[0] DE OPERE MONACHORUM. [1] 1. 1.Iussioni tuae, sancte frater Aureli, tanto deuotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te iusserit, claruit. Dominus enim noster Iesus Christus habitans in interiore tuo, tibique sollicitudinem paternae et fraternae charitatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato Paulo apostolo obedire neglegunt dicenti: Qui non uult operari, non manducet, permittenda sit ista licentia, uoluntatem ac linguam tuam assumens in opus suum, imperauit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. Adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex eius munere ipsa utilitate fructuosi laboris intellegam. Monachorum qui operari nolunt, opinio de sensu Apostoli iubentis operari. Opponunt Euangelii praeceptum de non curando corporali uictu. Apostoli praeceptum de opere spiritali accipi uolunt. Arbitrantur se non operantes obedire Apostolo et Euangelio. 1. 2. Primum ergo uidendum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt: deinde, si eos non recte sentire inuenerimus, ad eorum correctionem et ad implendum nostri episcopatus officium contra disserendum. Non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo uel agricolae uel opifices laborant, praecepit Apostolus, cum diceret: Qui non uult operari, non manducet. Neque enim Euangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse Dominus: Ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam uestimentum? Conspicite uolatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater uester coelestis pascit illa. Nonne uos magis pluris estis illis? Quis autem uestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? Et de uestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit; quanto magis uos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. Scit autem Pater uester quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et omnia haec apponentur uobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. Ecce, inquiunt, ubi nos Dominus iubet de uictu et tegumento nostro esse securos: quomodo ergo Apostolus sentire aduersus Dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et unde cooperiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? Quapropter in eo quod ait: Qui non uult operari, non manducet; opera spiritalia, inquiunt, debemus accipere: de quibus alio loco dicitur: Unicuique sicut Dominus dedit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus incrementum dedit; et paulo post: Unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus cooperarii; Dei agricultura, Dei aedificatio estis: secundum gratiam quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Sicut ergo Apostolus operatur plantando, rigando, aedificando, et fundamentum ponendo; ita qui non uult operari, non manducet. Quid enim prodest manducare spiritaliter, id est pasci uerbo Dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? Sicut illi pigro seruo quid profuit accipere talentum, et abscondere, nec operari lucra dominica? An ut ei auferretur in fine, et ipse in exteriores tenebras mitteretur? Sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi ueniunt fatigati, ut apud nos in uerbo Dei, et in orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritalibus requiescant. Alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis, si quid eorum uitae pro suo gradu esse perspicimus. Talia opera si non faceremus, periculose a Domino alimenta ipsa spiritalia sumeremus. Hoc enim dixit Apostolus: Qui non uult operari, non manducet. Ita se isti arbitrantur apostolicae et euangelicae obtemperare sententiae, cum et Euangelium credunt de non curanda corporali et temporali uitae huius indigentia praecepisse, et Apostolum de cibo et opere spiritali dixisse: Qui non uult operari, non manducet. Refelluntur, quia ut sensum Euangelii ex aliis et aliis uerbis Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis eius dictis intellegendum esse non attendunt. [2] 2. 3. Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de uictu et tegumento spiritali monuisse, ut non inde sint solliciti serui eius (sicut dicit: Cum uos attraxerint ad iudicia, nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini: non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Sermo quippe sapientiae spiritalis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis nihil inde sollicitis praestaretur); Apostolum autem iam more apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse: Qui non uult operari, nec manducet, redderetur illis dubia sententia eorum, nisi caetera dominica uerba considerantes, inuenirent aliquid unde probarent eum de uictu et uestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret: Nolite solliciti esse quid manducetis, et quid bibatis, et quo uestiamini; uelut si animo aduerterent quod ait: Haec enim omnia Gentes quaerunt; ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset Apostolus: Qui non uult operari, non manducet; possent haec uerba in aliam traduci sententiam: cum uero multis aliis locis Epistolarum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat; superfluo conantur, et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas monet non solum facere nolint, sed nec intellegere ipsi, aut ab aliis intellegi uelint, non timentes quod scriptum est: Noluit intellegere ut bene ageret. [3] 3. 4. Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia seruos Dei operari uoluisse, quae finem haberent in magnam spiritalem mercedem, ad hoc ut ipso uictu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis haec sibi procurarent: deinde ostendere euangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam arrogantiam suam fouent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria. Videamus itaque unde ad hoc uenerit Apostolus, ut diceret: Si quis non uult operari, nec manducet; et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis appareat declarata sententia. Denuntiamus, inquit, uobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quomodo oporteat imitari nos; quia non fuimus inquieti inter uos, neque panem ab aliquo gratis manducauimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. Nam et cum apud uos essemus, hoc uobis praecipiebamus, quoniam si quis non uult operari, nec manducet. Audiuimus enim quosdam inter uos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro uoluntate, non pro charitate interpretari, exemplo suo docuit quid praeceperit? Illi enim tamquam Apostolo praedicatori Euangelii, militi Christi, plantatori uineae, pastori gregis constituerat Dominus ut de Euangelio uiueret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant; sicut ad Corinthios dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat uineam, et de fructu eius non edet? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Ergo quod sibi debebatur, noluit accipere, ut exemplo eius coercerentur, qui sibi non ita ordinati in Ecclesia talia deberi arbitrabantur. Quid est enim quod ait: Neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini? Audiant ergo quibus hoc praecepit, id est, qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum: et quemadmodum dicit: Praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent, non disputent contra manifestissima uerba Apostoli; quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum. [4] 4. 5. Enucleatius autem et diligentius adhuc ista uerba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca Epistolarum eius multo manifestiora, quibus collatis et ista liquidius manifestantur, et si ista non essent, illa sufficerent. Ad Corinthios enim scribens de hac eadem re, ita dicit: Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum uidi? Nonne opus meum uos estis in Domino? Si aliis non sum apostolus, uobis uerumtamen sum. Signaculum enim apostolatus mei uos estis in Domino. Mea defensio ad eos qui me interrogant haec est. Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas. Vide quemadmodum primo ostendat quid sibi liceat, et ideo liceat quoniam apostolus est. Inde enim coepit: Non sum liber? non sum apostolus? Et probat se apostolum esse, dicens: Nonne Christum Iesum Dominum nostrum uidi? Nonne opus meum uos estis in Domino? Quo probato ostendit sibi licere quod caeteris Apostolis; id est, ut non operetur manibus suis, sed ex Euangelio uiuat, sicut Dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstrauit: ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam uitae huius pertinent. Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et caeteri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. Hoc quidam non intellegentes, non sororem mulierem, cum ille diceret: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed uxorem interpretati sunt. Fefellit eos uerbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem uerbo graece dicitur. Quamquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non debuerint: quia neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mulierem; neque ducendi, sed circumducendi. Verumtamen alios interpretes non fefellit haec ambiguitas, et mulierem, non uxorem, interpretati sunt. [5] 5. 