[9,0] LIBER IX. [9,1] Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum. I. Quintus Claudius in undeuicesimo annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: "Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam neutrum potest deorsum uersum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime." II. Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu ueniret, quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si uel lapidem uel sagittam sursum uersus iacias quam deorsum, cum procliuior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna. III. Tum Iulianus comprobato genere quaestionis: "quod de sagitta" inquit "et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest. IV. Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum uelis, non ferire. V. Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio mittentis praecipitantia ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur. VI. At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris." VII. Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q- Claudii uerbis nobiscum sermocinatus est. VIII. Quod ait idem Q- Claudius: "a pinnis hostis defendebant facillime" animaduertendum est usum esse eum uerbo "defendebant" non ex uulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine. IX. Nam "defendere" et "offendere" inter sese aduersa sunt, quorum alterum significat g-empodon g-echein, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum g-ekpodon g-poiein, id est auertere atque depellere, quod hoc in loco a Q- Claudio dicitur. [9,2] Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. I. Ad Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari eis artous. II. Tum Herodes interrogat, quisnam esset. III. Atque ille uultu sonituque uocis obiurgatorio philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset, quod uideret. IV. "Video" inquit Herodes "barbam et pallium, philosophum nondum uideo. V. Quaeso autem te, cum bona uenia dicas mihi, quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?" VI. Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, ac nisi accipiat, quod petit, conuicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: "demus" inquit "huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini", VII. et iussit dari pretium panis triginta dierum. VIII. Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: "Musonius" inquit "aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: axios oun estin argyriou. IX. Sed hoc potius" inquit "dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appellantur. X. Maiores autem mei Athenienses nomina iuuenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam seruis indere liceret, decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae deuota seruili contagio pollui. XI. Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? Simili autem" inquit "exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut uocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis uiderentur." [9,3] Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. I. Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius uirtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius uim atque arma toti Graeciae cauenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque uocificant, II. is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli uictoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. III. Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et uenustatis et prudentiae plenarum, uelut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiauit. IV. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda uisa est ad commonendos parentum animos. V. Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione." VI. Ipsius autem Philippi uerba haec sunt: g-Philippos g-Aristotelei g-chairein. g-Isthi g-moi g-gegonota g-hyion. g-Pollen g-oun g-tois g-theois g-echo g-charin, g-ouch g-houtos g-epi g-tei g-genesei g-tou g-paidos, g-hos g-epi g-toi g-kata g-ten g-sen g-helikian g-auton g-gegonenai; g-elpizo g-gar g-auton g-hypo g-sou g-traphenta g-kai g-paideuthenta g-axion g-esesthai g-kai g-hemon g-kai g-tes g-ton g-pragmaton g-diadoches. [9,4] De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in mares. I. Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e naui in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q- Ennius remotiore paulum, sed admodum scito uocabulo "praepetem" appellauit, fasces librorum uenalium expositos uidimus. II. Atque ego auide statim pergo ad libros. III. Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores ueteres non paruae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et Hegesias; IV. ipsa autem uolumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant. V. Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata uilitate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notaui mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et anezoos inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur. VI. Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum uesci eiusque uictus alimento uitam ducere et anthropophagous nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae uelocitatis uestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluuium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere. VII. Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias uoce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudauerint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia. VIII. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant uidendo, quos diutius irati uiderint, eosque ipsos mares feminasque, qui uisu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. IX. Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus, eosque uesci auium et ferarum uenatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula, homines qui "monocoli" appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, uiuacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis ceruicibus oculos in humeris habentes. X. Iam uero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae corporibus hirtis et auium ritu plumantibus nullo cibatu uescentem, sed spiritu florum naribus hausto uictitantem; Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. XI. Haec atque alia istiusmodi plura legimus; XII. sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium nihil ad ornandum iuuandumque usum uitae pertinentis. XIII. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, uir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque uidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit. XIV. Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa ueterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. XV. "Ex feminis" inquit "mutari in mares non est fabulosum. Inuenimus in annalibus Q- Licinio Crasso C- Cassio Longino consulibus Casini puerum factum ex uirgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit uisum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam, mox barbam et uirilitatem prouenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se uisum. Ipse in Africa uidi mutatum in marem die nuptiarum L- Cossitium ciuem Thysdritanum, uiuebatque, cum proderem haec." XVI. Idem Plinius in eodem libro uerba haec scripsit: "Gignuntur homines utriusque sexus, quos "hermaphroditos" uocamus, olim "androgynos" uocatos et in prodigiis habitos, nunc uero in deliciis." [9,5] V. Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. I. De uoluptate ueteres philosophi diuersas sententias dixerunt. II. Epicurus uoluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit: g-sarkos g-eustathes g-katastema; III. Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc uerbum est: g-manein g-mallon g-e g-hesthein. IV. Speusippus uetusque omnis Academia uoluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque medium foret. V. Zeno censuit uoluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco uocabulo g-adiaphoron appellauit. VI. Critolaus Peripateticus et malum esse uoluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, incurias, desidias, obliuiones, ignauias. VII. Plato ante hos omnis ita uarie et multiformiter de uoluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae, quas supra posui, uideantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius uoluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum, quas tractat, rerumque, quas efficere uult, ratio desiderat. VIII. Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat uerba haec Hieroclis Stoici, uiri sancti et grauis: g-Hedore g-telos, g-pornes g-dogma; g-ouk g-estin g-pronoia, g-oude g-pornes g-dogma. [9,6] Verbum, quod est ab "ago" frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. I. Ab eo, quod est "ago" et "egi", uerba sunt, quae appellant grammatici "frequentatiua", "actito" et "actitaui". II. Haec quosdam non sane indoctos uiros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in uerbo principali, quod est "ago", prima littera breuiter pronuntiatur. III. Cur igitur ab eo, quod est "edo" et "ungo", in quibus uerbis prima littera breuiter dicitur, "esito" et "unctito", quae sunt eorum frequentatiua, prima littera longa promimus et contra "dictito" ab eo uerbo, quod est "dico", correpte dicimus? num ergo potius "actito" et "actitaui" producenda sunt? quoniam frequentatiua ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his uerbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti "lego, lectus" facit "lectito"; "ungo, unctus" "unctito"; "scribo, scriptus" "scriptito"; "moueo, motus" "motito"; "pendeo, pensus" "pensito"; "edo, esus" "esito"; "dico" autem "dictus" "dictito" facit; "gero, gestus" "gestito"; "ueho, uectus" "uectito"; "rapio, raptus" "raptito"; "capio, captus" "captito"; "facio, factus" "factito". Sic igitur "actito" producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est "ago" et "actus". [9,7] VII. De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. I. Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die conuerti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem. II. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri uolentibus ita esse propemodum uisum est. III. Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti uiri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare. [9,8] VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia. I. Verum est profecto, quod obseruato rerum usu sapientes uiri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda. II. Quisquis igitur multa habens cauere atque prospicere uelit, ne quid egeat neue quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit. III. Hanc sententiam memini a Fauorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque uerbis his paucissimis: Ton gar myrion kai pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo. [9,9] IX. Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. I. Quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. II. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. III. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit. IV. Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. V. Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit: g-ballei g-kai g-maloisi g-ton g-aipolon g-ha g-Klearista g-tas g-aigas g-parelanta g-kai g-hady g-ti g-poppyliazei, - VI. malo me Galatea petit, lasciua puella, et fugit ad salices et se cupit ante uideri. VII. Illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Graeco uersu dulcissimum: g-Tityr', g-emin g-to g-kalon g-pephilemene, g-boske g-tas g-aigas g-kai g-poti g-tan g-kranan g-age, g-Tityre; g-kai g-ton g-enorchan g-ton g-Libykon g-knakona g-phylasseo, g-me g-ty g-kophypsei. VIII. Quo enim pacto diceret: g-to g-kalon g-pephilemene, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? IX. Hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod "caprum" dixit, X. quem Theocritus g-enorchan appellauit - auctore enim M- Varrone is demum Latine "caper" dicitur, qui excastratus est -: XI. "Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caueto". XII. Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque ueteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero uertisse quam uersus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: g-hoe g-d' g-Artemis g-eisi g-kat'g-oureos g-iocheaira, g-e kata g-Teygeton g-perimeketon e Erymanthon terpomene g-kaproisi g-kai g-okeieis g-elaphoisin; g-tei g-de g-th'g-g-hama g-nymphai, g-kourai g-Dios g-aigiochoio, g-agronomoi g-paizousi; g-gegethe g-de g-te g-phrena g-Leto; g-pasaon g-d' g-hyper g-he g-ge g-kare g-echei g-ede g-metopa, g-rheia g-d' g-arignote g-peletai, kalai de te pasai - XIII. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus. XIV. Primum omnium id uisum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem uirgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana uenante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conueniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, "instans operi", sicut ipse ait, "regnisque futuris", nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque uenatibus Dianae congruat; XV. tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in uenando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de uenatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Leto gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae uigens, siquidem non aliud est: g-gegethe g-de g-te g-phrena Leto, ipse autem imitari hoc uolens gaudia fecerit pigra et leuia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret aliud "pertemptant"; XVI. praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium uideri omisisse, quod hunc Homeri uersum exigue secutus sit: g-rheia g-d' g-arignoton g-peletai, g-kalai g-de g-te g-pasai, XVII. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur. [9,10] Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinauit. I. Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae uiri summis adsiduisque laudibus hos Vergilii uersus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, uerecunda quadam translatione uerborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. II. Sic enim scripsit: ea uerba locutus optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. III. Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda uerbis uti uno atque altero breui tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit parthenien zonen et lektroio thesmon et erga philotesia, IV. tot uero et tam euidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque uerbis uenerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse. V. Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius uerecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione uiolauit. VI. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse uersus dixisset: " "membra" tamen" inquit "paulo incautius nominauit." [9,11] De Valerio Coruino; et unde Coruinus. I. De Maximo Valerio, qui Coruinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corui alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui secus dixerit. II. Ea res prorsus admiranda sic profecto est in libris annalibus memorata: III. Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris. IV. Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de ui ac multitudine hostium satis agentibus. V. Dux interea Gallorum uasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia uenire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. VI. Tum Valerius tribunus ceteris inter metum pudoremque ambiguis impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obuiam; et congrediuntur et consistunt, et conserebantur iam manus, atque ibi uis quaedam diuina fit: VII. Coruus repente inprouisus aduolat et super galeam tribuni insistit atque inde in aduersari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saeuierat, reuolabat in galeam tribuni. VIII. Sic tribunus spectante utroque exercitu et sua uirtute nixus et opera alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum uicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Coruinus. IX. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam. X. Statuam Coruino isti diuus Augustus in foro suo statuendam curauit. In eius statuae capite corui simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus, monimentum. [9,12] De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et reciproca dicuntur. I. Vt "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut "inuidiosus" et qui inuidet et cui inuidetur, ut "suspiciosus" et qui suspicatur et qui suspectus est, ut "ambitiosus" et qui ambit et qui ambitur, ut item "gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut "laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque ancipiti significatione est. II. Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur. III. Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur, ut "infestum" dicant inimicum atque aduersum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. IV. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et ueteres plerique ita dixerunt, et M- Tullius in oratione, quam Pro Cn- Plancio scripsit, uocabulo hoc sic usus est: V. "Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque uitam sua beniuolentia praesidio custodiaque texisset." VI. Nos igitur de origine et ratione uerbi quaerebamus atque ita in Nigidianis scriptum inuenimus: "Infestum" a festinando dictum; nam qui instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque "infestus" dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam uel facturus cuipiam uel passurus est." VII. Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de "formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum requirat, inueniet de "suspicioso" aput M- Catonem de re Floria ita scriptum: "Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locauisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, uim in corpus liberum non aecum censuere adferri." VIII. "Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem. IX. "Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: "Igitur talibus uiris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus." X. Item C- Caluus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut uulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur. "durum" inquit "rus fugis et laboriosum." XI. Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus: "ecastor" inquit "mustum somniculosum", XII. et Cinna in poematis: somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus. XIII. "Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic utroqueuersum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. XIV. Itaque Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: "Id bellum excitabat metus Pompei uictoris Hiempsalem in regnum restituentis." XV. Item alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere uacuum fuit." XVI. "Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inuentu. XVII. Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis: "et uulnere" inquit "tardus Vlixi", cum diceret uulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod dedisset. XVIII. "Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. XIX. Sed super eo, qui nescit, frequens huius uocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur. XX. "Ignarus" aeque utroqueuersum dicitur non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. XXI. Plautus in Rudente: quae in locis nesciis nescia spe sumus. XXII. Sallustius: "More humanae cupidinis ignara uisendi." Vergilius: ignarum Laurens habet ora Mimanta. [9,13] Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit. I. Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit. II. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. III. Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induuias, quam ex hoste, quem occiderat, detractam induit. IV. Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae uastitatis et quantum insolens prouocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q- Claudius primo annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suauitate descripsit. V. Quem locum ex eo libro philosophus Fauorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, VI. quam si ipse coram depugnantes eos spectaret. VII. Verba Q- Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: "Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. VIII. Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare coepit utrisque, quiescerent. IX. Pugnae facta pausa est. X. Extemplo silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare uellet, uti prodiret. XI. Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. XII. Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exsertare. XIII. Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium ciuitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. XIV. Is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. XV. Metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. XVI. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. XVII. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. XVIII. Vbi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. XIX. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati." XX. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia "Manliana" dicta sunt, quoniam postea bello aduersum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, interdicto hostem, a quo prouocatus fuerat, occiderat. [9,14] XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum declinationibus. I. Quod autem supra scriptum est in Q- Claudi uerbis: "Propter magnitudinem atque inmanitatem facies", id nos aliquot ueteribus libris inspectis explorauimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. II. Sic enim pleraque aetas ueterum declinauit: "haec facies, huius facies", quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. III. Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca inuenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem scriptum fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimauimus; IV. nam et ab eo, quod est "hic dies", tam "huius dies", quam "huius dii", et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam "huius fami" dixerunt. V. Q- Ennius in XVI annali "dies" scripsit pro "diei" in hoc uersu: postremae longinqua dies confecerit aetas. VI. Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, "dies" scripsisse pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis ueteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inueni. VII. Verba sunt haec M. Tullii: "Equites uero daturos illius dies poenas"; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est "libra diei somnique". VIII. Sed sicut hoc in loco "dies" a Vergilio scriptum uidetur, ita in illo uersu non dubium est, quin "dii" scripserit pro "diei": munera laetitiamque dii, quod inperitiores "dei" legunt ab insolentia scilicet uocis istius abhorrentes. IX. Sic autem "dies, dii" a ueteribus declinatum est, ut "fames, fami", "pernicies, pernicii", "progenies, progenii", "luxuries, luxurii", "acies? acii". X. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: "Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa." XI. Lucilius in XII: rugosum atque fami plenum. XII. Sisenna in historiarum libro VI: "Romanos inferendae pernicii causa uenisse." XIII. Pacuuius in Paulo: pater supreme nostrae progenii patris. XIV. Cn- Matius in Iliadis XXI: altera pars acii uitassent fluminis undas. XV. Idem Matius in XXIII: an maneat specii simulacrum in morte silentum. XVI. C- Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui"; XVII. et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries, XVIII. quae necessario parentur uitae causa", per quod apparet eum ab eo, quod est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse. XIX. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, "pernicii" scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil pernicii causa diuino consilio, sed ui ipsa et magnitudine rerum factum putamus." XX. Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium scripsisse existimandum est; "facie" autem in nullo ueteri libro scriptum repperi. XXI. {In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non "faciei", uti nunc dicitur, sed "facie" dixerunt.} XXII. Lucilius in saturis: "primum" inquit "facie quod honestae tantis accedit." XXIII. Lucilius in libro septimo: qui te diligat, aetatis facieque tuae se fautorem ostendat, fore amicum polliceatur; XXIV. sunt tamen non pauci, qui utrobique "facii" legant. XXV. Sed C- Caesar in libro de analogia secundo "huius die" et "huius specie" dicendum putat. XXVI. Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reuerendae uetustatis libro "die" casu patrio scriptum inueni. Verba haec ita erant: "Vix decima parte die reliqua." Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut "die" dictum quasi "ex die" existimemus. [9,15] XV. De genere controuersiae, quod Graece g-aporon appellatur. I. Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aestiuarum decedere ex urbis aestu uolentes Neapolim concesseramus. II. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem. III. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul. IV. Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati eius decebat, ac deinde iubet exponi controuersias. V. Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuuenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. VI. Exponit igitur temptamenti gratia controuersiam parum consistentem, quod genus Graeci g-aporon uocant, Latine autem id non nimis incommode "inexplicabile" dici potest. VII. Ea controuersia fuit huiusmodi: "De reo septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognouissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. VIII. Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit." IX. Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controuersiam principia nescio quae dicere et inuolucra sensuum uerborumque uolumina uocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. X. Sed ubi deblateratis uersuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. XI. Atque ibi Iulianus festiuissime: "nolite quaerere," inquit "quid sentiam; adulescens hic sine controuersia disertus est." [9,16] XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod g-antistrephon Graeci dicunt. I. Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus. II. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. III. In his libris multa uarie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. IV. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controuersiis lepide arguteque dictas putat. V. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controuersia: " "Vir fortis praemio, quod optauerit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur." VI. Eleganter" inquit "et probabiliter ex parte posterioris uiri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non placet, redde". VII. Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putauit esse argutissimam, uitio non carere, quod Graece g-antistrephon dicitur. Et est uitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus conuerti ex contrario id ipsum aduersus eundem potest atque ita a priore illo uiro forte dici: "Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo."