[2,0] LIBER SECUNDUS. EX DEO EST LIBERUM ARBITRIUM. [2,1] 1. 1. Evodius. - Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum uoluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non posset. Augustinus. - Iam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? Evodius. - Quantum in superiori libro intellegere mihi uisus sum, et habemus liberum uoluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus. Augustinus. - Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogaui utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias. Evodius. - Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et siue peccantes, siue recte facientes, ab illo poenam meremur aut praemium. Augustinus. - Hoc quoque utrum liquido noueris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. Evodius. - Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid uerius quam omne bonum ex Deo esse, et omne iustum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate. 1. 2. Augustinus. - Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noueris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos uel poenam, uel praemium mereri explicasti. Evodius. - Hoc quoque non aliunde uideo esse manifestum, nisi quod iam constat Deum uindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis iustitia. Non enim ut alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia ita iustitiae uindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in uindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intellegi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte uiuere, cum uult, potest. 1. 3. Augustinus. - Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum uellet, recte facere, debuit habere liberam uoluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest uiuere. Ad hoc autem datam uel hinc intellegi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, diuinitus in eum uindicatur. Quod iniuste fieret, si non solum ut recte uiueretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset uoluntas data. Quomodo enim iuste uindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset uoluntate, ad quam rem data est? Nunc uero Deus cum peccantem punit, quid uidetur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera uoluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero uoluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret uoluntate. Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si homo uoluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse iustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam uoluntatem. [2,2] 2. 4. Evodius. - Iam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi uidetur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse conuerti? sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene uiuendum: numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male uiuere? Sic nemo posset per uoluntatem peccare, si uoluntas data est ad recte faciendum. Augustinus. - Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi ualeam respondere, uel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, ueritate intus docente respondeas. Sed paulisper mihi uolo dicas, si id quod abs te quaesiueram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam uoluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum inuenerimus bene datam esse, inueniatur etiam illum dedisse, a quo animae data sunt omnia bona: si autem inuenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intellegamus, quem culpare nefas est. Si uero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit, cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest. 2. 5. Evodius. - Quamquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum uoluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. Augustinus. - Illud saltem tibi certum est, Deum esse. Evodius. - Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. Augustinus. - Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, hoc tibi diceret, nec uellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum uera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si ille non obluctari peruicaciter, sed studiose id uellet agnoscere? Evodius. - Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamuis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et peruicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac peruicaciae latere. Tum ego demonstrarem, quod cuiuis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, uellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum uirorum Libris, qui se cum Filio Dei uixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se uidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi uellet ut crederem. Iam uero quod recte reprehendere non ualeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. Augustinus. - Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis uiris credendum esse iudicauimus; cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tamquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem uirorum auctoritati sic esse credendum, ut de inuestigatione earum nihil amplius laboremus? Evodius. - Sed nos id quod credimus, nosse et intellegere cupimus. 2. 6. Augustinus. - Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse, negare non possumus. Nisi enim et aliud esset credere, aliud intellegere, et primo credendum esset, quod magnum et diuinum intellegere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intellegetis 2. Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem uocauit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem uita aeterna ut credant; sed, Haec est, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum 3. Deinde iam credentibus dicit, Quaerite et inuenietis 4: nam neque inuentum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inueniendo Deo fit idoneus, nisi ante crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inueniemus, quantum haec in hac uita, et a nobis talibus inueniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc uitam, euidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt. [2,3] 3. 7. Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit uoluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis. An fortasse tu metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? Evodius. - Perge potius ad caetera. Augustinus. - Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi uiueres, id quoque manifestum est, uiuere te: intellegisne ista duo esse uerissima? Evodius. - Prorsus intellego. Augustinus. - Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intellegere te. Evodius. - Manifestum. Augustinus. - Quid in his tribus tibi uidetur excellere? Evodius. - Intellegentia. Augustinus. - Cur tibi hoc uidetur? Evodius. - Quia cum tria sint haec, esse, uiuere, intellegere; et lapis est, et pecus uiuit, nec tamen lapidem puto uiuere, aut pecus intellegere; qui autem intellegit, eum et esse et uiuere certissimum est: quare non dubito id excellentius iudicare, cui omnia tria insunt, quam id cui uel unum desit. Nam quod uiuit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intellegat: qualem uitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et uiuat et intellegat: nam esse cadauera possum fateri, uiuere autem nullus dixerit. Iamuero quod non uiuit, multo minus intellegit. Augustinus. - Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaueri, unum pecori, nihil homini. Evodius. - Verum est. Augustinus. - Tenemus etiam id esse in his tribus praestantius, quod homo cum duobus caeteris habet, id est intellegere, quod habentem sequitur et esse et uiuere. Evodius. - Tenemus sane. 3. 8. Augustinus. - Dic mihi iam utrum illos uulgatissimos corporis sensus habere te noueris, uidendi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et tangendi. Evodius. - Noui. Augustinus. - Quid putas pertinere ad uidendi sensum? id est, quid putas nos uidendo sentire? Evodius. - Quaecumque corporalia. Augustinus. - Num etiam dura et mollia uidendo sentimus? Evodius. - Non. Augustinus. - Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus? Evodius. - Color. Augustinus. - Quid ad aures? Evodius. - Sonus. Augustinus. - Quid ad olfactum? Evodius. - Odor. Augustinus. - Quid ad gustatum? Evodius. - Sapor. Augustinus. - Quid ad tactum? Evodius. - Molle uel durum, lene uel asperum, et multa talia. Augustinus. - Quid? corporum formas, magnas, breues, quadras, rotundas, et si quid huiusmodi est, nonne et tangendo et uidendo sentimus, et ideo nec uisui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique? Evodius. - Intellego. Augustinus. - Intellegis ergo et quaedam singulos sensus habere propria, de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia? Evodius. - Et hoc intellego. Augustinus. - Quid igitur ad quemque sensum pertineat, et quid inter se uel omnes uel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu diiudicare? Evodius. - Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur. Augustinus. - Num forte ipsa est ratio, qua bestiae carent? nam, ut opinor, ratione ista comprehendimus, et ita se habere cognoscimus. Evodius. - Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Namque aliud est quo uidet bestia et aliud quo ea quae uidendo sentit, uel uitat uel appetit: ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; quo non solum ea quae uidentur, sed etiam ea quae audiuntur, quaeque caeteris capiuntur corporis sensibus, uel appetunt animalia delectata et assumunt, uel offensa deuitant et respuunt. Hic autem nec uisus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione comprehendamus, ut dixi, hoc ipsum tamen rationem uocare non possum; quoniam et bestiis inesse manifestum est. 3. 9. Augustinus. - Agnosco istuc quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis, peruenire ad scientiam non potest. Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec uoces uisu posse sentiri. Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu interiore, quo nec bestiae carent. Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis uocem; quoniam ista nonnisi rationali animaduersione et cogitatione discernimus. Evodius. - Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores auditu nec uisu uoces posse sentire? Augustinus. - Num etiam putas eas posse discernere, ab inuicem colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? Evodius. - Nullo modo. Augustinus. - Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab inuicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior per seipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est? Evodius. - Non uideo quomodo aliter posset. Augustinus. - Quid? hoc uidesne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem uides, hoc eodem uides etiam ipsum uidere. Evodius. - Non omnino. Augustinus. - Enitere etiam ista diiudicare: nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem uidere, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo uideri posset, si subesset. Evodius. - Discerno et ista, et inter se differre concedo. Augustinus. - Num horum trium quidquam uides oculis, nisi colorem? Evodius. - Nihil aliud. Augustinus. - Dic ergo unde uideas alia duo; non enim ea non uisa posses discernere. Evodius. - Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. Augustinus. - Nescis igitur utrum iam ipsa sit ratio, an illa uita sit quam sensum interiorem uocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? Evodius. - Nescio. Augustinus. - Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur. Evodius. - Certum est. Augustinus. - Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo comprehendi. Evodius. - Ita est. Augustinus. - Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab inuicem, et item quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes? Evodius. - Verissimum est. Augustinus. - Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamuis eis corporalia quaeque sentiantur. Evodius. - Manifestum est. [2,4] 4. 10. Augustinus. - Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire, quae accepit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moueret se, uel appetendo aliquid, uel fugiendo, nisi se sentire sentiret; non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad mouendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animaduertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, uelut in uisu. Namque aperire oculum, et mouere aspiciendo ad id quod uidere appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso uel non ita moto se id non uidere sentiret. Si autem sentit se non uidere dum non uidet, necesse est etiam sentiat se uidere dum uidet; quia cum eo appetitu non mouet oculum uidens, quo mouet non uidens, et indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec uita sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se quisque intus interrogans, inuenit omnem rem uiuentem fugere mortem; quae cum sit uitae contraria, necesse est ut uita etiam seipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod uolumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione uero et illa omnia, et eamdem ipsam notam fieri, et scientia contineri: an tibi non uidetur? Evodius. - Videtur sane. Augustinus. - Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cuius solutionem peruenire cupientes, iam diu ista molimur uia. [2,5] 5. 