6. Quod quisquis putat non potuisse ab Apostolis fieri, ut cum eis sanctae conuersationis mulieres circumirent, quacumque Euangelium praedicabant, ut eis de sua substantia ministrarent necessaria, Euangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. Dominus enim noster more misericordiae suae infirmioribus compatiens, cum ei possent Angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus eorum uictui necessaria: quos loculos Iudae commendauit, ut etiam fures si euitare non possemus, tolerare in Ecclesia disceremus. Ille enim ea quae mittebantur, sicutde illo scriptum est, auferebat. Et mulieres uoluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria sequerentur, ostendens quid euangelistis et ministris Dei tamquam militibus, a plebibus Dei tamquam prouincialibus deberetur; ut si quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius impenderet Ecclesiae, non exigendo stipendium debitum, sed quotidianum uictum de suis laboribus transigendo. Audierat enim stabularius, ad quem uulneratus ille perductus est: Si quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi. Amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur, stipendiis militabat. In Euangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per ciuitatem et castellum praedicans et euangelizans regnum Dei; et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria quae uocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, Ioanna uxor Chuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. Hoc exemplum Domini imitabantur Apostoli, ad accipiendum sibi debitum cibum; de quo idem Dominus apertissime loquitur: Euntes, inquit, praedicate dicentes, quia appropinquauit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia eiicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis uestris, neque peram in uia, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque uirgam: dignus est enim operarius cibo suo. Ecce ubi constituit Dominus quod idem apostolus commemorat. Ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut ubi opus esset, ab eis acciperent quibus annuntiabant regnum Dei. [6] 6. 7. Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum; uide etiam quid Lucas narret: Post haec, inquit, designauit Dominus et alios septuaginta duo, et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum quo erat ipse uenturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per uiam salutaueritis. In quamcumque domum intraueritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax uestra: sin autem, ad uos reuertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Hic apparet non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti uellet, eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure decederet misericordius et laboriosius conuersatus in Euangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. Alioquin contra iussum Domini fecitApostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subiecit: Sed tamen ego non sum usus hac potestate. [7] 7. 8. Sed ad ordinem redeamus, ac totum ipsum Epistolae locum diligenter consideremus. Numquid, inquit, non habemus licentiam manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? Quam licentiam dixit, nisi quam Dominus dedit eis quos ad praedicandum regnum coelorum misit, dicens: Ea quae ab ipsis sunt manducate: dignus est enim operarius mercede sua; et se ipsum proponens ad eiusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? Amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a Domino permissae. Neque enim reprehendens subiecit: Sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas; sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere caeterorum etiam commilitonum eius more probaretur. An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Ecce abstulit omnem dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intellegant de qua operatione dicat. Utquid enim ait: An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes euangelistae et ministri uerbi Dei habebant potestatem a Domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex Euangelio uiuerent, operantes tantummodo spiritalia in praedicatione regni coelorum, et aedificatione pacis Ecclesiae. Neque enim quisquam potest dicere de ipsa spiritali operatione dixisse Apostolum: An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant: dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam deprauare atque peruertere; dicat, si audet, omnes euangelistas a Domino accepisse potestatem non euangelizandi. At si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intellegere quod omnibus patet, accepisse quidem illos potestatem non operandi, sed opera corporalia quibus uictum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut Euangelium loquitur? Non ergo soli Paulus et Barnabas non habebant potestatem non operandi; sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius impendendo Ecclesiae, sicut in illis locis ubi euangelizabant, infirmis congruere iudicabant. Et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse uideretur, subiungit et dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat uineam et de fructu eius non edet? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? An et Lex non haec dicit? In lege enim Moysi scriptum est: Boui trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos omnino dicit? Propter nos enim scriptum est, quia debet in spequi arat arare, et triturans in spe fructus participandi. His uerbis satis indicat apostolus Paulus, non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic uitae necessaria, sed, sicut Dominus constituit, ex Euangelio uiuentes panem gratuitum manducarent ab eis quibus gratuitam gratiam praedicabant. Stipendium enim suum tamquam milites accipiebant, et de uineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant. [8] 8. 9. Apertius autem caetera connectit, et omnino aufert omnes dubitationis ambages. Si nos uobis, inquit, spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? Quae sunt spiritalia quae seminauit, nisi uerbum et ministerium sacramenti regni coelorum? Quae autem carnalia quae sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae uitae atque indigentiae carnis indulta sunt? Haec autem sibi debita se ab eis non quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod impedimentum daret Euangelio Christi. Quid restat, ut intellegamus eum operatum esse unde uictum haberet, nisi corporale opus corporalibus et uisibilibus manibus suis? Nam si de spiritali opere uictum et tegumentum quaereret, id est, ut ab eis haec acciperet, quos in Euangelio aedificabat, non consequenter diceret: Si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Euangelio Christi. Qua potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a Domino acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad uictum uitae huius, quae in carne agitur? cuius potestatis participes erant etiam alii, qui non eis primo Euangelium annuntiauerunt, sed ad eorum Ecclesiam idipsum praedicantes postea uenerunt. Ideo cum dixisset: Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? subiecit: Si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? Et cum demonstrasset quid eis potestatis esset: Sed non sumus usi, inquit, hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Euangelio Christi. Dicant ergo isti, quomodo de opere spiritali carnalem uictum habebat Apostolus, cum aperte ipse dicat non se usum esse hac potestate. At si de opere spiritali carnalem uictum non habebat, restat ut de opere corporali habuerit, et inde dicat: Neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. Omnia, inquit, toleramus, ne quod impedimentum demus Euangelio Christi. [9] 9. 10. Et redit rursus, modisque omnibus etiam atque etiam commendat quid sibi liceat, et tamen non faciat. Nescitis, inquit, quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt, altario compartiuntur? Sic et Dominus ordinauit iis qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere: ego autem nullius horum usus sum. Quid hoc apertius? quid clarius? Vereor ne forte cum dissero uolens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et clamat. Qui enim haec uerba non intellegunt, aut se non intellegere fingunt, mea multo minus intellegunt uel se intellegere confitentur: nisi forte propterea cito intellegant nostra, quia conceditur eis intellecta deridere, de Apostoli autem uerbis non idem conceditur. Propterea ubi aliter ea secundum suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et manifesta, obscura et incerta esse respondent, quia praua et peruersa non audent. Clamat homo Dei: Dominus ordinauit iis qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum; et conatur caro et sanguis recta deprauare, aperta claudere, serena nubilare. Spiritale, inquit, opus faciebat, et inde uiuebat. Si ita est, de Euangelio uiuebat; cur ergo dicit: Dominus ordinauit iis qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum? Aut si et hoc ipsum quod hic dictum est uiuere, secundum spiritalem uitam uolunt interpretari, nullam spem habebat Apostolus ad Deum qui de Euangelio non uiuebat, quia dixit: Nullius horum usus sum. Quapropter ut spes illi certa esset uitae aeternae, de Euangelio utique spiritaliter uiuebat Apostolus. Quod ergo ait: Ego autem nullius horum usus sum, de uita ista quae in carne agitur sine dubitatione facit intellegi, quod dixit Dominum ordinasse iis qui Euangelium annuntiant de Euangelio uiuere, id est, uitam istam cui opus est uictu et tegumento de Euangelio transigere; sicut superius de suis coapostolis dixit: unde ipse Dominus ait: Dignus est operarius cibo suo; et, dignus est operarius mercede sua 30. Hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae huius uitae debitum euangelistis, ab eis quibus euangelizabat non accepit Apostolus, uerum dicens: Ego autem nullius horum usus sum. [10] 10. 11. Et sequitur, et adiungit, ne forte quisquam arbitretur ideo eum non accepisse, quia illi non dederant: Non autem scripsi haec ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori, quam gloriam meam quisquam inanem faciat. Quam gloriam, nisi quam habere uoluit apud Deum, in Christo compatiens infirmis; sicut mox apertissime dicturus est? Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; id est, sustentandae uitae huius. Vae enim erit mihi, inquit, si non euangelizauero: id est, malo meo non euangelizabo, quia fame cruciabor, et unde uiuam non habebo. Nam sequitur, et dicit: Si enim uolens hoc facio, mercedem habeo. Volentem se dicit facere, si nulla uitae huius fulciendae necessitate compulsus facit; et ob hoc habere mercedem, utique apud Deum gloriae sempiternae. Si autem inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est: id est, si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare, dispensatio mihi credita est; ut scilicet ex dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico, quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni emolumenti necessitate compulsus, alii proficiant, ego autem apud Deum mercedem gloriosam illam sempiternamque non habeam. Quae ergo, inquit, merces mihi erit? Interrogans dixit: propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. Quod ut facilius intellegatur, tamquam nos eum interrogemus, Quae ergo tibi merces erit, Apostole, quando mercedem istam terrenam etiam euangelistis bonis debitam, non propter hoc euangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex Domini ordinatione sumentibus, tu non accipis? quae ergo tibi merces erit? Vide quid respondeat: Ut euangelizans, inquit, sine sumptu ponam Euangelium; id est, ut non sit credentibus sumptuosum Euangelium, ne putent ad hoc sibi euangelizari, ut id euangelistae quasi uendere uideantur. Et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat quid sibi iure dominico liceat, et ipse non faciat: Ut non abutar, inquit, potestate mea in Euangelio. [11] 11. 12. Iam uero quia infirmitati hominum compatiens id faciebat, audiamus sequentia: Cum enim liber sim, inquit, ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Quod non simulandi uersutia faciebat, sed compatiendi misericordia; id est, non quasi ut se fingeret Iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, quia legitima uetera Ierosolymis obseruauit. Fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit: Circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium; id est, non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit, et id quod nudauerat texerit; sicut alio loco dicit: Circumcisio tua praeputium facta est. Secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit: Circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis uocatus est? non circumcidatur; fecit illa quae non intellegentibus et parum attendentibus finxisse putatus est; Iudaeus enim erat et circumcisus uocatus; noluit adducere praeputium, id est, noluit ita uiuere ac si circumcisus non esset. Hoc enim iam in potestate habebat. Et sub Lege quidem non erat sicut illi qui eam seruiliter operabantur; sed tamen in lege Dei et Christi. Non enim alia lex erat illa et alia lex Dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. Alioquin si cum illa fecit, finxisse putandus est; finxit et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse iis qui sine Lege sunt quasi sine Lege. Quos utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, uult intellegi. Aliud est ergo esse sub Lege, aliud in Lege, aliud sine Lege. Sub Lege carnales Iudaei: in Lege spiritales et Iudaei et Christiani; unde illi seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus Gentibus non imposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt: sine Lege autem Gentes quae nondum crediderunt, quibus tamen se Apostolus congruisse testatur per misericordem compassionem, non per uersipellem simulationem; id est, ut eo modo subueniret carnali Iudaeo uel Pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans utique eorum infirmitatem in compassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione; sicut continuo sequitur, et dicit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa diceret. Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium; sic et caetera illa superius. Quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis, in tantum ut, ne uideretur uenditor Euangelii, et uerbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod iure dominico debebatur? Quod si uellet, non utique mentiretur, quia uere debebatur: et, quia noluit, non utique mentitus est. Neque enim dixit non sibi deberi: sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit; tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Euangelium praedicaretur, si eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari. [12] 12. 13. De hac infirmitate sua dicit alio loco: Facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. Nam eius circumstantia lectionis hoc indicat: Neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis; neque in occasione cupiditatis, Deus testis est; neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis, neque ab aliis; cum possemus oneri uobis esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus paruuli in medio uestrum; tamquam si nutrix foueat filios suos. Quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et caeteri Apostoli, qua potestate usum se non esse testatur; hoc etiam in isto loco ad Thessalonicenses ait: Cum possemus oneri uobis esse, ut Christi Apostoli; secundum quod Dominus dicit:Dignus est operarius mercede sua. Nam hinc eum dicere, illud indicat quod supra posuit: Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est. Per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus regnum Dei, ut haec omnia apponerentur eis, inueniebant alii occasionem, de quibus idem dicit: Neque enim isti Deo seruiunt, sed suo uentri. Quibus hanc occasionem amputare uolebat Apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur, omitteret. Aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios, ab aliis Ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. Venerat enim, sicut apparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis Ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis apud quos erat nihil tale acciperet. Numquid peccatum, inquit, feci, me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam gratis Euangelium Dei euangelizaui uobis? Alias Ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem, nemini grauis fui. Nam id quod deerat mihi adimpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus ingrauate me in uobis custodiui, et custodiam. Est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare? quia non uos diligo? Deus scit. Quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et nos. De hac igitur occasione quam hic dicit uelle se amputare, uoluit intellegi quod ibi ait: Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est. Et quod hic dixit: Me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini; hoc in prima ad eosdem Corinthios: Factus sum infirmis infirmus; hoc ad Thessalonicenses: Factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. Proinde attende sequentia: Ita, inquit, desiderantes uos, placet impertire uobis non solum Euangelium Dei, uerum etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis. Recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. Hoc ergo superius ait: Cum possemus oneri uobis esse, ut Christi Apostoli. Infirmorum enim periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi uenale Euangelium, tamquam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc fecit. Sic etiam in Actibus Apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum uocasset inde presbyteros Ecclesiae, quibus inter multa: Argentum, inquit, uel aurum uel uestem nullius concupiui, ipsi scitis; quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus seruierunt. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet iuuare infirmos, memores etiam uerborum Domini Iesu, quia ipse dixit: Beatum est magis dare quam accipere. [13] 13. 14. Hic fortasse aliquis dicat: Si corporale opus operabatur Apostolus, unde uitam istam sustentaret; quod erat ipsum opus, et quando ei uacabat et operari et Euangelium praedicare? Cui respondeo: Puta me nescire; corporaliter tamen operatum esse, et inde in carne uixisse, non utentem potestate quam Dominus Apostolis dederat, ut Euangelium annuntians de Euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. Neque enim aut uno loco aut breuiter dictum est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam traduci peruertique sententiam. Cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur aduersitas; quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel quando faciebat? Unum scio, quia nec furta faciebat, nec effractor aut latro erat, nec auriga, aut uenator, aut histrio, nec turpilucrus: sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur; sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum, et his similia. Neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum qui honesti uocari amant, sed esse non amant. Non igitur dedignaretur Apostolus siue rusticanum opus aliquod aggredi, siue in opificum labore uersari. Qui enim ait: Sine offensione estote Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei, quos in hac causa reuereri posset ignoro. Si Iudaeos dixerint; Patriarchae pecora pauerunt: si Graecos, quos etiam Paganos dicimus; etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt: si Ecclesiam Dei; homo ille iustus et ad testimonium coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit. Quidquid ergo horum cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. Nam praecauet hoc et ipse Apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala opera delabatur. Qui furabatur, inquit, iam non furetur: magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est. Hoc ergo scire sufficit, quia et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur Apostolus. [14] 14. 15. Quando autem soleret operari, id est, quibus temporum spatiis, ne ab euangelizando impediretur, quis possit comprehendere? Sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit. Verumtamen isti, qui tamquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? Numquid ipsi ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum terras Euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et implendum de pace Ecclesiae susceperunt? Nouimus eos in quamdam sanctam societatem otiosissime congregatos. Mirandam rem fecit Apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium Ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad eius curam laboremque pertinentium, etiam manibus operabatur: propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum apud quos erat, grauis fuit; sed plane quod illi deerat, suppleuerunt fratres qui uenerunt ex Macedonia. [15] 15. 