[0] DE EXCIDIO URBIS ROMAE [1] De Danielis humilitate. 1. 1. Intueamur primam lectionem sancti Danielis prophetae, ubi eum audiuimus orantem, et mirati sumus peccata non solum populi, sed etiam propria confitentem. Nam post ipsam orationem - uerba eius indicabant eum non solum deprecatorem, sed etiam confessorem - post ipsam ergo orationem: Cum orarem, inquit, et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo meo, quis ergo est qui sine peccato se esse profiteatur, cum Daniel peccata propria confitetur? Nam superbo cuidam dictum est per Ezechielem : Numquid tu sapientior quam Daniel? 2. In tribus item quibusdam sanctis uiris, per quos tria genera hominum significat Deus quae liberaturus est, quando magna tribulatio uentura est generi humano, etiam hunc Danielem posuit; et dixit quod nemo inde liberabitur, nisi Noe, Daniel et Iob 3. Et quidem manifestum est quod in his tribus nominibus tria quaedam, ut dixi, genera hominum significat Deus. Iam enim tres illi uiri dormierunt, et apud Deum sunt spiritus eorum, et corpora eorum in terra fluxerunt. Et ad dexteram Dei collocati sunt, nec aliquam in hoc mundo tribulationem metuunt, unde cupiant liberari. Quomodo ergo de illa tribulatione liberabuntur Noe, Daniel et Iob? Quando dicebat ista Ezechiel, solus forsitan Daniel in corpore fuit. Iam Noe et Iob olim dormierant, et somno mortis patribus appositi fuerant. Quomodo ergo poterant de imminenti tribulatione liberari, iam olim de carne liberati? Sed in Noe significati sunt boni praepositi, qui regunt et gubernant Ecclesiam, quomodo Noe in diluuio gubernabat arcam. In Daniele significantur omnes sancti continentes; in Iob significantur omnes coniugati et bene uiuentes. Haec enim tria genera hominum de illa tribulatione liberat Deus. Tamen quantum sit commendatus Daniel, ex hoc apparet, quod unus ex illis tribus meruit nominari; et tamen confitetur peccata sua. Daniele ergo confitente peccata sua, cuius superbia non contremiscat, cuius inflatio non residat, cuius tumor et elatio non cohibeatur? Quis glorietur castum se habere cor, aut quis glorietur mundum se esse a peccato? 4. [2] 2. 1. Et mirantur homines, et utinam mirentur, et non etiam blasphement, quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercens ante iudicium disciplinam, et plerumque non eligens quem flagellet, nolens inuenire quem damnet. Flagellat enim simul et iustos et iniustos 5; quamquam quis iustus, si Daniel peccata propria confitetur? 2. 2. Lecta est ante dies lectio libri Geneseos 6, quae nos, nisi fallor, multum fecit intentos, ubi Abraham dicit Domino, utrum si inueniat in ciuitate quinquaginta iustos, parcat ciuitati propter eos, an cum ipsis perdat etiam ciuitatem. Et respondit ei Dominus quod, si inueniat in ciuitate quinquaginta iustos, parcat ciuitati. Deinde Abraham adiecit ad interrogationem, et quaesiuit utrum si minus fuerint quinque, et remaneant quadraginta quinque, similiter parcat. Respondit Deus, parcere se propter quadraginta quinque. Quid plura ? Paulatim interrogando, et ex illo numero detrahendo peruenit ad decem, et quaesiuit a Domino, utrum si decem iustos in ciuitate repererit, perdat eos cum reliquis innumerabilibus malis, an propter decem iustos parcat potius ciuitati. Respondit Deus, etiam propter decem iustos non se perdere ciuitatem. Quid ergo dicemus, fratres? Occurrit enim nobis quaestio uehemens et ualida, praesertim ab hominibus qui Scripturis nostris impietate insidiantur, non qui eas pietate requirunt; et dicunt, maxime de recenti excidio tantae Urbis: Non erant Romae quinquaginta iusti? In tanto numero fidelium, tanto numero sanctimonialium, continentium, tanto numero seruorum Dei et ancillarum, nec quinquaginta iusti inueniri potuerunt, nec quadraginta, nec triginta, nec uiginti, nec decem? Si autem hoc incredibile est, quare non Deus propter