11. Evodius. - Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima uersatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamuis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. Augustinus. - Recte hoc tenes: sed etiam illud diligenter tenere te uolo, cum de teipso quaererem utrum te esse noueris, non solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparuisse quod noueris. Evodius. - Id quoque teneo. Augustinus. - Nunc ergo uide ad quam rem istarum trium intellegas pertinere omne quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum uideatur, quidquid uel oculorum, uel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam uiuit, an in eo quod etiam intellegit. Evodius. - In eo quod tantum est. Augustinus. - Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? Evodius. - In eo quod uiuit. Augustinus. - Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum, an quod sensus attingit? Evodius. - Sensum scilicet. Augustinus. - Quare? Evodius. - Quia melius est id quod etiam uiuit, quam id quod tantum est. 5. 12. Augustinus. - Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagauimus, dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem iam ipsi corpori praeponendum esse dixisti? Evodius. - Nullo modo dubitauerim. Augustinus. - Etiam hoc cur non dubites, uolo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse ponendum, quod etiam intellegit, sed adhuc in eo quod et est et uiuit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod uiuit. Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste uero in eo quod etiam uiuit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inuenturum regulam qua fidere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intellegens melius esse quam id quod ab eo intellegitur. Hoc enim falsum est; quia homo intellegit sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem uide qua causa tibi uisum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum. Evodius. - Quia moderatorem et iudicem quemdam huius illum esse cognosco. Nam et si quid huic in officio suo abfuerit, ille tamquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se uidere, aut non uidere sensus oculi uidet, et quia non uidet, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit iudicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clausum, et quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui iudicat, eo de quo iudicat esse meliorem. Augustinus. - Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo iudicare? Ad illum enim pertinet uoluptas et dolor, cum uel leniter uel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille interior quid desit uel satis sit oculorum sensui iudicat; sic ipse sensus oculorum quid desit, uel satis sit coloribus iudicat. Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit; sic iudicat auditus ipse de uocibus, quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est caeteros sensus corporis persequi: iam enim, ut opinor, animaduertis quid uelim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus iudicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, assumentes in eis lenem tactum, reicientesque contrarium. Evodius. - Cerno sane, et uerissima esse consentio. [2,6] 6. 13. Augustinus. - Attende iam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu iudicet. Iam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites, quia non dubito id te iudicare: quamquam ne id quidem iam quaerendum putem, utrum de isto sensu iudicet ratio. Namque in iis ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis praestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret. Evodius. - Manifestum est. Augustinus. - Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec uiuit nec intellegit, sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est, sed etiam uiuit, nec intellegit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc praecedat ea quae simul et est et uiuit et intellegit, sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inueniri posse praestantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? Nam et corpus nos habere manifestum est, et uitam quamdam qua ipsum corpus animatur atque uegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut si quid congruentius de ratione atque intellegentia dici potest, quam non habet natura bestiarum. Quare uide, obsecro, utrum aliquid inuenire possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius. Evodius. - Nihil omnino melius uideo. 6. 14. Augustinus. - Quid si aliquid inuenire potuerimus, quod non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud quidquid est, Deum dicere? Evodius. - Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum est, inuenire potuero, Deum esse dixerim. Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus est superior. Augustinus. - Ita plane: nam ipse huic tuae rationi dedit, tam de se pie uereque sentire. Sed, quaeso te, si non inueneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc Deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam uitam qua corpus animatur, per affectus uarios mutabilitate non carere manifestum est; et ipsa ratio cum modo ad uerum peruenire nititur, modo non nititur, et aliquando peruenit, aliquando non peruenit, mutabilis esse profecto conuincitur. Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per tactum, neque per gustatum, neque per olfactum, neque per aures, neque per oculos, neque per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum esse fateatur. Evodius. - Hunc plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit. Augustinus. - Bene habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huiusmodi, quod aut fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse concedes. Quare siue supra sit aliquid, siue non sit, manifestum erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso adiuuante monstrauero. Evodius. - Demonstra ergo quod polliceris. [2,7] 7. 