16. Nam et ipse propter eiusmodi necessitates sanctorum, qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens: His autem qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent; ne illi qui habebant unde necessaria seruis Dei praeberent, hac occasione pigrescerent, praeuidens continuo subiecit: Vos autem, fratres, nolite infirmari benefacientes. Et ad Titum cum scriberet, dicens: Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit; ut ostenderet unde illis nihil deesse deberet, continuo subiunxit: Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad necessarios usus, ne sint infructuosi. Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit, monens eum ne aquam biberet, sed modico uino uteretur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates; quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte cum indigere nollet uictu quotidiano ab eis quibus Euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi eius implicaretur intentio (aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et auarus, et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt uel negotiatores, uel procuratores, uel conductores: cura enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine): Timotheum ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis manibus operari non poterat, sic exhortatur, et monet et consolatur: Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit. Nam qui in agone contendit, non coronatur nisi legitime certauerit. Hic ne ille pateretur angustias, dicens: Fodere non possum, mendicare confundor; adiunxit: Laborantem agricolam primum oportet de fructibus percipere; secundum illud quod ad Corinthios dixerat: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Fecit ita securum castum euangelistam, non ad hoc euangelizantem ut uenderet Euangelium, sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere manibus non ualentem; ut intellegeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis quibus tamquam prouincialibus militabat, et quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem. [16] 16. 17. Propter has igitur uel occupationes seruorum Dei, uel infirmitates corporales quae omnino deesse non possunt, non solum permittit Apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. Excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecipit, dicens: Communicet qui catechizatur uerbum, ei qui se cate- chizat, in omnibus bonis; excepta ergo hac potestate, quam uerbi praedicatores habere in eos quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua uendita distribuerant, et Ierosolymis habitabant in sancta communione uitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in Deum; ab Ecclesiis Gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. Inde est et illud ad Romanos: Nunc inquit pergam Ierusalem ministrare sanctis. Placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Ierusalem. Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. Si enim spiritalibus eorum communicauerunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Hoc simile est illi quod ait ad Corinthios: Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? Item ad Corinthios in secunda: Notam autem, inquit, uobis facimus, fratres, gratiam Dei quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quia in multa tribulatione probationis, abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum; quia secundum uires, testimonium perhibeo, et supra uires uoluntarii fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis quae fit in sanctos: et non quomodo sperauimus, sed se ipsos tradiderunt primum Domino, et nobis per uoluntatem Dei, ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in uos etiam gratiam istam. Sed quomodo semper abundatis in omnibus fide, et uerbo, et scientia, et omni studio, et ea quae ex nobis est in uos charitate, ut et in hac gratia abundetis. Non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et uestrae charitatis charissimum probans. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius paupertate uos ditaremini. Et consilium in hoc do: hoc enim uobis prodest, qui non solum facere, sed etiam uelle coepistis ab anno priore;nunc autem et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. Si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit refectio, uobis angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore, ut uestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in uestram inopiam, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: "Qui multum, non abundauit; et qui modicum, non defuit illi". Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro uobis in corde Titi: quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad uos. Misimus autem cum eo fratrem, cuius laus in Euangelio est per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, cum hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et promptum animum nostrum: deuitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Prouidemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. In his uerbis apparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse uoluerit, ministrare necessaria sanctis Dei seruis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat, quam illis erga quos faciebant (illis enim aliud proderat, id est, hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti, nec propter hoc Deo seruire, nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam): sed etiam suam curam beatus Apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab Ecclesiis, boni testimonii hominem Dei, cuius laus, inquit, in Euangelio est per omnes Ecclesias. Et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut deuitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio sociorum, tamquam sibi accipere, et in sinus suos conuertere ab infirmis et impiis putaretur, quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se afferenda uel distribuenda indigentibus. 16. 18. Et paulo post dicit: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere uobis. Scio enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior pro uobis apud Macedonas; quoniam Achaia parata est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio irritauit plures. Misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in uobis, euacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis: ne cum uenerint mecum Macedones, et inuenerint uos imparatos, confundamur nos, ut non dicam uos, in hac substantia. Necessarium ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos, et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, non quasi auaritiam. Hoc autem: Qui parce seminat,parce et metet; et qui seminat in benedictione, in benedictione et metet. Unusquisque secundum quod proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate: " hilarem enim datorem diligit Deus ". Potens est autem Deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum: sicut scriptum est: " Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum ". Qui autem subministrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit, et multiplicabit seminationem uestram, et augebit crescentes fruges iustitiae uestrae, ut in omnibus ditati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium functionis huius non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem Deo, per probationem ministrationis huius glorificantes Deum in obsequio confessionis uestrae in Euangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos et in omnes, et ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos propter excellentem gratiam Dei in uobis. Gratias Deo super inenarrabili dono eius. Quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus Apostolus, dum loquitur de alterno supplemento indigentiae militum et prouincialium Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos; ut exclamaret, et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret, dicens: Gratias Deo super inenarrabili dono eius! 16. 19. Sicut ergo non cessauit Apostolus, imo Spiritus Dei possidens et implens et agens cor eius, exhortari fideles qui haberent huiusmodi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus seruorum Dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in Ecclesia tenere uoluerunt, ut spei saecularis uincula cuncta praeciderent, et animum liberum diuinae militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis eius obedire, ut compatiantur infirmis, et amore priuatae rei non illigati manibus suis in commune laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare; ut hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium, quod laborantibus et aliquid unde uictum transigant operantibus, propter infirmitates tamen corporales aliquorum, et propter ecclesiasticas occupationes uel eruditionem doctrinae salutaris, deesse putauerint. [17] 17. 