[80,0] SERMO LXXX. In Decollatione Sancti Ioannis Baptistae. [80,1] 1. Ita placuit Redemptori et Saluatori nostro Iesu Christo, ut non solum a morte nos liberauerit, sed etiam quemadmodum conuersationem nostram custodiamus sacris eloquiis Euangeliorum suorum docuerit ac praeceperit. Sic enim ait : "Ecce mitto uos sicut oues in medio luporom". Magna nostra felicitas quando Deus noster de nobis ita sensit, quod ouium simplicitatem, si recte Deo uiuamus, habere possimus, quia ipse est pastor ouium et magister, sicut in alio loco testatur : "Ego sum pastor bonus ; bonus pastor animam suam ponit pro ouibus suis". Merito itaque Discipulos propter innocentiam sanctae uitae ouibus comparauit ; lupos autem eos significat, qui post passionem Domini, Apostolos et uniuersos fideles in Christo credentes crudeliter persecuti sunt. Inter quos qualiter ambulare debeamus, quasi pius pastor praemonet dicendo : "Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae". Vult ergo Dominus, ut sicut columbae sunt sine dolo et sine felle, nec meminerunt iracundiae, sic et nos sine dolo malitiae, et sine felle, quod est amaritudo peccati, obliti iracundiae et iniuriarum, in praesenti saeculo ita hamiliter uiuamus, ut promissa diuina praemia merito capiamus. Et "Astuti", inquit, "sicut serpentes". Astutia serpentis cunctis hominibus cognita est. Nam si forte deuenerit in manus uolentis se occidere, totum corpus suam plagis et uulneribus tradit, et nihil aliud omni astutia seruat, nisi caput suum integrum custodiat. Ad quod exemplum astutiae et nos prouocamur, ut, si tempore persecutionis in manibus inimicorum deuenerimus, pro capite nostro, id est, pro Filio Dei Christo Domino nostro totum corpus tormentis et suppliciis, etiam ipsi morti subiiciamus. [80,2] Denique sanctus Ioannes Baptista, cuius etiam natalem adiuuante Christo hodie celebramus, cum tota membra corporis sui caput amitterent, gaudebat in sinu perfectae deitatis recumbere. Herodes namque cum ferarum ritu fraternum connubium ardore libidinis temerasset, tunc temporis ueridicus sanctus Ioannes non hoc licere regi libere prouuntiauit. Quod rex lege sua prohiberet, admonuit eum ne faceret contra legem, ut sua ipse iura calcaret, ne ipsum potius leges et iura damnarent, si leges ipse uel decreta sua damnaret. lllo ergo tempore, ne sancti Ioannis publica, ac libera, ac iusta contradictio staret, correptus iussione nefandi regis, in carcerem obscurum detruditur, ubi sola illum lex diuina seruaret. Accedit etiam quod erat ipsi sacrilego regi natalitias dies, et accersendo proceres et potentes, sacrilegae mentis sociis nefandum conuiuium apparauit, et fit circus domus regis, ut ita dixerim. [80,3] Filia regis ingreditur, quae uirgineum pudorem, membra dum frangeret, soluit. Iurat protinus pater per ebria discumbentiam capita, suumque clypeum protestatur, ut inter ludicras saltationes et flexus quidquid filia postulasset, acciperet. At ecce, cum in puluere adulterino inter infulas molles gestus solutiones exprimeret, soluitur e capite compositus crinis; credo, ut disperso uel errante per genas capillo, lugere prius disceret, quam ridere. In isto ergo suggestu saltatricis cantat organum, fistula sibilat; sonat tibia cum patris nomine, patris imbuta dedecore; teneris tamen uestibus nuda, quae se daemoniacae mente uestiarat, ut colore uestis magis corpus pingeret, quo ludebat. Nunc arcuatum latus spectantium flectebat in oculos, nunc pectus, amplexu defectior; iactabat in uiros, et per nauseam resupinae ceruicis colum discumbentibus praemittebal; nunc seipsa respiciens, nunc ilium qui eam amplius respiceret, mirabatur; nunc eleuatis oculis defluebat in calces, nunc contrahebatur in rugam, et dum frontem detegit, brachium fastidiendo nudat. Moechabantur, credite, discumbentes, qui cum flexu incuruatae mulieris capita libidinosa quassabant. O mulier, o regis filia, quae cum saltare uirgo coepisses, tantos in adulterio generis et pudoris per lenones oculos fecisti maritos, placuisti infelix omnibus uitiorum magistris, et quod est amplius prodiga sacrilegis amatoribus placuisti. [80,4] Proh nefas! leno pater est, et nullus accusat. Accusant te leges, accusant te tormenta, uel quibus chara pudicitia est, uox accusat te maritis. Certe ut honestius aliquid sentiam, etsi filiam paterna reuerentia turpiter nos respexit, tamen quod saltauit, et leno pater, et incestus amauit. Mirum si castitas sic decorata est. O pater; amplectere uxorem fratris, parentem sanguins libidini mancipasti. Docebat, inquam, te caput Ioannis appetere, qui dicta Martyris respuebas, cui felix castitas non placebat. O genus, o mores, o nomen, o error immanibilis! Merito ergo te, sicut legimus in Scripturis diuinis "Per artus putribiles uermes depasti sunt". Filiam tuam glacies decollauit, uxorem proculam caecitas interfecit. Sic blasphemus eliditur, sic iniquitas sepelitur, sic sanctitas uindicatur. Nam nos, qui amatores sumus castitatis et pacis, rogemus omnes, uu ab omni nos illecebra custodire dignetur. Amen.