quinquaginta, uel etiam propter ipsos decem pepercit illi ciuitati? Scriptura non fallit, si se homo non fallat. Cum de iustitia Dei quaeritur, et Deus de iustitia respondet; iustos quaerit ad regulam diuinam, non ad regulam humanam. Cito ergo respondeo: Aut inuenit ibi tot iustos, et pepercit ciuitati; aut, si non pepercit ciuitati, nec iustos inuenit. Sed respondetur mihi, manifestum esse quod Deus non pepercit ciuitati. Respondeo ego: Immo mihi non est manifestum. Perditio enim ciuitatis ibi facta non est, sicut in Sodomis facta est 7. De Sodomis enim quaestio erat, quando Abraham Deum interrogauit. Deus autem dixit: Non perdam ciuitatem; non dixit: Non flagellabo ciuitatem. Sodomis non pepercit, Sodomam perdidit; Sodomam penitus igne consumpsit, quam ad iudicium non distulit, sed in ea exercuit quod aliis malis ad iudicium reseruauit. Prorsus nullus de Sodomis remansit. Nihil relictum est pecoris, nihil hominis, nihil domorum; cuncta omnino ignis absorbuit. Ecce quomodo Deus perdidit ciuitatem. Ab urbe autem Roma quam multi exierunt et redituri sunt, quam multi manserunt et euaserunt, quam multi in locis sanctis nec tangi potuerunt! Sed captiui, inquiunt, multi ducti sunt. Hoc et Daniel, non ad supplicium suum, sed ad solacium ceterorum. Sed multi, inquiunt, occisi sunt. Hoc et tot iusti Prophetae a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae 8; hoc etiam tot Apostoli, hoc etiam ipse Dominus Prophetarum et Apostolorum, Iesus. Sed multi, inquiunt, tormentis uariis excruciati sunt. Putamusne quisquam tantum quantum Iob? 2. 3. Horrenda nobis nuntiata sunt; strages facta, incendia, rapinae, interfectiones, excruciationes hominum. Verum est, multa audiuimus, omnia gemuimus, saepe fleuimus, uix consolati sumus; non abnuo, non nego multa nos audisse, multa in illa urbe esse commissa. [3] Verumtamen, fratres mei, intendat Caritas uestra quod dico. Quando audiuimus librum sancti Iob, quod perditis rebus, perditis filiis, nec ipsam carnem suam quae illi sola remanserat, saluam potuit obtinere; sed percussus graui uulnere a capite usque ad pedes, sedebat in stercore, putrescens ulcere, sanie affluens, uermibus scatens, tormentis acerbissimis dolorum cruciatus. Si nobis sic nuntiaretur uniuersa ciuitas hoc sustinere, nullo ibi sano, in grauissimo uulnere, et sic putrescere, uermibus homines uiui, quomodo mortui putruerunt: quid erat grauius? Hocne, an illud bellum? Puto quod mitius in carnem humanam ferrum saeuiret, quam uermes; tolerabilius de uulneribus sanguis erumperet, quam de putredine sanies distillaret. Cadauer corrumpi respicis, et horrescis; sed ideo minor poena, immo ideo nulla poena, quia absens est anima. At uero in Iob praesens anima quae sentiret, ligata ne fugeret, subiecta ut doleret, compuncta ut blasphemaret. Sustinuit tamen tribulationem Iob, et deputatum est illi ad magnam iustitiam. Non ergo quisquam attendat quid patiatur, sed quid faciat. Homo, in eo quod pateris, potestas tua non est; in eo quod facis, uoluntas tua uel nocens uel innocens est. Patiebatur Iob, stabat mulier relicta sola, non ad consolationem, sed ad temptationem; non quae afferret medicinam, sed quae dictaret blasphemiam: Dic aliquid in Deum, et morere 9. Videte quemadmodum illi mors beneficium fuit, et tale beneficium nemo illi praestabat. Sed in his omnibus quae sancta anima sustinebat, patientia exercebatur, fides probabatur, mulier confundebatur, diabolus uincebatur. Spectaculum magnum, et in illa foeditate putredinis praeclara pulchritudo uirtutis! Vastat latenter inimicus: aperte malum suadet inimica; adiutorium diaboli, non mariti; illa Eua noua, sed ille non uetus Adam: Dic, inquit, aliquid in Deum, et morere. Blasphemando extorque, quod precando non potes impetrare. Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala autem quare non sustinemus? 