[1,0] SOLILOQUIA. LIBER PRIMUS. SI A SENSIBUS RECEDENDO SUMMAM PULCHRITUDINEM CONTEMPLEMUR [1,1] 1. Voluenti mihi multa ac uaria mecum diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidue mali euitandum esset; ait mihi subito, siue ego ipse, siue alius quis extrinsecus, siue intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior; ait ergo mihi: RATIO: - Ecce, fac te inuenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? AUGUSTINUS: - Memoriae scilicet. (RATIO) - Tantane illa est ut excogitata omnia bene seruet? (AUGUSTINUS) - Difficile est, imo non potest. (RATIO) - Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod ualetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. (AUGUSTINUS) - Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. (RATIO) - Ora salutem et auxilium quo ad concupita peruenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod inuenis paucis conclusiunculis breuiter collige. Nec modo cures inuitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt ciuibus tuis. (AUGUSTINUS) - Ita faciam. 2. Deus uniuersitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se inuicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat. Deus qui paucis ad id quod uere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem uniuersitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, siue sciens, siue nesciens Deus in quo sunt omnia, cui tamen uniuersae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos uerum scire noluisti. Deus pater ueritatis, pater sapientiae, pater uerae summaeque uitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intellegibilis lucis, pater euigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te. 3. Te inuoco, Deus ueritas, in quo et a quo et per quem uera sunt, quae uera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus uera et summa uita, in quo et a quo et per quem uiuunt, quae uere summeque uiuunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intellegibilis lux, in quo et a quo et per quem intellegibiliter lucent, quae intellegibiliter lucent omnia. Deus cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cuius regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo auerti, cadere; in quem conuerti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reuiuiscere; in quo habitare, uiuere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo inuenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem uidere, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit, Deus per quem uincimus inimicum, te deprecor. Deus quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut uigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus aduersitatibus. Deus per quem bene seruimus et bene dominamur. Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subiectum non est. Deus per quem mors absorbetur in uictoriam. Deus qui nos conuertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos unis, Deus qui nos in omnem ueritatem inducis, Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos reuocas in uiam. Deus qui nos deducis ad ianuam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur. Deus qui nobis das panem uitae. Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus. Deus qui arguis saeculum de peccato, de iustitia, et de iudicio. Deus per quem nos non mouent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non seruimus infirmis et egenis elementis, Deus qui nos purgas, et ad diuina praeparas praemia, adueni mihi propitius tu. 4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu ueni mihi in auxilium; una aeterna uera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa euidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa uita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est. Deus cui seruiunt omnia quae seruiunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, uicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, ueris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cuius legibus in aeuo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis reuocatur: cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam (Gn 1, 26), quod qui se ipse nouit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, uita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo. 5. Iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli seruire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris; tui iuris esse cupio. Iube, quaeso, atque impera quidquid uis, sed sana et aperi aures meas, quibus uoces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos uideam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae iusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitiuum tuum, Domine, clementissime pater: iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, seruierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti ianua tua; quomodo ad te perueniatur doce me. Nihil aliud habeo quam uoluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum noui; sed unde ad te perueniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu uiaticum praebe. Si fide te inueniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si uirtute, uirtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge caritatem. O admiranda et singularis bonitas tua! 6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesiuit, et minime inuenit. Omnis autem recte quaesiuit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, uindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inueniam te iam, quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad uidendum te. Caeterum de salute huius mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, uel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te conuertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, iubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, iustum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen. [1,2] 7. (AUGUSTINUS) - Ecce oraui Deum. (RATIO) - Quid ergo scire uis? (AUGUSTINUS) - Haec ipsa omnia quae oraui. (RATIO) - Breuiter ea collige. (AUGUSTINUS) - Deum et animam scire cupio. (RATIO) - Nihilne plus? (AUGUSTINUS) - Nihil omnino. (RATIO) - Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere: Sat est. (AUGUSTINUS) - Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam: Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. (RATIO) - Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perueneris non amplius quaeras? (AUGUSTINUS) - Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non uideo. Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere: Quomodo hoc intellego, sic uolo intellegere Deum? (RATIO) - Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile? (AUGUSTINUS) - Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem: nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. (RATIO) - Non igitur amas amicos tuos? (AUGUSTINUS) - Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? (RATIO) - Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? (AUGUSTINUS) - Animam me amare dixi, non animalia. (RATIO) - Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. (AUGUSTINUS) - Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quouis amare rationem, cum illum iure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, uel certe quantum desiderant ea bene uti. [1,3] 8. (RATIO) - Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret: Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres: Satis est? (AUGUSTINUS) - Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem. (RATIO) - Cur, quaeso? (AUGUSTINUS) - Quia Deum ne sic quidem noui quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis noui. (RATIO) - Vide ergo ne impudenter uelis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti. (AUGUSTINUS) - Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena uilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. (RATIO) - Ergo uel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? (AUGUSTINUS) - Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum uel Deus uel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit. (RATIO) - Et credis hoc fieri posse? (AUGUSTINUS) - Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. (RATIO) - Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum? (AUGUSTINUS) - Prorsus respuo. (RATIO) - Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu uis nosse, an intellectu? (AUGUSTINUS) - Sensu quidem quod in eo noui, si tamen sensu aliquid noscitur, et uile est, et satis est: illam uero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. (RATIO) - Potestne aliter nosci? (AUGUSTINUS) - Nullo modo. (RATIO) - Amicum igitur tuum et uehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum? (AUGUSTINUS) - Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae iustissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat (Lu 19, 18). Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se nouerit? (RATIO) - Si ergo ista quae scire uis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te uelle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent. [1,4] 9. Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus uera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant? (AUGUSTINUS) - Non continuo, si ea quae dixerunt, uera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oraui, me dixi scire cupere, quod non cuperem si iam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae undecumque collecta memoriae mandaui, et quibus accommodaui quantam potui fidem: scire autem aliud est. (RATIO) - Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea? A - Istud plane scio. (RATIO) - Nec in ista professione uereris Academicos? (AUGUSTINUS) - Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non uereor earum rerum quas noui, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, peruenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit. (RATIO) - Nihil renuo: sed, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphaeram nominant? (AUGUSTINUS) - Noui. (RATIO) - Aeque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? (AUGUSTINUS) - Aeque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. (RATIO) - Quid haec, sensibusne percepisti, an intellectu? (AUGUSTINUS) - Imo sensus in hoc negotio quasi nauim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam peruexerint, ubi eos dimisi, et iam uelut in solo positus coepi cogitatione ista uoluere, diu mihi uestigia titubarunt. Quare citius mihi uidetur in terra posse nauigari, quam geometricam sensibus percipi, quamuis primo discentes aliquantum adiuuare uideantur. (RATIO) - Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas uocari scientiam? (AUGUSTINUS) - Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia teneo: perge modo; uideam quorsum ista quaeris. (RATIO) - Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi paruum negotium sit, praecipitare iubes? (AUGUSTINUS) - Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et obiurgato grauius, si quidquam tale posthac. 10. (RATIO) - Ergo lineam in duas lineas per longum scindi. manifestum tibi est nullo modo posse? (AUGUSTINUS) - Manifestum. (RATIO) - Quid, transuersim? (AUGUSTINUS) - Quid, nisi infinite secari posse? (RATIO) - Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? (AUGUSTINUS) - Pariter omnino. (RATIO) - Quid linea et sphaera? unumne aliquid tibi uidentur esse, an quidquam inter se differunt? (AUGUSTINUS) - Quis non uideat differre plurimum? (RATIO) - At si aeque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens? (AUGUSTINUS) - Quis enim negauit? (RATIO) - Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo uelis Deum nosse, ut possis dicere: Satis est; respondisti te ideo nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo nunc? linea uel sphaera similes sunt? (AUGUSTINUS) - Quis hoc dixerit? (RATIO) - Sed ego quaesiueram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphaeram, cum se non sic habeat linea ut se habet sphaera. Quamobrem responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare. [1,5] 11. (AUGUSTINUS) - Quaeso te, quamuis uehementer urgeas atque conuincas, non audeo tamen dicere ita me uelle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed ipsa etiam scientia mihi uidetur esse dissimilis. Primo, quia nec linea et pila tantum inter se differunt, ut tamen eorum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem geometres Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum scientia par esset, tantum gauderem quod ista noui; quantum me Deo cognito gauisurum esse praesumo. Nunc autem permultum haec in illius comparatione contemno, ut nonnumquam uideatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo uideri potest uidero, haec omnia de mea notitia esse peritura: siquidem nunc prae illius amore iam uix mihi ueniunt in mentem. (RATIO) - Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo cognito gauisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine; nisi forte alio uisu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamen multo plus illius quam huius aspectus te permulceat. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te uidere quam coelum, tam tibi certum esse respondere debere, quamuis non tam terrae quam coeli pulchritudine atque splendore laeteris. (AUGUSTINUS) - Mouet me, fateor, haec similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo genere a coelo terram, tantum ab intellegibili Dei maiestate spectamina illa disciplinarum uera et certa differre. [1,6] 12. (RATIO) - Bene moueris. Promittit enim ratio quae tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuae menti, ut oculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animae; disciplinarum autem quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut uideri possint, ueluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod uidere. Ergo animae tribus quibusdam rebus, opus est ut oculos habeat quibus iam bene uti possit, ut aspiciat, ut uideat. Oculus animae mens est ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rerum mortalium iam remota atque purgata: quod ei nihil aliud praestat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non potest uitiis inquinatae atque aegrotanti, quia uidere nequit nisi sana, si non credat aliter se non esse uisuram, non dat operam suae sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur, atque ita se, si uidere potuerit, esse uisuram, sanari se tamen posse desperet; nonne se prorsus abicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat? (AUGUSTINUS) - Omnino ita est, praesertim quia ea praecepta necesse est ut morbus dura sentiat. (RATIO) - Ergo fidei spes adicienda est. (AUGUSTINUS) - Ita credo. (RATIO) - Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanari, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, non desideret, suisque tenebris, quae iam consuetudine iucundae sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum nihilominus respuit? (AUGUSTINUS) - Prorsus ita est. (RATIO) - Ergo tertia caritas necessaria est. (AUGUSTINUS) - Nihil omnino tam necessarium. (RATIO) - Sine tribus istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum uidere, id est intellegere. 13. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? (AUGUSTINUS) - Ut aspiciat. (RATIO) - Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspicit uideat, aspectus rectus atque perfectus, id est quem uisio sequitur, uirtus uocatur; est enim uirtus uel recta uel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamuis iam sanos oculos conuertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se rem habere, ad quam conuertendus aspectus est, ut uisa faciat beatum; spes, qua cum bene aspexerit, se uisurum esse praesumat; caritas, qua uidere perfruique desideret. Iam aspectum sequitur ipsa uisio Dei, qui est finis aspectus; non quod iam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et haec est uere perfecta uirtus, ratio perueniens ad finem suum, quam beata uita consequitur. Ipsa autem uisio, intellectus est ille qui in anima est, qui conficitur ex intellegente et eo quod intellegitur: ut in oculis uidere quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibet, uideri nihil potest. [1,7] 14. Ergo cum animae Deum uidere, hoc est Deum intellegere contigerit, uideamus utrum adhuc ei tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum iam uideat? Spes nihilominus, quia iam tenet. Caritati uero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem ueramque pulchritudinem cum uiderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab aspiciendo uspiam declinauerit, manere in illa beatissima uisione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime uideat, hoc est intellegat Deum; tamen quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, nihil quidem ualente ad fallendum, non tamen nihil agente, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius uerum esse creditur. Item quia in ista uita, quamquam Deo intellecto anima iam beata sit; tamen, quia multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est uita, animam deserit. Sed cum post hanc uitam tota se in Deum collegerit, caritas restat qua ibi teneatur. Nam neque dicenda est fidem habere quod illa sint uera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut uideat. Alia uero tria, fides, spes et caritas, primo illorum trium et secundo semper sunt necessaria: tertio uero in hac uita, omnia; post hanc uitam, sola caritas. [1,8] 15. Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente. Intellegibilis nempe Deus est, intellegibilia etiam illa disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra uisibilis, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, uideri non potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis intellegit, uerissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intellegi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animaduertere; quod est, quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem uis intellegere, tria quaedam sunt; quod est, quod intellegitur, et quod caetera facit intellegi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut intellegas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut probabilia, an ut uera? (AUGUSTINUS) - Plane ut probabilia; et in spem, quod fatendum est maiorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pila, nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere (RATIO) - Non est mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit flagitanda perceptio. [1,9] 16. Sed quid moramur? Aggredienda est uia: uideamus tamen, quod praecedit omnia, utrum sani simus. (AUGUSTINUS) - Hoc tu uideris, si uel in te, uel in me aliquantum aspicere potes: ego quaerenti, si quid sentio, respondebo. (RATIO) - Amasne aliquid praeter tui Deique scientiam? (AUGUSTINUS) - Possem respondere, nihil me amare amplius, pro eo sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam saepe mihi usu uenit ut cum alia nulla re me crederem commoueri, ueniret tamen aliquid in mentem, quod me multo aliter atque praesumpseram pungeret. Item saepe, quamuis in cogitationem res aliqua incidens non me peruellerit, reuera tamen ueniens perturbauit plus quam putabam: sed modo uideor mihi tribus tantum rebus posse commoueri: metu amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis. (RATIO) - Amas ergo et uitam tecum carissimorum tuorum et bonam ualetudinem tuam, et uitam tuam ipsam in hoc corpore: neque enim aliter amissionem horum metueres. (AUGUSTINUS) - Fateor, ita est. (RATIO) - Modo ergo, quod non omnes tecum sunt amici tui, et quod tua ualetudo minus integra est, facit animo nonnullam aegritudinem: nam et id esse consequens uideo. (AUGUSTINUS) - Recte uides; negare non possum. (RATIO) - Quid, si te repente sano esse corpore sentias et probes, tecumque omnes quos diligis concorditer, liberali otio frui uideas, nonne aliquantum tibi etiam laetitia gestiendum est? (AUGUSTINUS) - Vere aliquantum; imo, si haec praesertim, ut dicis, repente prouenerint, quando me capiam; quando id genus gaudii uel dissimulare permittar? (RATIO) - Omnibus igitur adhuc morbis animi et perturbationibus agitaris. Quaenam ergo talium oculorum impudentia est, uelle illum solem uidere? (AUGUSTINUS) - Ita conclusisti quasi prorsus non sentiam quantum sanitas mea promouerit, aut quid pestium recesserit, quantumque restiterit. Fac me istud concedere. [1,10] 17. (RATIO) - Nonne uides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius saepe repercuti et auerti, atque ad illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoueris cogitas, quid uelis uidere non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid proiecisse nos putas. Diuitias nullas cupis? (AUGUSTINUS) - Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter necessarium uictum liberalemque usum cogitaui. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse diuitias, sed si prouenerint, sapientissime atque cautissime administrandas . (RATIO) - Quid honores? (AUGUSTINUS) - Fateor, eos modo, ac pene his diebus cupere destiti. (RATIO) - Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, uel quae abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis diuitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse passurum? (AUGUSTINUS) - Quantumlibet uelis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decreui: nihil esse sentio quod magis ex arce deiciat animum uirilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei huius tantum gratia concumbit, mirandus mihi uideri potest, at uero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, iuste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperaui non cupere, non quaerere, non ducere uxorem. (RATIO) - Non ego nunc quaero quid decreueris, sed utrum adhuc lucteris, an uero iam ipsam libidinem uiceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. (AUGUSTINUS) - Prorsus nihil huiusmodi quaero, nihil desidero; etiam cum horrore atque aspernatione talia recordor. Quid uis amplius? Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes uidendae illius qua uehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor uoluptasque conuertitur. (RATIO) - Quid ciborum iucunditas? quantae tibi curae est? (AUGUSTINUS) - Ea quae statui non edere, nihil me commouent. Iis autem quae non amputaui, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi uel uisa uel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino siue de cibo et potu, siue de balneis, caeteraque corporis uoluptate nihil interroges: tantum ab ea peto, quantum in ualetudinis opem conferri potest. [1,11] 18. (RATIO) Multum profecisti: ea tamen quae restant ad uidendam illam lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi uidetur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis carissimis tuis te in studio sapientiae non posse uiuere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates uestras sustinere possit; nonne desiderabis diuitias et optabis? (AUGUSTINUS) - Assentior. (RATIO) - Quid, si etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creuerit, eosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos conuertere ad quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda erunt, et ut proueniant magnopere instandum. (AUGUSTINUS) - Ita est ut dicis. (RATIO) - Iam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quamquam, si eius amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco uiuere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse necessarios iam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum pertineat ad officium tuum ista contemnere. (AUGUSTINUS) - Quando ego istud sperare audeam? 19. (RATIO) - Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim ualet quod a quibusdam doctis uiris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoues, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. (AUGUSTINUS) - Quamquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil me profecisse arbitrer. (RATIO) - Credo propterea tibi hoc uideri, quia quamuis ista optare posses, non tamen propter seipsa sed propter aliud expetenda uiderentur. (AUGUSTINUS) - Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideraui diuitias, ideo desideraui ut diues essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus uolebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum bona fama uoluptatem. Tunc erat istorum in me uera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. (RATIO) - Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum uocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur. [1,12] 20. Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, uel uiuere, uel tecum uiuere cupias? (AUGUSTINUS) - Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inuentio, caeteros eo sine labore perducit. (RATIO) - Quid, si nolunt haec illi quaerere? (AUGUSTINUS) - Persuadebo ut uelint. (RATIO) - Quid, si non possis, uel quod se inuenisse iam, uel quod ista non posse inueniri arbitrantur, uel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur? (AUGUSTINUS) - Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus. (RATIO) - Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic esse? (AUGUSTINUS) - Fateor, ita est ut dicis. (RATIO) - Non igitur eorum uel uitam uel praesentiam propter seipsam, sed propter inueniendam sapientiam cupis? (AUGUSTINUS) - Prorsus assentior. (RATIO) - Quid? ipsam uitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, uelles eam manere? (AUGUSTINUS) - Omnino eam fugerem. (RATIO) - Quid? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam peruenire, curares utrum hic, an in alia uita eo quod diligis fruereris? (AUGUSTINUS) - Si nihil me peius excepturum intellegerem, quod retroageret ab eo quo progressus sum, non curarem. (RATIO) - Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo peiore malo inuoluaris, quo tibi auferatur diuina cognitio. (AUGUSTINUS) - Non solum ne auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamuis quod iam teneo, mecum mansurum putem. (RATIO) - Non igitur et uitam istam propter seipsam, sed propter sapientiam uis manere. (AUGUSTINUS) - Sic est. 21. (RATIO) - Dolor corporis restat, qui te fortasse ui sua commouet. (AUGUSTINUS) - Et ipsum non ob aliud uehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo uoluere, nisi ea quae iam forte didiceram; a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi uidebatur, si se ille mentibus meis ueritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil maius aliquando pertuli, tamen saepe cogitans quanto grauiores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec eius ratio mihi uidetur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est; summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. (RATIO) Posterius ista uidebimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam peruenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse uerum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus. [1,13] 22. Nunc illud quaerimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito uelamento quasi nudam uidere ac tenere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An uero si alicuius pulchrae feminae amore flagrares, iure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiae se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? (AUGUSTINUS) - Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Iam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidem quod non propter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam, caetera uero uel adesse mihi uolo, uel deesse timeo propter ipsam; uitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis amor, in qua non solum non inuideo caeteris, sed etiam plurimos quaero qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur; tanto mihi amiciores futuri quanto erit nobis amata communior. 23. (RATIO) - Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cuius uere casta est, et sine ulla contaminatione coniunctio. Sed non ad eam una uia peruenitur. Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac uerissimum bonum. Lux est quaedam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista uulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et uegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione conuertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent, sed sola fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii uero ipso quem uidere uehementer desiderant, fulgore feriuntur, et eo non uiso saepe in tenebras cum delectatione redeunt. Quibus periculosum est, quamuis iam talibus ut sani recte dici possint, uelle ostendere quod adhuc uidere non ualent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum amor utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent, sed per lucem uideri possint, ut uestis, aut paries, aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum et similia, nec tamen ita radiatum ut oculos laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, deinde sidera, deinde luna, deinde aurorae fulgor, et albescentis coeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, siue per totum ordinem, siue quibusdam contemptis, pro sua quisque ualetudine assuescens, sine trepidatione et cum magna uoluptate solem uidebit. Tale aliquid sapientiae studiosissimis, nec acute, iam tamen uidentibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad eam peruenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem uix credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus; parcendum est ualetudini. [1,14] 24. Et alio die: (AUGUSTINUS) - Da, quaeso, inquam, iam si potes, illum ordinem. Duc, age qua uis, per quae uis, quomodo uis. Impera quaeuis dura, quaelibet ardua, quae tamen in mea potestate sint, per quae me quo desidero, peruenturum esse non dubitem. (RATIO) - Unum est quod tibi possum praecipere; nihil plus noui. Penitus esse ista sensibilia fugienda, cauendumque magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum uisco pennae nostrae impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris euolemus: quae se ne ostendere quidem dignatur in hac cauea inclusis, nisi tales fuerint ut ista uel effracta uel dissoluta possint in auras suas euadere. Itaque, quando fueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis uidebis quod cupis. (AUGUSTINUS) - Quando istud erit, oro te? Non enim puto posse mihi haec in summum uenire contemptum, nisi uidero illud in cuius comparatione ista sordescant. 25. (RATIO) - Hoc modo posset et iste oculus corporis dicere: Tum tenebras non amabo, cum solem uidero. Videtur enim quasi et hoc ad ordinem pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras, eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus uidere non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et sese iactet; et quia nondum uidet, ueluti iure conqueritur. Nouit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intellegit qui sint sani, quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus, uidemur nobis uidere: quantum autem mersi eramus, et quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione grauioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne uides quam ueluti securi hesterno die pronuntiaueramus, nulla iam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam; caetera uero non nisi propter istam quaerere aut uelle? Quam tibi sordidus, quam foedus, quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus uidebatur, quando inter nos de uxoris cupiditate quaesitum est! Certe ista nocte uigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti quam te aliter quam praesumpseras, imaginatae illae blanditiae et amara suauitas titillauerit; longe quidem longe minus quam solet, sed item longe aliter quam putaueras; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstraret, et unde cura eius euaseris, et quid curandum remaneat. 