15. Augustinus. - Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus, an uero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos uidere aliquid, quod tu non uideres. Evodius. - Concedo prorsus, quamuis eiusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, uidendi, uel audiendi, uel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum uidere, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum. Augustinus. - Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud? Evodius. - Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid uidet, utrum hoc etiam ego uideam, quia ego me uidere aut non uidere sentio, non ille qui interrogat. Augustinus. - Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intellegam, cum tu id non intellegis; nec utrum intellegam tu scire possis, ego autem sciam. Evodius. - Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere. 7. 16. Augustinus. - Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos uidemus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera huiusmodi, quamuis suo quisque ac proprio sensu ista uideat? Evodius. - Nullo modo istuc dixerim. Augustinus. - Possumus ergo uidere unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod simul uidemus; ut quamuis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod uidemus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum praesto sit utrique nostrum et simul ab utroque uideatur. Evodius. - Manifestissimum est. Augustinus. - Possumus etiam unam aliquam uocem simul audire, ut quamuis alius sit auditus meus, alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua uox quam simul audimus, uel alia pars eius auditu meo capiatur, et alia tuo, sed quidquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus. Evodius. - Et hoc manifestum est. 7. 17. Augustinus. - Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animaduertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et eius aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, uel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et eius affectionem sapore sentire, quamuis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem uel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inueniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in uisu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis: et cibus quamuis unus et totus ab utroque absumatur non tamen et a me totus, et a te totus absumi potest, quomodo uerbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego uideo, tantam et tu simul; sed cibi uel potionis alia pars in me, alia in te transeat necesse est: an parum ista intellegis? Evodius. - Imo uero apertissima et certissima esse consentio. 7. 18. Augustinus. - Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur? qua non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo. Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum ambo illo uescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. Evodius. - Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum: sed in hoc uideo esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et uidere aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admouere, nisi tu remoueris tuum. 7. 19. Augustinus. - Vigilantissime respondisti: sed oportet te etiam illud uidere, cum horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia quae singuli sentiamus; ipsos uero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quid de his rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quid de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos uertere, et commutare possimus, sicuti est cibus et potus, cuius nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris: quia et si nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis uiscera commutauerit, nullo modo reuocari poterit ut in escam refundatur infantis. Gula enim cum aliquid iucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen irreuocabilem partem sibi uindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis conuenit: quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputata. Quod etiam de aeris partibus recte dici potest, quas naribus ducimus: nam etiamsi aliquid aeris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit; quia nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent: quod alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia quae quamuis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea, siue uno tempore, siue singulis uicissim temporibus ambo sentire, sicut uel totum uel pars ipsa quam sentio, abs te etiam sentiatur; qualia sunt, siue lux, siue sonus, siue corpora quae attingimus, non tamen laedimus. Evodius. - Intellego. Augustinus. - Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum, et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi priuatum non uertuntur atque mutantur. Evodius. - Prorsus assentior. Augustinus. - Proprium ergo et quasi priuatum intellegendum est, quod unus quisque nostrum sibi est, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam proprie pertinet: commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur. Evodius. - Ita est. [2,8] 8. 20. Augustinus. - Age, nunc attende, et dic mihi utrum inueniatur aliquid quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter uideant, cum illud quod uidetur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus praesto est commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, siue illi uideant, siue non uideant: an forte nihil huiusmodi esse arbitraris? Evodius. - Imo multa esse uideo; e quibus unum commemorari satis est, quod ratio et ueritas numeri omnibus ratiocinantibus praesto est, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intellegentia conetur apprehendere; et alius id facilius, alius difficilius possit, alius omnino non possit: cum tamen ipsa aequaliter omnibus se praebeat ualentibus eam capere; nec cum eam quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum uertatur atque mutetur; nec cum in ea quisque fallitur, ipsa deficiat, sed ea uera et integra permanente, ille in errore sit tanto amplius, quanto minus eam uidet. 8. 