[50,0] SERMO 50 : SERMO CONTRA MANICHAEOS DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN AGGEO PROPHETA: "MEUM EST AURUM ET MEUM EST ARGENTUM". [50,1] 1. De Aggeo propheta Manichaei calumniantur, inuidiose accusantes quod dixerit ex persona Dei loquentis: Meum est aurum, et meum est argentum, et quia Euangelium ueteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque Scripturae uelut aduersariae contrariaeque uideantur, ita proponunt quaestionem: "In Aggeo, inquiunt, propheta scriptum est: Meum est aurum, et meum est argentum; Euangelio autem Saluator noster mammona huiusmodi iniquitatis speciem appellauit, de cuius usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est auaritia, quam quidam appetentes, auersi sunt a fide et inseruerunt se doloribus multis". Haec ipsorum est propositio quaestionis, uel potius ueterum Scripturarum, per quas Euangelium praenuntiatum est, ex ipso Euangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si quaestionem proponerent, forsitan quaererent, si autem quaererent, forsitan inuenirent. [50,2] 2. Cur non autem miseri intellegunt, quod apud Aggeum loquens Dominus, propterea dixerit: Meum est aurum, et meum est argentum, ut et ille qui non uult cum indigentibus communicare quod habet, cum audit praecepta faciendae misericordiae, intellegat Deum non de re illius cui iubet, sed de re sua iubere donari, et ille qui aliquid porrigit pauperi, non se arbitretur de suo facere, ne forte non tam confirmetur misericordiae nomine, quam infletur superbiae uanitate? Meum est, inquit, aurum, et meum est argentum, non uestrum, o diuites terrae. Quid ergo dubitatis pauperi dare de meo, aut quid extollimini cum datis de meo? [50,3] 3. Et uis uidere, quam iusti iudicis res est aurum et argentum? Auarus inde torquetur, inde misericors adiuuatur. Rem suam diuina distribuente iustitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus nobis hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cuius diuitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere contemptor, nisi eius rei cuius possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere. Sed utrum fingant an uere contemnant Deus uidet, qui cordis inspector est. Hominibus autem, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui uiluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum; malos torquet timore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti caelestes diuitias laeto corde retinebunt, illis autem et bonis temporalibus inanis domus et bonis aeternis inanior conscientia remanebit. [50,4] 4. Illius est ergo aurum et argentum, qui nouit uti auro et argento. Nam etiam inter ipsos homines tunc quisque habere aliquid dicendus est, quando bene utitur. Nam quod iuste non tractat, iure non tenet. Quod autem iure non tenet, si suum esse dixerit, non erit uox iusti possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas. Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupauerit, sed quod prudentissima potestate et iustissima moderatione tractauerit, quanto magis Deus uere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et iustissimo administrat imperio, ut sine ipsius nutu atque dominatu, nec mali ad auaritiae supplicium nec boni ad usum misericordiae possint habere aurum et argentum! Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit alteri desit, distribuere atque ordinare non possunt. [50,5] 5. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum. Si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, uideretur magna poena paupertas. Si autem solis bonis deesset, uideretur summa beatitudo paupertas. Nunc si scire uis aurum posse bene haberi, habent et boni. Si scire uis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire uis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati. Si scire uis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamuis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem conditorem uniuersitatis ostendat, copia uero eius non extollat bonos nec elidat inopia, malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet. [50,6] 6. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem maiorumque supplicium, recte uituperari nullo modo potest. Et eam uerissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam prouidentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Euangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona id est, alias diuitias, quas nisi iusti et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis uocetur, quia iniquitas eas uocat diuitias. Iustitia uero nouit esse alias diuitias, quibus, homo adornatur interior, sicut beatus Petrus dicit: Qui est ante Deum diues. Illae iustae dicuntur diuitiae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur. Illae uerae dicuntur diuitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae uero iniustae diuitiae, non quia iniustum est aurum et argentum, sed quia iniustum est eas putare diuitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens maiores habuerit. Quomodo ergo sunt diuitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem sed inflammant cupiditatem? Diuitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam uidemus quosdam cum haberent paruam pecuniam paruis lucris fuisse laetatos. Sed postea quam eis coepit habundare uerum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae diuitiae, cum parua obtuleris, iam recusant. Credis eos iam esse satiatos, sed falsum est. Nam maior pecunia fauces auaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluuium sitiunt. Utrum ergo ditior an egentior dicendus est, qui cum ideo uoluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat? [50,7] 7. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem inuenisse thesaurum. Nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi uestiuntur inopes adiuuantur, captiui redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spiritales reconduntur in caelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui seruiens haec facit? Ei qui dicit: Meum est aurum et meum est argentum. Videtis iam ut arbitror, Fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus male homines utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea uituperatur aurum et argentum quia homines auaritia deprauati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur, uituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, peruersi quidam homines coluerunt, et seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Vituperetur etiam iste sol, quem certe idem Manichei quoniam non intellegunt esse creaturam, tamquam ipsum creatorem uel tamquam eius aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non uituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites iniustissimas concitant, et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur domos alienas deicere saepe moliuntur, et eos qui contradixerint, etiam si iure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis iniuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exilium etiam mortemue compulerit, solis est crimen, quo ille habundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis? [50,8] 8. Ex quo isti, si possunt, intellegant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamuis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent, aut