[27,0] SERMO DE PSALMO XCV ET DE VERBIS APOSTOLI: "CUI VULT MISERETUR ET QUEM VULT OBDURAT, DICIS ITAQUE MIHI" ET CETERA. [27,1] 1. Quomodo ianua introducit in domum, sic titulus psalmi introducit in intellectum. Praenotatur enim sic: Quando domus aedificabatur post captiuitatem. Quaeris quae domus, indicat tibi iam psalmus: Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino terra omnis. Ecce quae domus. Quando omnis terra cantat canticum nouum, domus Dei est. Cantando aedificatur, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo ergo aedificatur, sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo lapides uiui ad canticum nouum, concurrant et coaptentur in structuram templi Dei. Agnoscant Saluatorem, recipiant habitatorem. [27,2] 2. Dictum est quae domus. Dicendum est post quam captiuitatem. Et hoc tibi indicat psalmus. Sequere paululum: Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Annuntiate inter gentes mirabilia eius, in omnibus populis gloriam eius. Quoniam omnes dii gentium daemonia. Ecce sub quorum captiuitate latebat domus. Ex prima enim transgressione primi hominis, uniuersum genus humanum natum cum obligatione peccati uictor diabolus possidebat. Si enim sub captiuitate non teneremur, Redemptore non indigeremus. Venit ad captiuos non captus. Venit ad captiuos redimendos nihil in se captiuitatis, hoc est, iniquitatis habens, sed carne mortali pretium nostrum portans. Si enim carnem mortalem non haberet, unde in Verbo sanguis, quem pro captiuis funderet? Ille autem qui ad captiuitatem nostram uenit cum similitudine carnis peccati, non cum carne peccati uenit. Similitudo enim erat illa carnis peccati; uera caro, sed similis carnis peccati; uera caro sed non peccati caro. Ille ergo qui ita uenit quis erat? Bene nuntiate de die in diem. Ecce quis erat. De die in diem erat, Deus de Deo erat, lumen de lumine erat. Sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis: latens maiestas, apparens infirmitas, ut moriatur infirmitas et teneatur maiestas. [27,3] 3. Si ergo uniuersus mundus sub captiuitate tenebatur, bene dictum est: Miserebor cui misericors fuero, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Si enim totus mundus sub captiuitate, totus mundus in peccato, totus mundus iustissime supplicio destinatus, sed ex parte per misericordiam liberatus, quis dicat Deo: "Quare damnas mundum?". Quomodo accusatur iudex Deus, quando damnatur mundus reus? Reus es. Si quid debeas consideres, poena uocatur, nec cum a te debitum exigitur, exactor iuste reprehenditur. Reprehendatur exactor, si indebitum exigit. Cum uero debitum exigit, quis reprehendat exactorem, quamuis exspectet donatorem? Cui uult miseretur, et quem uult obdurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? Nam uoluntati eius quis resisti? O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Qui sit ille, attende. Qui sis tu, attende. Ille Deus est, tu homo. Sed iustitiam tibi loqui uideris tu, et fons ille iustitiae siccatus est? Si iustum loqueris, unde tibi? Aut iniustum loqueris, et debes tacere. Aut iustum loqueris, et non habes nisi de fonte iustitiae. Fons autem iustitiae quis est, nisi Deus? Primum ergo fundamentum fidei pone: Numquid iniquitas apud Deum? Latere te aequitas potest, esse ibi iniquitas non potest. [27,4] 4. Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui uult miseretur, et quem uult obdurat? Exspectas a me homo? Si et tu homo et ego homo, ambo audiuimus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Melior est ergo fidelis ignorantia quam temeraria scientia. Deus mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et ego indignor, quia non noui iustitiam Dei? Si homo sum, non indigner. Excedam hominem, si possum, et fontem attingam. Sed et si attigero, homini non dicam. Excedat et ipse, et attingat mecum. "Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat?". Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus et dicit: Cum enim dicitis: Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis? Quid eos facere uolebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis. [27,5] 5. Et forte dicit tibi: Iam non dicam uos seruos, sed amicos; quoniam quae audiui a Patre meo nota uobis feci. Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit. Non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit: Omnia quae audiui a Patre meo, nota uobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re. Puto quod facturus erat, non quod iam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat: Nota uobis feci, non dicat: Nota uobis faciam? Quia dicuntur quaedam in Scripturis de praeterito, quae intellegantur de futuro. Quomodo dicuntur de praeterito, cum intellegantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. Nondum factum erat, et tamquam factum annuntiabatur quod futurum erat. Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. Alio autem loco ipse dicit: Spe salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Spe salui facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus. Et quoniam spe salui facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam iam uidemus et tenemus. Sed nondum res, sed spes. Quod enim uidet quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Et tamen salui facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus, nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis e: Omnia quae audiui a Patre meo, nota uobis feci. Si hoc iam factum erat, quare alio loco dicit illis: Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo? Certe, omnia quae audiui a Patre meo, nota uobis feci. Sed cum dicit: Non potestis illa portare modo, et dicit: Habeo uobis dicere, differt, non aufert. Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse facturum, apud illum tamquam factum computabatur. Et ideo dicebat: Nota uobis feci. [27,6] 6. Quamdiu ergo sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Quantum nobis datur, ad fidem teneamus, de iustitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino non credamus, ne in magnam uoraginem impietatis ueniamus. Et cum perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem, et si illam modo non uidemus, id est, aequitatem quae est apud ipsum, finiatur uia et uenimus ad patriam. Non potest uideri tempore fidei, uidebitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae filiis hominum, quia in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit, et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi. Haec erit species, quando faciet quod dixit: Et ostendam me ipsum illi. Ibi aequitatem Dei uidebis, ibi sine codice in Verbo legis. Ergo, cum uiderimus eum sicuti es, iam transiet peregrinatio nostra. Postea uero gaudebimus gaudio angelorum. Haec enim in uia. Quid est uia? Fides est. Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum, uidebitur post peregrinationem. Modo autem fide qualis uidetur? Et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed uultus eius abiectus, et deformis positio eius, hoc est uirtus eius, despectus et deformis positio eius, homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitates. Deformitas Christi te format. Ille enim si deformis esse noluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat ergo in cruce deformis, sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo uita deformem Christum teneamus. Quid est, deformem Christum? Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Haec est deformitas Christi. Numquid dixi me aliquid scire in uobis, nisi uiam? Haec est uia, credere in crucifixum. Huius deformitatis signum in fronte portamus. De ista deformitate Christi non erubescamus. Hanc uiam teneamus, et ad speciem perueniemus. Cum peruenerimus ad speciem, aequalitatem Dei uidebimus. Et iam non erit ibi dicere: "Quare huic subuenit, et huic non? Quare iste adductus est a gubernatione Dei ut baptizaretur, ille autem cum bene catecuminus uixerit, subita ruina mortuus est, et ad baptismum non peruenit? ille autem cum scelerate uixerit, cum luxuriosus, cum moechus, cum scenicus, cum uenator, aegrotauit, baptizatus est, discessit, peccatum in eo conuictum est, peccatum in eo deletum est?". Quaere merita, non inuenies nisi poenam. Quaere gratiam: O altitudo diuitiarum! Petrus negat, latro credit. O altitudo diuitiarum! [27,7] 7. Hoc nos putas perscrutari posse quod Apostolus beatus expauit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem inspiciens contremisceret, exclamauit: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quid enim dixerat ante, ut ad exclamationem hanc ueniret? Rem dixerat, ubi si non credatur Deo quia non est iniquitas apud Deum, iniqua iudicabitur. Gentibus dicebat, fidelibus dicebat de Iudaeis: Sicut uos, inquit, non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate, sic et hi non crediderunt in uestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium inisereatur. Hic postea Paulus dixit. Et quae ista ratio est aequitatis et iustitiae Dei, concludere omnes in incredulitate, ut omnium misereatur? Quaeris tu rationem, ego expauesco altitudinem. O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! Tu ratiocinare, ego mirer. Tu disputa, ego credam. Altitudinem uideo, ad profundum non peruenio. O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae illius! Forte expositurus est? Quis enim cognouit mentem Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Requieuit, quia inuenit, quia inuenit admirationem. Nemo a me quaerat occultorum rationem. Ille dicit: Inscrutabilia sunt iudicia eius, et tu scrutari uenisti? Ille dicit, Inuestigabiles sunt uiae eius, et tu uestigare uenisti? Si inscrutabilia scrutari uenisti, et inuestigabilia uestigare uenisti, crede, nam peristi. Tale est uelle scrutari inscrutabilia et inuestigabilia uestigare, quale est uelle inuisibilia uidere et ineffabilia fari. Ergo aedificetur domus. Cum peruenerit ad dedicationem, tunc fortasse inueniet istorum occultorum apertissimam rationem.