21. Augustinus. - Recte sane; sed uideo te tamquam non rudem harum rerum cito inuenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque uisibilium; quid responderes? an tu quoque id putas? Evodius. - Nullo modo id putauerim: non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum uel copulationis sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis uel in addendo uel in retrahendo dum computat falsam summam renuntiauerit. Et quidquid sensu corporis tango, ueluti est hoc coelum et haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio: septem autem et tria decem sunt; et non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri ueritatem, dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem. 8. 22. Augustinus. - Non resisto tibi uerissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile uidebis, si cogitaueris quemlibet numerum tot uocari quotiens unum habuerit: uerbi gratia, si bis habuerit unum, duo uocantur; si ter, tria; et si decies unum habent, tunc uocantur decem: et quilibet omnino numerus quoties habet unum, hinc illi nomen est, et tot appellatur. Unum uero quisquis uerissime cogitat, profecto inuenit corporis sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non unum, sed multa esse conuincitur: corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam: haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et propterea nullum corpus uere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. Cum enim quaero unum in corpore, et me non inuenire non dubito, noui utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inueniam, et non posse inueniri, uel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo noui quod non est corpus unum? Unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque autem unum nouerim, non utique per corporis sensum noui; quia per corporis sensum non noui nisi corpus, quod uere pureque unum non esse conuincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxat numerorum quos intellegentia cernimus. Nullus enim est ex iis, qui non tot uocetur, quotiens habet unum, cuius perceptio corporis sensu non fit. Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia quamuis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duae sint. Numerus autem ille qui uocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, non potest pars eius dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem uel tertiam, uel quotamlibet, quoniam simplex et uere unum est. 8. 23. Deinde quoniam tenentes ordinem numerorum, post unum duo uidemus, qui numerus ad unum collatus, duplus inuenitur: duplus duorum non consequenter adiungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur, qui duplus est duorum. Et haec ratio per omnes caeteros numeros certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, id est post primum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum eius habet; duo enim sequuntur. Post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sit qui duplum eius habet: post duo enim primus est ternarius, secundus quaternarius, duplus secundi. Post tertium, id est ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplus est eius: post tertium enim, id est post ternarium primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius, qui duplus est tertii. Atque ita post quartum, ipso excepto quartus habet duplum eius: post quartum enim, id est quaternarium primus est quinarius, secundus senarius, tertius septenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Atque ita per omnes caeteros reperies hoc quod in prima copula numerorum, id est uno et duobus inuentum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus post illum sit duplus eius. Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile, firmum incorruptumque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullus ullo sensu corporis omnes numeros attingit; innumerabiles enim sunt: unde ergo nouimus per omnes hoc esse, aut qua phantasia uel phantasmate tam certa ueritas numeri per innumerabilia tam fidenter, nisi in luce interiore conspicitur, quam corporalis sensus ignorat? 8. 24. His et talibus multis documentis coguntur fateri, quibus disputantibus Deus donauit ingenium, et pertinacia caliginem non obducit, rationem ueritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertinere, et inuertibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad uidendum esse communem. Quapropter cum multa alia possint occurrere, quae communiter et tamquam publice praesto sunt ratiocinantibus, et ab eis uideantur mente atque ratione singulorum quorumque cernentium, eaque inuiolata et incommutabilia maneant; non tamen inuitus acceperim quod ista ratio et ueritas numeri tibi potissimum occurrit, cum ad id quod interrogaueram, respondere uoluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiae coniunctus est numerus, ubi dictum est: Circuiui ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et numerum 5. [2,9] 9. 25. Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an uero una praesto est communiter omnibus, cuius quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? Evodius. - Quam dicas sapientiam nondum scio; uideo quippe uarie uideri hominibus, quid fiat dicaturue sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi facere uidentur; et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae; et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, sibi uidentur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt uel abiciunt, et quaeque sunt huiusmodi temporalia, et totum studium suum ad inuestigationem conferunt ueritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus iudicant; et qui huic otio quaerendi et contemplandi ueri nolunt se dare, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione uersantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agunt, et partim uiuunt in contemplatione ueritatis, partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae tenere uidentur. Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores suos praeponens caeteris, eos solos uelit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intellegentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo nouerim, quae sit ipsa sapientia. 9. 26. Augustinus. - Num aliam putas esse sapientiam nisi ueritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti diuersa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diuersa sectantur, quod aliud alii uidetur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei uideretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In quantum igitur omnes homines appetunt uitam beatam, non errant. In quantum autem quisque non eam tenet uitae uiam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem peruenire, in tantum errat. Error est enim cum sequitur aliquid quod non ad id ducit quo uolumus peruenire. Et quanto magis in uia uitae quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a ueritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono assecuto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controuersia uolumus. Ut ergo constat nos beatos esse uelle, ita nos constat uelle esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod in ea ueritate, quam sapientiam uocamus, cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus, fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse uelle: ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur uelitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se uelle respondet. 9. 27. Quare si iam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse uerbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et uelle te esse sapientem et uelle debere, quod te negaturum esse non arbitror), uolo iam dicas mihi, utrum etiam sapientiam, sicut numeri rationem atque ueritatem omnibus ratiocinantibus communem se praebere arbitreris; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint esse sapientes. Evodius. - Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam ueritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem. Augustinus. - Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est, omnibus hominibus unum esse? Evodius. - Dubito sane, quod diuersos diuersis rebus gaudere uideo tamquam summis bonis suis. Augustinus. - Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna quaestio est, et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino tot summa bona esse, quot sunt ipsae res diuersae quae a diuersis tamquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa cernunt et eligunt homines, multa et diuersa sunt? Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diuersa sunt, quae in ea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro uoluntate quo fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis alicuius intuetur libenter, et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius conuexa uallium, alius nemorum uiriditatem, alius mobilem aequalitatem maris, alius haec omnia, uel quaedam horum simul plura confert ad laetitiam uidendi. Sicut ergo ista multa et diuersa sunt, quae in luce solis homines uident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua uidet et tenet quo fruatur uniuscuiusque intuentis aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona eaque diuersa, e quibus eligat quisque quod uolet, idque uidendo et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte uereque constituat; fieri tamen potest ut lux ipsa sapientiae, in qua haec uideri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis. Evodius. - Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi multa et diuersa sint summa bona: sed uellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. Augustinus. - Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnibus, an singuli sapientes suas habeant, sicuti animas uel mentes suas, hoc nondum tenemus. Evodius. - Ita est. [2,10] 10. 28. Augustinus. - Quid? hoc quod tenemus uel esse sapientiam, uel sapientes, et beatos esse omnes homines uelle, ubi uidemus? Nam hoc te uidere, et uerum esse nullo modo utique dubitauerim. Hoc ergo uerum sic uides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intellegas et a me uideri posse hoc uerum, tametsi mihi abs te non dicatur? Evodius. - Imo ita ut abs te quoque, etiam me inuito, uideri posse non dubitem. Augustinus. - Quod ergo unum uerum uidemus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est? Evodius. - Manifestissime. Augustinus. - Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc uerum esse concedere. Evodius. - Prorsus non dubito. Augustinus. - Hoc item uerum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad uidendum esse commune, quamuis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus? Evodius. - Nullo modo. Augustinus. - Item, iuste esse uiuendum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse uerissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id uidentibus praesto esse communiter? Evodius. - Assentior. Augustinus. - Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inuiolabile uiolabili, poteris negare? Evodius. - Quis potest? Augustinus. - Hoc ergo uerum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari ualent? Evodius. - Nullus hoc uere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam uerum est. Augustinus. - Item a corruptione auertendum animum, atque ad incorruptionem conuertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum uerum esse fateatur, non etiam incommutabile intellegat, atque omnibus mentibus id ualentibus intueri, communiter praesto esse uideat? Evodius. - Verissimum est. Augustinus. - Quid? eam uitam quae nullis aduersitatibus de certa et honesta sententia demouetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subuertitur? Evodius. - Quis dubitauerit? 10. 29. Augustinus. - Iam huiusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas tamquam regulas, et quaedam lumina uirtutum, et uera et incommutabilia, et siue singula siue omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec ualent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum uides certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi uideantur ad sapientiam pertinere. Nam credo uideri tibi eum qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. Evodius. - Videtur omnino. Augustinus. - Quid? ille qui iuste uiuit, possetne ita uiuere, nisi uideret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae propria suis quibusque distribuat? Evodius. - Non posset. Augustinus. - Qui ergo haec uidet, num eum negabis sapienter uidere? Evodius. - Non nego. Augustinus. - Quid? ille qui prudenter uiuit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponendam esse decernit? Evodius. - Manifestissime. Augustinus. - Cum ergo id eligit quo conuertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? Evodius. - Nullo modo negauerim. Augustinus. - Cum ergo ad id quod sapienter eligit conuertit animum, sapienter utique conuertit. Evodius. - Certissimum est. Augustinus. - Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter conuertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. Evodius. - Prorsus sine dubio. Augustinus. - Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina uirtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam uitam eis utitur, et secundum haec agit uitam, tanto magis uiuit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. Evodius. - Omnino ita est. Augustinus. - Quam ergo uerae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque ueritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt uerae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse ueras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri ualent, communes ad contemplandum adesse concedis. [2,11] 11. 