[10,0] De dissimilitudine coelestium et sublunarium quoad aeternitatem et mutabilitatem ; quod non sit uerificata. Quod receptum est, uniuersitatem naturae ueluti per globos recte diuidi et distingui ; ut alia sit ratio coelestium, alia sublunarium ; id non absque causa introductum uidetur, si in haec opinione modus adhibeatur. Dubium enim non est, quin regiones sub orbe lunari positae et supra, una cum corporibus quae sub eisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque tamen hoc certius est quam illud, corporibus utriusque globi inesse communes inclinationes, passiones, et motus. Itaque unitatem naturae sequi debemus, et ista distinguere potins quam discerpere, nec contemplationem frangere. Sed quod ulterius receptum est, — coelestia mutationes non subire ; sublunaria uero aut elementaria, quae uocant, iisdem obnoxia esse; et materiam horum instar meretricis esse, nouas formas perpetuo appetentem ; illorum autem instar matronae, stabili et intemerato connubio gaudentem ; — popularis opinio uidetur esse, et infirma, et ex apparentia et superstitione orta. Videtur autem nobis haec sententia ex utraque parte labilis et sine fundamento. Nam neque coelo ea competit aeternitas quam fingunt, nec cursus terrae ea mutabilitas. Nam, quod ad coelum attinet, non ea nitendum est ratione, mutationes ibidem non fieri, quia sub aspectum non ueniunt. Aspectum enim frustrat et corporis subtilitas et loci distantia. Nam uariae inueniuntur aeris mutationes, ut in aestu, frigore, odoribus, sonis, manifestum est, quae sub uisum non cadunt. Neque rursus (credo), si oculus in circulo lunae positus esset, a tanto interuallo quae hic apud nos fiunt, et qui in superficie terrae obueniunt motus et mutationes machinarum, animalium, plantarum et huiusmodi, (quae pusillae alicuius fèstucae dimensionem, ob distantiam, non aequant,) cernere posset. In corporibus autem quae tantae molis et magnitudinis sunt, ut ob dimensionum suarum amplitudinem spatia distantiarum uincere atque ad aspecturn peruenire possunt, rnutationes in regionibus coelestibus fieri, ex cometis quibusdam satis liquet ; iis dico, qui certam et constantem configurationem cum stellis fixis seruarunt ; qualis fuit illa, quae in Cassiopea nostra aetate apparuit. Quod autem ad terram attinet ; postquam ad interiora eius, relicta ea quae in superficie et partibus proximis inuenitur incrustatione et mixtura, penetratum est, uidetur et ibi quoque similis ei quae in coelo supponitur perpetuitas existere. Proculdubio enim est, si in profundo terra pateretur mutationes, consequentiam earum mutationum, etiam in nostra regione, quam calcamus, maiores casus fuisse parituram quam fieri uidemus. Sane terrae motus plerique, et eruptiones aquarum, uel eructationes ignium, non ex profundo admodurn, sed prope, insurgunt ; cum paruum aliquod spatium in superficie occupent. Quanto enim latiorem regionem et tractum huiusmodi accidentia in facie terrae occupant, tanto magis radices siue origines eorum ad uiscera terrae penetrare putandum est. Itaque maiores terrae motus (maiores, inquam, ambitu, non uiolentia) qui rarius eueuiunt, recte cometis eius generis de quo diximus aequiparari possunt ; qui et ipsi infrequentes sunt ; ut illud maneat quod initio diximus, inter coelum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Si quem autem aequabilitas et certitudo motus in corporibus coelestibus apparens mouet, ueluti aeternitatis comes indiuiduus; praesto est oceanus, qui in aestu suo haud multo minorem constantiam ostendat. Postremo, si quis adhuc instet, negari tamen non posse quin in ipsa superficie orbis terrarum et partibus proximis infinitae fiant mutationes, in coelo non item ; huic ita responsum uolumus : nec nos haec per omnia aequare ; et tamen si regiones (quas uocant) superiorem et mediam aeris pro superficie aut interiore tunica coeli accipiamus, quemadmodum spatium istud apud nos, quo animalia, plantae, et rnineralia continentur, pro superficie uel exteriore tunica terrae accipimus, et ibi quoque uarias et multiformes generationes et mutationes inueniri. Itaque tumultus fère omnis, et conflictus, et perturbatio, in confiniis tantum coeli et terrae locum habere uidetur. Ut in rebus ciuilibus fit; in quibus illud frequenter usu uenit, ut duorum regnorum fines continuis incursionibus et uiolentiis infestentur, dum interiores utriusque regni prouinciae secura pace atque alta quiete fruuntur. Nemo autem, si recte attenderit, religionem hic opponat. Nam ethnica iactantia solummodo praerogatiua ista coelum materiatum donauit, ut sit incorruptibile. Scripturae autem Sacrae aeternitatem et corruptionem coelo et terrae ex aequo, licet gloriam et uenerationem disparem, attribuunt. Nam si legatur, solem et lunam fideles et aeternos in coelo testes esse ; legitur etiam, generationes migrare, terram autem in aeternum manere. Quod autem utrumque transitorium sit, uno oraculo continetur, nempe coelum et terram pertransire, uerbum autem Datnini non pertransire. Neque haee nos noui placiti studio diximus, sed quod ista rerum et regionum conficta diuortia et discrimina, ultra quam ueritas patitur, magno impedimento ad ueram philosophiam et naturae contemplationem fore, haud ignari sed exemplo edocti, prouidemus.