20. Quid enim agant qui operari corporaliter nolunt, cui rei uacent scire desidero. Orationibus, inquiunt, et psalmis, et lectioni, et uerbo Dei. Sancta plane uita et Christi suauitate laudabilis: sed si ab his auocandi non sumus, nec manducandum est, nec ipsae escae quotidie praeparandae, ut possint apponiet assumi. Si autem ad ista uacare seruos Dei certis interuallis temporum, ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et apostolicis praeceptis obseruandis aliquas partes temporum deputamus? Citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia contemptoris. Cantica uero diuina cantare, etiam manibus operantes facile possunt, et ipsum laborem tamquam diuino celeumate consolari. An ignoramus, omnes opifices in quibus uanitatibus et plerumque etiam turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum manus ab opere non recedant? Quid ergo impedit seruum Dei manibus operantem in lege Domini meditari, et psallere nomini Domini Altissimi: ita sane ut ad ea discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora? Ad hoc enim et illa bona opera fidelium, subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita uacatur, ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate. Qui autem se dicunt uacare lectioni, nonne illic inueniunt quod praecipit Apostolus? Quae est ista ergo peruersitas, lectioni nolle obtemperare, dum uult ei uacare; et ut quod bonum est diutius legatur, ideo facere nolle quod legitur? Quis enim nesciat tanto citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit? [18] 18. 21. Si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non uacet; numquid hoc omnes in monasterio possunt, uenientibus ad se ex alio genere uitae fratribus, uel diuinas lectiones exponere, uel de aliquibus quaestionibus salubriter disputare? Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes uacare uolunt? Quamquam etsi omnes possent, uicissitudine facere deberent; non solum ne caeteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut audientibus pluribus unus loquatur? Deinde ipsi Apostolo quomodo uacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum uerbum Dei certa tempora constitueret? Neque enim et hoc Deus latere nos uoluit. Nam et cuius artis opifex fuerit, et quibus temporibus uacaret dispensando Euangelio, sancta Scriptura non tacuit. Nam cum eum dies profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis fratribus ad frangendum panem, tanta fuit intentio et tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis, tamquam excidisset eis quod eo die non esset ieiunium: quando autem in aliquo loco immoraturus quotidie disputabat, quis dubitauerit horas eum habuisse ad hoc officiumdeputatas? Namque apud Athenas cum esset, quia studiosissimos rerum inquisitores inuenerat, ita de illo scriptum est: Disputabat igitur cum Iudaeis in synagoga, et Gentibus inculis in foro per omnem diem ad omnes qui aderant. Non enim in synagoga per omnem diem, ubi mos erat sabbato sermocinari: sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia utique Atheniensium. Sic enim sequitur: Quidam uero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo. Et paulo post dicit: Athenienses autem et aduenae hospites ad nihil aliud uacabant, quam dicere aliquid noui, aut audire. Putemus Apostolum illis omnibus diebus quibus fuit Athenis, non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur eius indigentia, sicut dicit in secunda ad Corinthios: quamquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita ualebat et animo et corpore. Sed cum Athenis exisset, uideamus quid dicit Scriptura: Disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc apud Corinthum. In Troade ergo, ubi necessitate imminentis profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus dicitur: unde intellegimus eum non fuisse cum Iudaeis, sed cum Christianis; quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum panem se fuisse collectos. Et ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum turbulentis implicationibus inuoluta perturbent. [19] 19. 22. Ibi etiam dicitur quid operabatur Apostolus. Post haec, inquit, egressus ab Athenis uenit Corinthum; et cum inuenisset quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, recens aduenientem ab Italia, et Priscillam uxorem ipsius, propterea quod iussisset Claudius discedere omnes Iudaeos ab Roma, accessit ad illos, et propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens: erant enim tabernaculorum artifices. Hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se uacare gloriantur. Et certe illa quae supra dicta sunt: Numquid ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? et: Non sumus usi hac potestate; et: Cum possemus uobis oneri esse ut Christi Apostoli; et: Nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus; et: Dominus ordinauit eos qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere: ego autem nullius horum usus sum: et caetera huiusmodi, aut exponant aliter, aut si praeclarissima luce ueritatis urgentur, intellegant et obediant: aut si obedire uel nolunt uel non possunt, saltem illos qui uolunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur. Aliud est enim corporis infirmitatem, uel ueram allegare, uelfalsam praetendere: aliud autem sic decipi, et sic decipere, ut insuper ideo uideatur in seruis Dei maior esse iustitia, quia potuit inter imperitos regnare pigritia. Qui enim ueram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et conuinci non potest, Deo dimittendus est: neuter tamen eorum perniciosam regulam figit; quia bonus seruus Dei et manifesto infirmo fratri suo seruit, et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non imitatur ut malus sit; et si non ei credit, fallacem putat, ac nihilominus non imitatur. Ab illo uero qui dicit: Haec est uera iustitia, ut nihil corporaliter operando imitemur uolatilia coeli, quoniam qui tale aliquid fuerit operatus contra Euangelium facit: quisquis animo infirmus haec audit et credit, non quia sic uacat, sed quia sic errat, lugendus est. [20] 20. 23. Hic exoritur altera quaestio: fortasse enim dicat: Quid ergo? caeteri Apostoli et fratres Domini et Cephas, quia non operabantur, peccabant? aut afferebant impedimentum Euangelio, quia dixit beatus Paulus, ideo se non usum hac potestate, ne quod impedimentum daret Euangelio Christi? Si enim peccauerunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non operandi, sed de Euangelio uiuendi. Si autem acceperant hanc potestatem, ordinante Domino ut qui Euangelium annuntiarent, ex Euangelio uiuerent, et dicente: Dignus est operarius cibo suo; qua potestate Paulus amplius aliquid erogans uti noluit: non utique peccauerunt. Si non peccauerunt, nullum impedimentum dederunt. Neque enim nullum peccatum est, impedire Euangelium. Quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est, et uti et non uti hac potestate. 20. 24. Hanc quaestionem breuiter soluerem, si dicerem, quia et iuste dicerem, credendum esse Apostolo. Ipse enim sciebat cur in Ecclesiis Gentium non oporteret portari uenale Euangelium, non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum: quia ita inter se distribuerant, procul dubio admonente Spiritu sancto, euangelizandi prouincias, ut Paulus et Barnabas ad Gentes irent, illi autem in circumcisionem. Hoc tamen eum praecepisse iis qui non habebant eiusmodi potestatem, ea quae iam multa dicta sunt manifestant. [21] 21. 24. Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem. Si enim euangelistae sunt, fateor, habent: si ministri altaris, dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non arrogant, sed plane uindicant potestatem. 21. 25. Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam uitam, quodconuersi ad Deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. Solent enim tales, non melius, sicut multi putant, sed quod est uerum, languidius educati, laborem operum corporalium sustinere non posse. Tales fortasse multi erant in Ierosolyma. Nam et scriptum est quod praedia sua uendiderint, et pretia eorum ante pedes Apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique sicut opus erat. Quia prope inuenti sunt, et utiles fuerunt Gentibus, quae ab idolorum cultu ex longinquo uocabantur, secundum illud quod dictum est: Ex Sion prodiet lex, et uerbum Domini ex Ierusalem; debitores eorum dixit Apostolus ex Gentibus Christianos: Debitores eorum, inquit, sunt; addidit quare: Si enim spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. [22] 22. 25. Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem seruitutis Dei et ex conditione seruili, uel etiam liberti, uel propter hoc a dominis liberati siue liberandi, et ex uita rusticana, et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, graue delictum est. Multi enim ex eo numero uere magni et imitandi exstiterunt. Nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuentur: ut non glorietur omnis caro coram Deo. Haec itaque pia et sancta cogitatio facit ut etiam tales admittantur, qui nullum afferant mutatae in melius uitae documentum. Neque enim apparet utrum ex proposito seruitutis Dei uenerint, an uitam inopem et laboriosam fugientes uacui, pasci atque uestiri uoluerint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueuerant. Tales ergo quoniam se quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt; praeteritae quippe uitae consuetudine conuincuntur; umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto Euangelio praecepta apostolica peruertere meditentur: uere uolatilia coeli, sed per superbiam in altum se extollendo; et fenum agri, sed carnaliter sentiendo. 22. 26. Contigit enim eis quod in uiduis iunioribus indisciplinatis cauendum idem apostolus dicit: Simul enim et otiosi esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi et uerbosi, loquentes quae non oporteat. Hoc ille de malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius Epistolis ista legimus, otiosi et uerbosi, quae non oportet loquuntur. Et qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint, ut placeant cui se probauerunt, cum ita uigeant uiribus corporis et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sedetiam secundum Apostolum operari possint; excepti istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos iudicare per imperitum tirocinium non ualeant, in eamdem labem pestifera contagione mutantur: non solum non imitantes obedientiam sanctorum quiete operantium, et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam uiuentium; sed etiam insultantes melioribus, tamquam conseruatricem Euangelii praedicantes pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam. Multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum qui bonae famae seruorum Dei consulit, quam erga corpora egentium qui panem esurientibus frangit. Quapropter utinam isti qui uacare uolunt manibus, omnino uacarent et linguis. Neque enim tam multos ad imitationem inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent. [23] 23. 