accusationes suas de terra in coelum et de metallis fulgentibus in sidera atque ipsum solem se debere transferre, quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant, quid intersit inter hanc lucem uisibilem lucemque iustitiae. Siquidem fieri potest, ut quanto maiore auiditate frui quisque hac luce uoluerit, tanto maiore caecitate a iustitiae luce deficiat, Nulla enim creatura homo iustificari potest, sed ut creaturis omnibus iuste uti possit, a Creatore iustificandus est. Itaque ipse Dominus, quamuis auaritiam sicut iustus iudex ubique condemnet, usum tamen copiarum terrenarum tamquam uerus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tamquam contrarium prophetae obicere uoluerunt. Ait enim: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis. Hoc est dicere, quae mammona iniquitatis est, uestra mammona esse non debet. Tunc enim iuste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere qui uos recipiant in tabernacula aeterha, Si mammona uobis ista non fuerit, id est, si non ex ea uos diuites fieri putaueritis. Quoniam diuitiae uestrae, quoniam sunt uerae diuitiae quae ab omni uos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius bene istis utendum est, quae non sunt diuitiae uerae, nec uestrae, quia iniuste dicuntur diuitiae. Non enim auferunt egestatem, et eas diuitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur. Vos autem alias, id est ueras et uestras debetis desiderare diuitias. Sed si in iniusto mammona fideles non fuistis, uerum quis dabit uobis? Et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis? [50,9] 9. Quamquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim eiusdem Scripturae circumstantiam uel mediocriter inspexerit, inueniet non de hoc argento uel auro, quo auaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam sed de illo potius, cuius etiam Apostolus meminit dicens: Si quis autem aedificat supra fundamentum aurum et argentum, lapides pretiosos. Quo auro et argento diues est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inuentum et a quodam mirabiliter laudabiliterque auaro uenditis omnibus suis emptum esse testatur. Nam ipsum Dominum praenuntians, et noui saeculi hoc est Ecclesiae tempora figurate ut solet designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam et mouebo omnes gentes. Et ueniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius nouissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. [50,10] 10. Si uellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas proicere prohibemur, sed petentes accipere et quaerentes inuenire et pulsantes aperiri sibi desiderarent, quam possent fortasse etiam sine ullo interprete duce ipso Sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad noui populi hoc est ad christiani populi, cuius sacerdos magnus est Iesus Filius Dei, sine ulla caligine pertinere certe uel eo loco ubi dictum est: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam et mouebo omnes gentes. Et ueniet desideratus cunctis gentibus. De nouissimo enim Domini, id est, secundo aduentu, quo claritate uenturus est, uersus iste prolatus est, cum ait Propheta: Et ueniet desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam uirginem uenit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus, quia nondum crediderant. Disseminato autem Euangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium eius accenditur. Per omnes enim gentes et sunt et erunt electi eius, qui toto corde in oratione dicant: Adueniat regnum tuum. Sed primus aduentus misericordiam praeseminauit iudicio, in quo iudicio secundi aduentus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moueri coelum, cum eum angelus concepturae Virgini nuntiauit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus angeli natum pastoribus indicarunt; moueri terram cum eius miraculis turbaretur; moueri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret; moueri aridam cum in cum credentes esurirent sitirentque iustitiam; moueri denique omnes gentes, cum Euangelium eius usquequaque discurreret. Tunc deinde ueniret desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, uenturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia. [50,11] 11. Consequenter itaque subiecit: Meum est argentum et aurum. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum, omne ergo tale argentum et aurum non est hominum sed Domini, ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur 29. Quia enim sacerdos ille magnus, domus huius inhabitator, Dominus noster Iesus Christus, propter reditum hominis qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est, quod testatur in Euangelio clamans: Discite a me, quoniam mitis sum, et humilis corde: ne quis forte in domo eius id est in Ecclesia, si quid sapienter potuerit uel sentire uel dicere quasi sua propria uolens uideri extollatur, uidete quanta medicina ei dicitur a Domino Deo: Meum est aurum et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur, ut magna sit gloria domus istius nouissima plus quam primae. Prima enim domus, id est, ciues terrenae Hierusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Videte si non isti, dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus nouissimae peruenire. Tamen cum dicit Propheta: Magna erit gloria domus istius nouissimae plus quam primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod euacuatur per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria erit. [50,12] 12. Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur: Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Quid est: In loco isto, nisi terrenum forte aliquid tamquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non ergo absurde ultimam resurrectionem corporis intellegimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando iam non concupiscit caro aduersus spiritum, nec spiritus aduersus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis, quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. [50,13] 13. Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis aduersus diuinas uoces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait: Radix est autem omnium malorum auaritia, quam quidam sectantes a fide pererrauerunt, et inseruerunt se doloribus multis, quasi facile inuenias aliquem librum ueterum Scripturarum, ubi non culpetur auaritia et digna execratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt Prophetam dicentem: Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini? Hoc solum si quisquam sitiens audiat et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, uetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat , aduocabit? Sed quid iam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Caritati uestrae, Manichaeorum sectam non ueritate sed fraude agere cum imperitis, ut Scripturas non totas totis, nouas ueteribus praeferant, sed excerpendo sententias, quas uelut aduersas sibi esse conatur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso nouo Testamento uel Apostoli epistola uel etiam liber Euangelii, de quo non possint ista fieri, ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi uideatur esse contrarius, nisi eius tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.