ; modo in theologorum zelotypia, modo in politicorum supercilio, modo in ipsorum literatorum erroribus sese ostentans et prodens. Audio primos dicentes, Scientiam inter ea esse quae parce cauteque admittenda sunt; Scientiae nimium appetitum fuisse primum peccatum, unde hominis lapsus; hodieque haerere serpentinum quid in ea, siquidem ingrediens tumorem inducit ; "Scientia inflat" : Salomonem censere, "Faciendi libros nullum esse finem, multamque lectionem carnis esse afflictionem"; et alibi, "In multa sapientia multam esse indignationem" ; et "Qui auget scientiam, augere et dolorem" : D. Pauli monitum esse, "Ne decipiamur per inanem philosophiam" : quin et experientia notum esse, doctissimos uiros heereticorum Coryphaeos, doctissima saecula in atheismum procliuia fuisse ; contemplationem denique secundarum causarum authoritati primae causae derogare. [1,5] Ut igitur falsitatem huius dogmatis fundamentaque eius male iacta aperiamus, cuiuis obuiam est istos non percipere, scientiam quae lapsum peperit non fuisse puram illam primigeniamque scientiam naturalem, cuius lumine Homo animalibus in Paradiso adductis nomina ex natura imposuit, sed superbam illam "Boni et Mali", per quam excutere Deum sibique ipse legem figere ambiuit. Neque certe uis ulla scientiae, quanta quanta sit, inflat mentem ; cum nihil implere animum, nedum distendere possit, praeter Deum Deique contemplationem ; quare Salomon, de duobus palmariis inuentionis sensibus (uisu atque auditu) loquens, ait: "Oculum uidendo, aurem audiendo non satiari" ; quod si non sit impletio, sequitur continens maius esse contento. Haud aliter de scientia ipsa animoque humano (cui sensus sunt tanquam emissarii) definit his uerbis, quae Calendario suo Ephemeridique omnium rerum tempora describenti subnectit, ita concludens; "Omnia Deus condidit, ut unumquodque pulcrum sit in tempore suo : mundam quoque ipsum indidit cordi eorum : inuenire tamen homo non potest opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem". Quibus uerbis haud obscure innuit Deum fabricatum esse animum humanum instar speculi totius mundi capacem, eiusque non minus sitientem quam oculum luminis; neque gestientem solum conspicere uarietates uicissitudinesque temporum, uerum etiam perscrutandi explorandique immotas atque inuiolabiles naturae leges et decreta ambitiosum. Et quamuis innuere uideatur summam illam natures oeconomiam (quam appellat "Opus quod operatur Deus ab initio usque ad finem") non posse inueniri ab homine, hoc non detrahit captui humano, sed in impedimenta doctrinae reiiciendum ; qualia sunt uitae breuitas, studiorum diuortia, scientiarum traditio praua et infida, plurimaque alia incommoda quibus humana conditio irretitur. Siquidem nullam uniuersi partem ab humana disquisitione alienam esse satis clare alibi docet, inquiens, "Spiritus hominis est tanquam lucerna Dei", qua intima arcana explorat. [1,6] Quare si tanta sit amplitudo captus humani, manifestum est nullum esse periculum a quantitate scientiae, utut diffusa, ne aut tumorem inducat aut excessum ; sed a qualitate tantum, quae quantulacunque sit, si absque antidoto sua sumatur, malignum quid habet atque uenenosum, flatuosis symptomatis plenissimum. Haec antidotus eiue aroma (cuius mixtio temperat scientiam eamque saluberrimam efficit) est charitas, quod etiam priori clausulae subiungit Apostolus, dicens, "Scientia inflat, charitas autem aedificat". Cui consonum est, quod alibi docet ; "Si", inquit, "linguis loquar Angelorum uel hominum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut aes resonans aut cymbalum tinniens". Non quin eximium quid sit loqui linguis Angelorum et hominum, sed quia si segregetur a charitate neque ad commune humani generis bonum dirigatur, potius inanem gloriam exhibebit quam solidum fructum. Censuram quod attinet Salomonis de excessu legendi seribendique libros, et cruciatu spiritus e scientia oriundo, monitumque etiam Paulinum "Ne decipiamur per inanem philosophiam" ; si recte explicentur ea loca, optime ostendent ueros cancellos et limites quibus humana scientia circumsepitur, ita tamen ut liberum sit ei absque omni coarctatione uniuersam rerum naturam amplecti. Sunt enim limites tres. Primus, ne ita foelicitatem collocemus in scientia, ut interim mortalitatis nostrae obliuio subrepat. Secundus, ne sic utamur scientia ut anxietatem pariat, non animi tranquillitatem. Tertius, ne putemus posse nos per naturae contemplationem mysteria diuina assequi. [1,7] Nam quantum ad primum, optime in eodem libro alibi se Salomon explicat, "Satis", inquit, "perspexi sapientiam tantum recedere a stultitia, quantum lucem a tenebris. Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris oberrat; sed simul didici moriendi necessitatem utrique esse communem". De secundo certum est, nullam animi anxietatem aut perturbationem oriri e scientia, nisi tantum per accidens. Omnis enim scientia, et admiratio (quae est semen scientiae), per se iucunda est; cum autem conclusiones inde deducuntur, quae oblique rebus nostris applicatae uel infirmos metus gignunt uel immodicas cupiditates, tum demum nascitur cruciatus ille et perturbatio mentis qua de loquimur; tunc enim scientia non est amplius "lumen siccum" (ut uoluit Heraclitus ille obscurus, "Lumen siccum optima anima") sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. [1,8] Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede praetereunda est. Si quis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu tantum luminis assequi speret quantum ad patefaciendam diuinam naturam aut uoluntatem sufficiet, "nae iste decipitur per inaniam philosophiam". Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam ; quantum ad Deum, admirationem tantum, quae est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus; "Sensus humanos solem referre, qui quidem reuelat terrestrem globum, coelestem uero et stellas obsignat": sic sensus reserant naturalia, diuina occludunt. Atque hinc euenit, nonnullos e doctiorum manipulo in haeresim lapsos esse, quum ceratis sensuum alis innixi ad diuina euolare contenderent. Namque eos qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Iobi quaestione, "An oporteat mentiri pro Deo, et eius gratia dolum loqui conueniat, ut ipsi gratificemur?" Liquet enim Deum nihil operari ordinario in natura nisi per secundas causas, cuius diuersum credi si uellent, impostura mera esset, quasi in gratiam Dei, et nihil aliud quam authori ueritatis immundam mendaci hostiam immolare. [1,9] Quin potius certissimum est, atque experientia comprobatum, leues gustus in philosophia mouere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophie, cum secundae causae tanquam sensibus proximae ingerant se menti humanae, mensque ipsa in illis haereat atque commoretur, obliuio primae causae obrepere possit ; sin quis ulterius pergat, causarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera Prouidentiae intueatur, tunc secundum poetarum mythologiam facile credet summum naturalis catenae annulum pedi solii Iouis affigi. [1,10] Ut semel dicam, nemo male applicatae sobrietatis moderationisque famam captans posse nos nimium progredi in libris siue scripturarum siue creaturarum, theologia aut philosophia, existimet : quinimo excitent se homines, et infinitos profectus audacter urgeant utrobique et persequantur; cauentes tantum ne scientia utantur ad tumorem, non ad charitatem ; ad ostentationem, non ad usum ; et rursus, ne distinctas illas theologiae philosophiaeque doctrinas, earumque latices, imperite misceant ac confundant.