27. Nunc uero contra Apostolum Christi recitant Euangelium Christi. Ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, ut impedire uelint Euangelio, quod Apostolus ideo praecepit et fecit, ne impediretur ipsum Euangelium. Et tamen si eos ex ipsis Euangelii uerbis secundum eorum intellectum uiuere cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita sint intellegenda ut intellegunt. Certe enim propterea se dicunt operari non debere, quia nec uolucres coeli seminant, neque metunt, de quibus nobis Dominus similitudinem dedit, ne de talibus necessariis cogitemus. Cur ergo non attendunt quod sequitur? Neque enim tantummodo hoc dictum est, quia non seminant, neque metunt; sed adiectum est: neque congregant in apothecas. Apothecae autem, uel horrea, uel uerbum ex uerbo, repositoria dici possunt. Cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria uolunt habere? Cur ea quae sumunt ex laboribus aliorum, recondunt et seruant unde quotidie proferatur? Cur denique molunt et coquunt? Hoc enim aues non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc opus quoque persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas; saltem sibi aquam uel de fontibus afferunt, uel de cisternis aut puteis hauriunt et reponunt: hoc uolatilia non faciunt. Sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et Regis aeterni deuotissimi prouinciales, fortissimis eius militibus usque ad ista seruire, ut sibi nec aquam implere cogantur, si iam etiam illos qui tunc erant Ierosolymae nouo gradu iustitiae supergressi sunt. Nam illi fame imminente, et per Prophetas qui tunc erant ante praedicta, boni fideles ex Graecia frumenta miserunt 89; ex quibus credo quod illi panem sibi fecerunt, aut certe faciendum curauerunt: quod aues non faciunt. Sed si iam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo graduiustitiae transierunt, et omnino in iis quae ad transigendam uitam istam pertinent, sicut uolucres agunt; ostendant nobis homines seruire uolucribus, sicut sibi seruiri uolunt, nisi captis et inclusis, quibus fides non habetur, ne uolantes non redeant: et tamen illae malunt frui libertate, et ex agris quantum satis est capere, quam ab hominibus apposita et apparata sumere. 23. 28. Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut quotidie in agros tamquam in pastum pergant, et quo tempore inuenerint carpant, ac sopita fame reuertantur. Sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pinnas largiri Dominus dignaretur, ut serui Dei in agris alienis inuenti non tamquam fures comprehenderentur, sed tamquam sturni fugarentur. Nunc uero ille quantum poterit, imitabitur auem, quem capere uenator non potuerit. Sed ecce concedant omnes serui Dei, ut cum uolunt in eorum agros exeant, atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid uellet auferre; nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent. Unde etiam spicas uellentibus discipulis Domini, de sabbato potius quam de furto Iudaei calumniati sunt. Sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca quae statim sumi possit, in agris non inuenitur? Quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre tentauerit, secundum istorum intellectum audiet ex Euangelio: Pone; hoc enim aues non faciunt. 23. 29. Verum et hoc concedamus, toto uertente anno posse in agris reperiri uel ex arbore uel ex herbis, uel ex quibusque radicibus quod in escam sumi possit incoctum, aut certe tanta excitatio corporis adhibeatur, ut ea quae coquenda sunt, etiam cruda assumpta non noceant, possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi; atque ita fiat ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista seruare qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt se ipsos uiuentes in magna intentione orationum. Hi enim facillima quidem atque uilissima, secum tamen alimenta includere consuerunt, quae in illos dies quibus a nullo uideri statuerunt, sufficiant: quod aues non faciunt. Et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium quo haec agant, seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate proponant, non solum non reprehendo, sed quantum dignum est laudare nonpossum. Quid tamen de his dicimus, secundum istorum intellectum ex euangelicis uerbis? An forte quo sunt sanctiores, eo sunt uolucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non ualebunt? Et utique nobiscum audiunt: Nolite ergo cogitare in crastinum. 23. 30. Quapropter, ut breuiter complectar, isti qui ex Euangelio peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia coeli; aut obtemperent Apostolo, sicut filii dilecti: imo utrumque faciant, quia utrumque concordat. Neque enim contraria Domino suo moneret Paulus seruus Christi Iesu. Hoc enim istis aperte dicimus: Si uolatilia coeli sic intellegitis in Euangelio, ut nolitis operando manibus uestris uictum tegumentumque procurare; nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia coeli. Si autem aliquid reponere in crastinum, potest non esse contra Euangelium ubi dictum est: Respicite uolatilia coeli, quia neque seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas; potest etiam non esse contra Euangelium nec contra similitudinem uolatilium coeli, uitam istam carnis corporalis operationis labore transigere. [24] 24. 31. Si enim urgeantur ex Euangelio, ut nihil reponant in crastinum; rectissime respondent: Cur ergo ipse Dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret? Cur tanto ante, fame imminente, frumenta sanctis patribus missa sunt? Cur Apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad Corinthios in Epistola scriberet: De collectis autem in sanctos, sicut ordinaui Ecclesiis Galatiae, ita et uos facite: secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, thesaurizans quod ei placuerit; ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. Cum autem aduenero, quoscumque probaueritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam uestram in Ierusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt? Haec et alia multa copiosissime et uerissime proferunt. Quibus respondemus: Videtis ergo, quamuis Dominus dixerit: Nolite cogitare in crastinum; non uos tamen his uerbis cogi ut nihil in crastinum reseruetis: cur ergo isdem uerbis uos cogi dicitis, ut uacetis? Cur uolatilia coeli non uobis sunt exemplo ad nihil reseruandum, et uultis ut sint exemplo ad nihil operandum? [25] 25. 32. Dicet aliquis: Quid ergo prodest seruo Dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis, ad hanc spiritalemuitam militiamque conuertitur, si eum adhuc oportet, tamquam opifices exercere negotia? Quasi uero facile possit uerbis explicari, quantum prosit quod Dominus diuiti consilium capiendae uitae aeternae requirenti ait ut faceret, si uellet esse perfectus; ut uenditis quae habebat, et indigentiae pauperum distributis, eum sequeretur. Aut quisquam tam expedito cursu secutus est Dominum, quam ille qui ait: Non in uacuum cucurri, nec in uacuum laboraui? qui tamen opera ista et praecepit, et fecit. Haec nobis tanta auctoritas doctis et informatis sufficere debuit ad exemplum et relinquendi pristinas facultates, et manibus operandi. Sed et nos ab ipso Domino adiuti, possumus fortasse utcumque cognoscere, etiam sic operantibus seruis Dei, priora tamen negotia reliquisse quid prosit. Si enim ad hanc uitam ex diuite quisque conuertitur, et nulla infirmitate corporis impeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intellegamus quantus superbiae prioris tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflabatur, ad modica quae restant huic uitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? Si autem ad hanc uitam ex paupertate conuertitur, non putet se id agere quod agebat, si ab amore uel augendae quantulaecumque rei priuatae, iam non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, ad communis uitae se transtulit charitatem, in eorum societate uicturus, quibus est anima una et cor unum in Deo, ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia. Si enim huius terrenae reipublicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem uniuersi populi suae ciuitatis priuatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator, quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatusconsulto de publico dotaretur: quo animo debet esse in rempublica sua ciuis aeternae illius ciuitatis Ierusalem coelestis, nisi ut illud ipsum quod propriis manibus elaborat, in commune habeat cum fratre, et si quid ei defuerit, de communi suppleat; dicens cum illo cuius praeceptum exemplumque secutus est: Quasi nihil habentes et omnia possidentes? 25. 33. Quamobrem etiam illi qui relicta uel distributa, siue ampla, siue qualicumque opulentia, inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari uoluerunt; si corpore ita ualent, et ab ecclesiasticis occupationibus uacant (quamquam eis tam magnum animi sui documentum afferentibus, et eiusdem societatis indigentiae de his rebus quas habebant, uel plurimum uel non parum conferentibus, uicem sustentandae uitae eorum res ipsa communis et fraterna charitas debeat), tamen si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex uita humiliore et ob hoc exercitatiore uenientibus auferant excusationem; multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diuiserunt. Quod quidem si nolint, quis audeat cogere? Quibus tamen inuenienda sunt opera in monasterio, etiamsi a corporali functione liberiora, sed uigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis iam factus est, gratis manducent. Nec attendendum est in quibus monasteriis, uel in quo loco, indigentibus fratribus quisque id quod habebat impenderit. Omnium enim Christianorum una respublica est. Et ideo quisquis Christianis necessaria ubilibet erogauerit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi bonis accipit. Quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? Illi autem qui etiam praeter istam sanctam societatem uitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria ueniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt; si nolunt operari, nec manducent. Neque enim propterea militia christiana ad pietatem diuites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur. Nullo modo enim decet ut in ea uita ubi fiunt senatores laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo ueniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati. [26] 26. 