26. (AUGUSTINUS) - Tace, obsecro, tace. Quid crucias? quid tantum fodis alteque descendis? Iam flere non duro, iamiam nihil promitto, nihil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem uidere ardeo, nouerit quando sim sanus; faciat quod placet: quando placet sese ostendat; iam me totum eius clementiae curaeque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos subleuare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinem uidero, pronuntiabo. (RATIO) - Prorsus nihil aliud facias. Sed iam cohibe te a lacrymis, et stringe animum. Multum omnino fleuisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui grauiter accipit. (AUGUSTINUS) - Modum uis habere lacrymas meas, cum miseriae meae modum non uideam? aut ualetudinem corporis considerare me iubes, cum ego ipse tabe confectus sim? Sed, quaeso te, si quid in me uales, ut me tentes per aliqua compendia ducere, ut uel uicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare iam possum, pigeat oculos referre ad illas tenebras, quas reliqui; si tamen relictae dicendae sunt, quae caecitati meae adhuc blandiri audent. [1,15] 27. (RATIO) - Concludamus, si placet, hoc primum uolumen, ut iam in secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur uiam. Non enim huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est. A - Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de uicinia lucis aperueris. (RATIO) - Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor inuitat et tangit. Itaque accipe intentus. (AUGUSTINUS) - Duc, oro te, ac rape quo uis. (RATIO) - Animam te certe dicis, et Deum uelle cognoscere? (AUGUSTINUS) - Hoc est totum negotium meum. (RATIO) - Nihilne amplius? (AUGUSTINUS) - Nihil prorsus. (RATIO) - Quid? ueritatem non uis comprehendere? (AUGUSTINUS) - Quasi uero possim haec nisi per illam cognoscere. (RATIO) - Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. (AUGUSTINUS) - Nihil abnuo. (RATIO) - Primo itaque illud uideamus, cum duo uerba sint ueritas et uerum, utrum tibi etiam res duae istis uerbis significari, an una uideatur. (AUGUSTINUS) - Duae res uidentur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse ueritatem, et aliud quod uerum dicitur. (RATIO) - Quod horum duorum putas esse praestantius? (AUGUSTINUS) - Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid uerum est, ueritate utique uerum est. 28. (RATIO) - Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem? (AUGUSTINUS) - Nullo modo. (RATIO)- Ergo, cum interit aliquid quod uerum est, non interit ueritas. (AUGUSTINUS) - Quomodo autem interit aliquid uerum? Non enim uideo. (RATIO) - Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum uidemus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed ueram non esse, aut certe interire non posse. Quamuis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, ueram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intellegentia iudicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor, si autem arbor est, uera sit necesse est. (AUGUSTINUS) - Concedo istud. (RATIO) - Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat? (AUGUSTINUS) - Negare non possum. (RATIO) - Concluditur ergo aliquid quod uerum sit, interire (AUGUSTINUS) - Non contrauenio. (RATIO) - Quid illud? nonne tibi uidetur intereuntibus rebus ueris ueritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem? (AUGUSTINUS) - Iam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. (RATIO) - Ergo attende. (AUGUSTINUS) - Istic sum. 29. (RATIO) - Verane tibi uidetur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? (AUGUSTINUS) - Nihil me sic ducit ad consentiendum. (RATIO) - Fateris autem esse ueritatem? (AUGUSTINUS) - Fateor. (RATIO) - Ergo ubi sit, necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud praeter corpus, aut ueritatem corpus esse arbitraris. (AUGUSTINUS) - Nihil horum puto. (RATIO) - Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. (AUGUSTINUS) - Si scirem ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem. (RATIO) - Saltem ubi non sit, potes cognoscere? (AUGUSTINUS) - Si commemores, fortasse potero. (RATIO) - Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus ueris intereuntibus, ueritatem paulo ante concessum est. Non igitur est ueritas in rebus mortalibus. Est autem ueritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem uerum in quo ueritas non est. Conficitur itaque non esse uera, nisi quae sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino quidquid falsum est, non est. Omne autem quod uerum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non esse uideatur. Si enim rata est, totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit. 30. (AUGUSTINUS) - Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo, si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod uehementer formido, mihi faciant delectationem. (RATIO) - Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum potes. Noli esse uelle quasi proprius et in tua potestate, sed eius clementissimi et utilissimi Domini te seruum esse profitere. Ita enim te ad se subleuare non desinet, nihilque tibi euenire. permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. (AUGUSTINUS) - Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, nisi quid forte amplius a me desideras (RATIO) - Bene habet interim facies postea quidquid iam uisus ipse praeceperit.