10. Attendite uerba fortis fidelis; attendite uerba foris putrescentis, intus integri: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala autem quare non sustinemus ? Pater est; numquid amandus blandiens, et respuendus corripiens? Nonne ipse pater est, et promittens uitam, et imponens disciplinam? Excidit tibi: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis 11. Excidit tibi: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. [4] Cogita quoslibet cruciatus, extende animum in quaslibet poenas humanas; compara ad Gehennam, et leue est omne quod pateris. Hic temporalis, ibi aeternus est, et qui torquet et qui torquetur. Numquid adhuc patiuntur, qui illo tempore passi sunt, quo Roma uastata est? Diues autem ille adhuc apud inferos patitur. Arsit, ardet, ardebit; ueniet ad iudicium; recipiet carnem, non ad beneficium, sed ad supplicium. Illas poenas timeamus, si Deum timeamus. Quidquid hic passus fuerit homo, si corrigatur, emendatio est; si nec sic corrigatur, duplex damnatio est. Et hic enim luet temporales poenas, et ibi experietur aeternas. Dico Caritati uestrae, fratres: martyres certe sanctos laudamus, glorificamus, admiramur; dies eorum pia sollemnitate celebramus, merita eorum ueneramur, et, si possumus, imitamur. Est profecto magna martyrum gloria; sed nescio utrum minor fuit gloria sancti Iob; nec tamen ei dicebatur: Thus pone idolis, sacrifica diis alienis, aut nega Christum. Dicebatur tamen: Blasphema Deum. Nec sic dicebatur, ut intellegeretur: Si blasphemaueris, putredo omnis abscessura est, sanitas reditura; sed: Si blasphemaueris, dicebat inepta et insulsa mulier, morieris, et moriendo tormentis carebis. Quasi uero morienti blasphemo non aeternus dolor succedit ! Mulier fatua praesentis putredinis molestiam abhorrebat, aeternam flammam minime cogitabat. Ferebat ille praesentes poenas ne incideret in futuras. Tenebat cor a mala cogitatione, linguam a maledicto; seruabat animae integritatem in putredine corporis. Videbat quod in futurum euadebat; et ideo quod patiebatur ferebat. Sic, unusquisque Christianus quando aliquam difficultatem corporis patitur, Gehennas cogitet, et uidet quam leue est quod patitur. Non murmuret aduersus Deum, non dicat: Deus, quid tibi feci, quare ista patior? Immo dicat quod ipse Iob dixit quamuis sanctus: Exquisisti omnia peccata mea et ea tamquam in sacculo signasti 14. Non se ausus est dicere sine peccato, qui patiebatur, non ut puniretur, sed ut probaretur. Hoc dicat unusquisque cum patitur. [5] Fuerunt Romae quinquaginta iusti, immo si modum humanum consideres, millia iustorum; si regulam perfectionis inquiras, nemo iustorum existat Romae. Qui se iustum audeat dicere, audiet a Veritate : Numquid tu sapientior Daniele? 15. Audi ergo illum confitentem peccata sua 16. An forte cum confitebatur, mentiebatur? Hinc ergo habebat peccatum, quia de suis peccatis Deo mentiebatur. Sed aliquando argumentantur homines, et dicunt: Debet et homo iustus dicere Deo quia: Peccator sum; et quamuis sciat nullum se habere peccatum, tamen dicat Deo: Habeo peccatum. Miror si ista consilii sanitas appellanda est. Quis te fecit non habere peccatum? Si non habes ex toto peccatum, nonne Deus qui sanauit animam tuam? Si tamen non habes peccatum. Nam considera; et inuenies, peccata potius quam peccatum. Tamen si prorsus non habes peccatum, nonne illius beneficium est cui dixisti: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi 17? Si ergo sine peccato est anima tua, sanata est omni modo anima tua; si sanata est omni modo anima tua, quare ingratus es medico, ut dicas adhuc esse uulnus, ubi omnem ille sanitatem iam fecit? Si corpus tuum languidum aut uulneratum medico demonstrares et rogares ut tibi curandi diligentiam adhiberet, atque ille sanum efficeret incolumenque redderet, et adhuc tu diceres minime sanum, nonne esses in medicum ingratus et contumeliosus? Sic et Deus sanauit te, et adhuc audes dicere: Vulnus habeo? Nec times ne tibi respondeat: Ergo ego nihil egi, aut totum quod egi effudi; non accipio mercedem, non mereor laudem? Auertat Deus hanc amentiam, et hanc argumentationem uanam. Dicat homo: Peccator sum, quia peccator est; dicat: Peccatum habeo, quia peccatum habet. Non enim si non habet, sapientior est quam Daniel. Ergo, fratres mei, illam quaestionem aliquando terminem. Si iusti sic appellandi sunt, sicut modo quodam humano iusti appellantur, secundum quamdam conuersationem qua inter homines uiuunt sine querela; multi tales Romae; et propter hos pepercit Deus, multi euaserunt; sed et his, qui mortui sunt, pepercit Deus. Mortui enim in bona uita et uera iustitia et fide, nonne aerumnarum humanarum caruerunt casus, et ad diuinum refrigerium peruenerunt? Mortui sunt post tribulationes, quomodo pauper ille ante ianuam diuitis. Sed passi sunt famem? Passus est et ille. Passi sunt uulnera? Passus est et ille: forte minus eos canes linxerunt. Mortui sunt? Mortuus est et ille; sed quo fine audi: Contigit inopem illum mori, et afferri ab Angelis in sinum Abrahae 18. [6] Utinam uidere possemus animas sanctorum qui in illo bello mortui sunt; tunc uideretis quomodo Deus pepercit ciuitati. Millia enim sanctorum in refrigerio sunt, laetantes et dicentes Deo: Gratias tibi, Domine, quia nos carnis molestiis et tormentis noxiis eruisti. Gratias tibi, quia iam nec barbaros, nec diabolum formidamus; non timemus in terra famem, non timemus hostem, non timemus persecutorem, non timemus oppressorem; sed sumus in terra mortui, apud te, Deus, non morituri, dono tuo, non merito nostro. Qualis ciuitas est humilium quae ista dicit! An putatis, fratres, ciuitatem in parietibus et non in ciuibus deputandam ? Denique si diceret Deus Sodomitis: Fugite, quia incensurus sum locum istum; nonne meritum magnum habuisse forsitan diceremus, si fugerent, et flamma de caelo descendens moenia tantum parietesque uastaret? Nonne Deus pepercerat ciuitati, quia ciuitas migrauerat, et perniciem illius ignis euaserat? 7. Nonne ante paucos annos, sub Arcadio imperatore Constantinopoli (audiunt quod dico, nonnulli forsitan qui nouerunt, et sunt in hoc populo qui et illic praesentes fuerunt), uolens Deus terrere ciuitatem, et terrendo emendare, terrendo conuertere, terrendo mundare, terrendo mutare, seruo cuidam suo fideli, uiro, ut dicitur, militari, uenit in reuelatione, et dixit ei ciuitatem hanc uenturo de caelo igne perituram; eumque admonuit ut episcopo diceret. Dictum est; non contempsit episcopus, allocutus est populum; conuersa est ciuitas in luctum paenitentiae, quemadmodum quondam illa antiqua Niniue 19. Tamen ne putarent homines illum qui dixerat uel falsitate deceptum uel fallacia decepisse, uenit dies quem Deus fuerat comminatus. Intentis omnibus et exitum cum timore magno exspectantibus, noctis initio tenebrante iam mundo, uisa est ignea nubes ab Oriente, primo parua, deinde paulatim ut accedebat super ciuitatem ita crescebat, donec totae urbi ingens timor terribiliter immineret. Videbatur horrenda flamma de caelo pendere, nec odor sulphuris deerat. Omnes ad ecclesiam confugiebant, non capiebat multitudinem locus; baptismum extorquebat quisque a quo poterat. Non solum in ecclesia, sed etiam per domos, per uicos ac plateas salus sacramenti exigebatur; ut fugeretur ira, non praesens utique, sed futura. Tamen post magnam illam tribulationem, ubi Deus exhibuit fidem serui sui et reuelationem serui sui, coepit nubes, ut creuerat, minui, paulatimque consumpta est. Populus, securus paululum effectus, iterum audiuit omnino esse migrandum, quod ciuitas esset proximo sabbato peritura. Migrauit cum Imperatore ciuitas tota; nemo in domo remansit, nemo domum clausit. Longe recedens a moenibus, et dulcia tecta respiciens, relictis carissimis sedibus uoce miserabili ualefecit. Et aliquot milibus tanta illa multitudo progressa, uno tamen in loco fundendis ad Dominum precibus congregata, magnum fumum subito uidit, et uocem magnam emisit ad Dominum, tandemque tranquillitate conspecta, misit qui renuntiarent. Sollicita quae praedicta fuerat hora transacta, et renuntiantibus quod salua uniuersa moenia et tecta consisterent, omnes cum ingenti gratulatione redierunt. Nemo de domo sua quidquam perdidit, patentem omnis homo sicut dimisit inuenit. Roma corrigitur non deletur. [7] 8. Quid dicemus? Utrum ista ira Dei, an potius misericordia fuit? Quis dubitet misericordissimum Patrem corrigere uoluisse, terrendo potius, non punire, quando nihil hominum, nihil domorum, nihil moenium tanta impendens praesens calamitas laesit? Prorsus sicut assolet manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui feriendus erat, miseratione reuocari, ita factum est illi ciuitati. Verumtamen si eo tempore, quo illa derelicta, populus uniuersus abscessit, irrueret uastitas loco, totamque urbem ut Sodomam, nullis saltem ruinis remanentibus, perdidisset; quis etiam sic dubitaret quod Deus pepercisset illi ciuitati, qua praemonita et territa, et discedente atque migrante, locus ille consumeretur? Sic minime dubitandum est pepercisse Deum Romanae etiam ciuitati, quae ante hostile incendium in multis ex multa parte migrauerat. Migrauerant qui fugerant, migrauerant qui de corpore celerius exierant. Multi praesentes utcumque latuerunt, multi in locis sanctorum uiui saluique seruati sunt. Manu ergo emendantis Dei correpta est potius ciuitas illa, quam perdita; tamquam seruus sciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis, uapulabit multis 20. [8] 9. Atque utinam ualeat ad exemplum timoris, et mala concupiscentia sitiens mundum, et appetens perfrui perniciosissimis uoluptatibus, demonstrante Domino quam sint instabiles et caducae omnes saeculi uanitates et insaniae mendaces, potius refrenetur, quam sub flagellis dignissimis aduersus Dominum murmuretur. Sed unam tribulam sentit area, ut stipula concidatur, granum autem mundetur; unum ignem patitur fornax aurificis, ut palea in cinerem pergat, aurum sordibus careat. Sic et unam tribulationem Roma pertulit, in qua uel liberatus uel emendatus est pius; impius autem damnatus, damnatus inquam, siue ab hac uita raptus sit ubi magis poenas iustissimas lueret, siue hic remanserit ubi damnabilius blasphemaret, aut certe pro ineffabili clementia sua Deus, quos nouit saluandos, poenitentiae reseruaret. Non ergo nos moueat labor piorum; exercitatio est. Nisi forte horremus cum uidemus indigna et grauia in hac terra perpeti aliquem iustum, et obliuiscimur quae pertulerit iustus iustorum sanctusque sanctorum. Quod passa est illa ciuitas uniuersa, passus est unus. Sed uidete quis unus: Rex regum et Dominus dominantium 21, comprehensus, uinctus, flagellatus, contumeliis omnibus agitatus, ligno suspensus et crucifixus, occisus. Appende cum Christo Romam, appende cum Christo totam terram, appende cum Christo caelum et terram; nihil creatum cum Creatore pensatur, nullum opus artifici comparatur. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 22; et tamen a persequentibus traditus est. Feramus ergo quod Deus nos ferre uoluerit; qui nobis curandis atque sanandis, suum Filium misit, quis etiam dolor, sicut medicus, nouit utilis sit. Certe scriptum est: Patientia opus perfectum habeat 23; quod erit autem opus patientiae, si nihil aduersi patiamur? Cur ergo mala temporalia perpeti recusamus? An forte perfici formidamus? Sed plane oremus et ingemiscamus ad Dominum, ut seruetur erga nos quod Apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non sinat uos temptari supra id quod potestis; sed faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere 24.