[9,0] IX. De causa motus in tormentis igneis, quod ex parte tantum, nec ea potiore, inquisita sit. [9,1] Tormentorum igneorum causa, et motus tam potentis et nobilis explicatio, manca est, et ex parte potiore deficit. Aiunt enim puluerem tormentarium, postquam in flammam conuersus sit et extenuatus, se dilatare et maius spatium occupare : unde sequi, — ne duo corpora in uno loco sint, aut dimensionum penetratio fiat, aut forma elementi destruatur, aut situs partium praeter naturam totius sit (haec enim dicuntur), —corporis quod obstat expulsionem uel effractionem. Neque nihil est, quod dicunt. Nam et iste appetitus, et materiae passio, et huiusmodi motus pars aliqua. Sed nihilominus in hoc peccant, quod ad necessitatem istam corporis dilatandi rem praepropera cogitatione deducunt, neque quod natura prius est distincte considerant. Nam ut corpus pulueris, postquam in flammam mutatus est, maiorem locum occupet, necessitatem sane habet ; ut autem corpus pulueris inflammetur, idque tam rapide, id simili necessitate non constringitur ; sed ex praecedente motuum conflictu et comparatione pendet. Nam dubium non est, quin corpus illud solidum et graue, quod per huiusmodi motum extruditur uel remouetur, antequam cedat, sedulo obnitatur; et si forte robustius sit, uictoria potiatur; id est, ut non flamma globum expellat, sed globus flammam suffocet. Itaque si loco pulueris tormentarii, sulphurem uel caphuram uel similia accipias, quae flammam et ipsa cito corripiunt, et (quia corporum compactio inflammationi impedimento est) ea in grana pulueris, admista cineris iuniperi uel alicuius ligni maxime combustilis aliqua portione, efformes ; tamen (si nitrum absit) motus iste rapidus et potens non sequitur : sed motus ad inflammationem a mole corporis renitentis impeditur et constringitur, nec se explicat aut ad effectum pertingit. [9,2] Rei autem ueritas sic se habet. Motum istum, de quo quaeritur, geminatum et compositum reperias. Nam praeter motum inflammationis, qui in sulphurea pulueris parte maxime uiget, subest alius magis fortis et uiolentus. Is fit a spiritu crudo et aqueo, qui ex nitro maxime, et nonnihil a carbone salicis concipitur, qui et ipse expanditur certe (ut uapores subdito calore solent), sed una etiam (quod caput rei est) impetu rapidissimo a calore et inflammatione fugit et erumpit, atque per hoc etiam inflammationi uias relaxat et aperit. Huiusce motus rudimenta et in crepitationibus aridorum foliorum lauri uel hederae cernimus, cum in ignem mittuntur ; et magis etiam in sale, qui ad rei inquisitae naturam propius accedit. Simile etiam quiddam et in seuo candolarum madido et in flatulentis ligni uiridis flammis saepe uidemus. Maxime autem eminet iste motus in argento uiuo, quod corpus maxime crudum, et instar aquae mineralis est ; cuius uires (si ab igne uexetur, et ab exitu prohibeatur) non multo pulueris tormentarii uiribus inferiores sunt. Itaque hoc exemplo monendi homines sunt et rogandi, ne in causarum inquisitione unum aliquod arripiant, et facile pronuntient ; sed circumspiciant, et contemplationes suas fortius et altius figant.