34. At enim Dominus ait: Nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid uestiamini 106. Recte, quoniam supra dixerat: Non potestis Deo seruire et mammonae. Qui enim propter hoc Euangelium praedicat, ut habeat unde manducet, et unde uestiatur, simul se putat et Deo seruire, quia Euangelium praedicat; et mammonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod Dominus dicit fieri non posse. Ac per hoc ille qui propter ista Euangelium praedicat, non Deo, sed mammonae seruire conuincitur; etsi Deus illo ad aliorum prouectum, quomodo ipse nescit, utatur. Nam huic sententiae subiungit, dicens: Ideo dico uobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid uestiamini: non ut ista non procurent, quantum necessitatis satis est, unde honeste potuerint; sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Euangelii praedicatione facere iubentur. Eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum uocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat: Lucerna corporis tui est oculus tuus; si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si uerooculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua cur ea facias. Et ad hoc enim ut ueniret, supra de eleemosynis praeceperat, dicens: Nolite condere uobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Recondite uero uobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat, et ubi fures non perfodiunt et furantur. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Deinde subiunxit: Lucerna corporis tui est oculus tuus: ut illi scilicet qui eleemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut uel hominibus uelint placere, uel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt. Unde et Apostolus cum Timotheo diuites monendos praeciperet: Facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam. Cum ergo in futuram uitam direxerit oculum Dominus eleemosynas facientium, et in coelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculus fuerit (in illam quippe nouissimam retributionem ualet quod et alibi ait: Qui uos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit. Qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui excipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; amen dico uobis, non peribit merces eius); ne forte correpto oculo eorum qui necessaria impendunt indigentibus et prophetis et iustis et discipulis Domini, ipsorum oculus deprauaretur in quos ista fierent ut propter ista accipienda uellent Christo militare: Nemo, inquit, potest duobus dominis seruire. Et paulo post: Non potestis, inquit: Deo seruire et mammonae. Statimque contexuit: Ideo dico uobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid uestiamini. 26. 35. Et quod sequitur de uolatilibus coeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam Deum putet seruorum suorum necessaria non curare; cum eius sapientissima prouidentia usque ad ista creanda et gubernanda perueniat. Neque enim non ipse pascit et uestit etiam eos qui manibus operantur. Sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant ut ista conquirant, hoc seruos suos Dominus praemonet, ut in eo ministerio quod Sacramento eius debetur, non ista, sed regnum eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia apponentur nobis siue per manus operantibus, siue infirmitate corporis impeditis, siue ipsius militiae tali occupatione districtis ut nihil aliud agere ualeamus. [27] 27. 35.Neque enim quia dixit Deus: Inuoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis me, propterea non debuit fugere Apostolus, et per murum in sportam submitti, ut manus persequentis euaderet, sed exspectare potius ut comprehenderetur, et eum sicuttres pueros de mediis ignibus liberaret. Aut propter hoc nec Dominus dicere debuit: Si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam; quia ipse dixit: Si quid petieritis in nomine meo, dabitur uobis. Sicut ergo quisquis persecutionem fugientibus discipulis Christi obiiceret huiusmodi quaestionem, cur non stetisset potius, et inuocato Deo per eius mirabilia sic eruerentur, ut Daniel a leonibus, ut Petrus ex uinculis; responderent non se oportuisse tentare Deum, sed tunc eum talia si uellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent; cum uero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberantur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam Dei seruis uacantibus et ualentibus exemplo et praecepto apostolico manibus suis uictum transigere, si quis ex Euangelio mouerit quaestionem de uolatilibus coeli, quae non seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia non laborant, neque nent; facile respondebunt: Si et nos per aliquam uel infirmitatem uel occupationem non possimus operari, sic ille nos pascet et uestiet, quemadmodum aues et lilia, quae nihil operantur huiusmodi: cum autem possumus, non debemus tentare Deum nostrum; quia et hoc quod possumus, eius munere possumus, et cum hinc uiuimus, illo largiente uiuimus, qui largitus est ut possimus. Et ideo de istis necessariis solliciti non sumus; quia cum haec possumus agere, ille nos pascit et uestit, a quo pascuntur homines atque uestiuntur: cum uero haec non possumus agere, idem ipse nos pascit et uestit, a quo aues pascuntur et lilia uestiuntur; quoniam nos pluris sumus illis. Quapropter in ista militia nostra, nec in crastinum cogitamus; quia non propter ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probauimus, ut ei nullis negotiis saecularibus implicati placeamus. [28] 28. 36. Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte frater (dat enim mihi Dominus per te magnam fiduciam), eos ipsos alloqui filios et fratres nostros, quos noui quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica disciplina formetur. O serui Dei, milites Christi, itane dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam uestram, tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae: Post odorem unguentorum tuorum curremus, et sic laqueos eius euadant, omni modo cupientes obscurare putoribus suis, tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit, circumeuntes prouincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, uenditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes uel consanguineos suos in illa uel in illa regione se audisse uiuere, et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, uel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum uestrum propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. Nonne ergo inflammamini zelo Dei? Nonne calescit cor uestrum intra uos, et in meditatione uestra exardescit ignis, ut istorum mala opera bonis operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio uestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur? Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non uos in otio facilem uictum, sed per angustam et arctam uitam huius propositi, regnum Dei quaerere. Eadem uobis causa est quae Apostolo fuit, ut amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore uestro bono reficiantur. [29] 29. 37. Non alligamus onera grauia; et uestris humeris imponimus quae nos digito attingere nolumus. Quaerite, et cognoscite labores occupationum nostrarum, et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates, et Ecclesiarum quibus seruimus talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae uos hortamur, uacare non sinant. Quamquam enim dicere possumus: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat uineam, et de fructu eius non edet? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Tamen Dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem inuoco super animam meam, quoniam quantum attinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et caeteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de diuinis Litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis, uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem affixit apostolus, non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. Aliter enim se habebant apostolatus eius discursus. Nec dixit: Saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte; aut, nos constituite ad iudicandum: sed, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos, inquit, collocate. Ad reuerentiam uobis dico: sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? Sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles! Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter Euangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse uoluit. Unde nunquam de illo scriptum est quod aliquando talibus uacuit, a quibus nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus; quia et hos collocari uoluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia Christianorum deferrentur in forum. Quem tamen laborem non sine consolatione Domini suscipimus pro spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. Serui enim sumus eius Ecclesiae, et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. Non ergo alligamus onera grauia, et humeris uestris imponimus quae nos digito non tangimus; quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus (uidet ille qui probat corda nostra), mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. Sane omnibus et nobis et uobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arcta uia est in labore et aerumna; et tamen in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina leuis, qui nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. Si fratres, si filii nostri estis, si conserui, uel potius in Christo serui uestri sumus; audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. Si autem Pharisaei sumus alligantes onera grauia et imponentes humeris uestris; quae dicimus facite, etiamsi quae facimus improbatis. Nobis autem minimum est ut a uobis diiudicemur, aut ab humano die. Quam germana charitate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. Postremo quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit et obsecrat in Domino, ut cum silentio, id est, quieti et obedienter ordinati operantes, uestrum panem manducetis 131. Nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis, et in illum qui per eum loquitur credidistis. [30] 30. 38. Haec, mi charissime, et in Christi uisceribus uenerande frater Aureli, quantum donauit ut possem, qui per te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli scribere; id maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis obedientes, a pigris et inobedientibus etiam praeuaricatores Euangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent. Caeterum quis ferat homines contumaces saluberrimis Apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut etiam sanctiores praedicari; ut monasteria doctrina saniore fundata, gemina illecebra corrumpantur, et dissoluta licentia uacationis, et falso nomine sanctitatis? Sciant ergo etiam caeteri fratres et filii nostri, qui fauere talibus, et huiusmodi praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur, benefacere. Sane in eo quod seruis Dei prompte atque alacriter necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam suauissime amplectimur: sed ne peruersa misericordia magis eorum futurae uitae noceant, quam praesenti subueniant. 30. 39. Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua egerit benedicatur. [31] 31. 39. Quid autem iniquius, quam uelle sibi obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare maioribus? Apostolo dico, non nobis, in tantum ut etiam comam nutriant: unde ille nec disputari omnino uoluit, dicens: Si quis autem uult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesiae Dei. Hoc autem praecipio: ut scilicet non disserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. Nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam aperte contra Apostoli praecepta comari? An ita uacandum est, ut nec tonsores operentur? An quia euangelicas uolucres imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne uolare non possint? Vereor in hoc uitium plura dicere, propter quosdam crinitos fratres, quorum praeter hoc multa et pene omnia ueneramur. Sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. Neque enim metuimus ne humilitas eorum respuat admonitionem nostram; quandoquidem et nos a talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. Hoc ergo admonemus tam sanctos uiros, ne stultis uanorum argumentationibus moueantur, et eos in hac peruersitate imitentur, quibus sunt in caeteris longe dissimiles. Illi enim uenalem circumferentes hypocrisim, timent ne uilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut uidelicet qui eos uidet, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem et caeteros qui non tondebant. Nec cogitant quid intersit inter illud propheticum uelamentum, et hanc Euangelii reuelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur uelamen. Quod enim significat uelamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significat illis temporibus etiam coma sanctorum. Nam idem apostolus etiam comam pro uelamento esse dicit, cuius auctoritate isti urgentur. Aperte quippe ait: Vir quidem si comatus sit, ignominia est illi. Ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus merito peccatorum nostrorum: ad hoc obtendentes simulatae humilitatis umbraculum, ut sub eoproponant uenalem typhum; quasi Apostolus superbiam doceat, cum dicit: Omnis uir orans aut prophetans uelato capite, confundit caput suum; et: Vir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria Dei. Qui ergo dicit, non debet, nescit forte docere humilitatem. Sed si hanc ignominiam tempore Euangelii, quod erat sacramentum tempore prophetiae, pro humilitate isti appetunt; tondeant, et cilicio caput uelent. Sed non erit tunc species illa uenalis, quia Samson non cilicio, sed coma uelabatur. [32] 32. 40. Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium suorum. Virum, inquiunt, prohibuit Apostolus habere comam: qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum coelorum, iam non sunt uiri. O dementiam singularem! Merito qui hoc dicit, aduersus sanctae Scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur, et perseuerat in itinere tortuoso, et pestiferam doctrinam conatur inducere, quia non est beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, et in uia peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Nam si in lege Dei meditaretur die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit: Vellem autem omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo. Ait enim: Cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. Sed quid Apostolum commemorem, cum de ipso Domino et Saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. Nam de quo alio dicitur: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et in agnitionem Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae, in illusione hominum, in astutia ad machinationem erroris? Qua illusione isti decipiunt imperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur, et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint. Audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: Quicumque enim baptizati estis in Christo, Christum induistis: ubi non est Iudaeus, neque Graecus; non seruus, neque liber; non masculus, neque femina; et non intellegunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate mentis nostrae, nullus sexus huiusmodi est. Non ergo propterea se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur. Nam et coniugati christiani qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum caeteris non christianis, et cum ipsis pecoribus. Aliud est enim quod uel infirmitati conceditur, uel mortali propagationi persoluitur; aliud autem quod ad capessendam incorruptam et aeternam uitam fideli professione signatur. Illud ergo quod de non uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agitur, ubi est imago et gloria Dei, uerba ipsa indicant: Vir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria Dei. Ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: Nolite mentiri inuicem; exspoliantes autem uos ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum qui renouatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creauit eum. Quis dubitet hanc renouationem in mente fieri? Sed et qui dubitat, audiat apertiorem sententiam. Eadem quippe admonens ita dicit alio loco: Sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renouamini autem spiritu mentis uestrae, et induite nouum hominem, eum qui secundum Deum creatus est. Quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem mentis, ubi est imago Dei? Quis hoc dixerit? Sed corporis sui sexu non eam significant: propterea uelari iubentur. Illam quippe significant partem, eo ipso quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita Deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur. Quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia (illa enim regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur), hoc in duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis figuratur. De quo sacramento loquens Apostolus dicit, uirum non debere uelari, sed debere mulierem. Tanto enim gloriosius mens ad superiora promouetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur; donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione nouissima incorruptione atque immortalitate induatur, et absorbeatur mors in uictoriam. [33] 33. 41. Quapropter qui recta facere nolunt, desinant saltem docere peruersa. Sed alii sunt, quos isto sermone corripimus: illos autem qui hoc uno uitio capillorum contra praeceptum apostolicum demissorum offendunt et perturbant Ecclesiam: quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire, coguntur manifesta uerba Apostoli in peruersam detorquere sententiam, alii sanum intellectum Scripturarum defendere malunt, quam quoslibet homines adulare; existunt inter fratres infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione corrigerent, quorum caetera miramur et amamus: illos ergonon corripimus, sed rogamus et obsecramus per diuinitatem et humanitatem Christi, et per charitatem Spiritus sancti, ne ultra iam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus Christus mortuus est , et dolorem cruciatumque nostri cordis exaggerent, cum cogitamus quanto procliuius hoc malum ad decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc uident quos propter alia tanta bona debitis officiis christianae dilectionis honoramus. Quod si post hanc admonitionem uel potius obsecrationem nostram ineo sibi perseuerandum esse putauerint, nihil aliud faciemus quam dolemus et gemimus. Hoc nouerint, sufficit: si serui Dei sunt, miserentur; si non miserentur, nolo quidquam grauius dicere. Haec itaque omnia in quibus fortasse loquacior fui, quam uellent occupationes et tuae et meae, si approbas, fac innotescere fratribus et filiis nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus imponere: si autem aliquid retrahendum uel emendandum uidetur, rescriptis tuae Beatitudinis nouerim.