30. Evodius. - Dubitare non possum. Sed peruellem scire utrum uno aliquo genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia coniuncta etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti; an alterum existat ab altero, aut alterum in altero consistat, ueluti numerus a sapientia, uel in sapientia. Nam sapientiam existere a numero, aut consistere in numero, non ausim dicere: nescio enim quomodo, quia multos noui numerarios aut numeratores, uel si quo alio nomine uocandi sunt, qui summe atque mirabiliter computant, sapientes autem perpaucos, aut forsitan neminem, longe uenerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. Augustinus. - Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum incommutabilem ueritatem numerorum mecum ipse considero, et eius quasi cubile ac penetrale uel regionem quamdam, uel si quod aliud nomen aptum inueniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum; longe remoueor a corpore: et inueniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inueniens quod uerbis proferre sufficiam, redeo tamquam lassatus in haec nostra, ut loqui possim, et ea quae ante oculos sita sunt dico, sicut dici solent. Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia quantum ualeo, uigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque ueritate, accedente etiam testimonio Scripturarum, quo commemoraui coniuncte illa posita; plurimum miror, ut dixi, quare numerus uilis sit multitudini hominum, et cara sapientia. Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque res est; uerumtamen quoniam nihilominus in diuinis Libris de sapientia dicitur, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter 6, ea potentia qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse dicitur: ea uero qua disponit omnia suauiter, sapientia proprie iam uocatur; cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae. 11. 31. Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in fine rerum locatis; et corpora enim omnia quamuis in rebus extrema sint, habent numeros suos; sapere autem non dedit corporibus, neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tamquam in eis sibi sedem locauerit, de qua disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit: itaque quoniam de corporibus facile iudicamus, tamquam de rebus quae infra nos ordinatae sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimus; et eos propterea uilius habemus. Sed cum coeperimus tamquam sursum uersus recurrere, inuenimus eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa manere ueritate. Et quia sapere pauci possunt, numerare autem etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt. Docti autem et studiosi, quantum remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa ueritate contuentur, et utrumque carum habent: et in eius ueritatis comparatione non eis aurum et argentum, et caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam uilescunt sibi. 11. 32. Nec mireris numeros ideo uiluisse hominibus, et caram esse sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum uideas carius illos habere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur. Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum uero pauci habent: quamquam sapientia absit ut in comparatione numeri inueniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo id cerni possit, inquirat. Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor, nec separari ab inuicem possunt; tamen ad ea calor peruenit, quae prope admouentur, fulgor uero etiam longius latiusque diffunditur: sic intellegentiae potentia, quae inest sapientiae, propinquiora feruescunt, sicuti sunt animae rationales; ea uero quae remotiora sunt, sicuti corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum: quod tibi fortassis obscurum est. Non enim ulla uisibilis similitudo inuisibili rei potest ad omnem conuenientiam coaptari. Tantum illud attende, quod et quaestioni quam suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus, sese manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia, uel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, an utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est utrumque uerum esse, et incommutabiliter uerum. [2,12] 12. 33. Quapropter nullo modo negaueris esse incommutabilem ueritatem, haec omnia quae incommutabiliter uera sunt continentem; quam non possis dicere tuam uel meam, uel cuiusquam hominis, sed omnibus incommutabilia uera cernentibus, tamquam miris modis secretum et publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter: omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intellegentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit? Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante tractatum sit; ea scilicet quae oculorum uel aurium sensu communiter tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul uidemus, uel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumue naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul uident, nec huius nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. Evodius. - Apertissimum atque uerissimum est. 12. 34. Augustinus. - Hanc ergo ueritatem, de qua iam diu loquimur, et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra est, an aequalem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non secundum illam, sed de illa iudicaremus, sicut iudicamus de corporibus, quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non tantum ita esse uel non ita, sed ita uel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse animum nouimus, sed plerumque etiam ita esse debere. Et de corporibus quidem sic iudicamus, cum dicimus, Minus candidum est quam debuit; aut, minus quadrum, et multa similiter: de animis uero, Minus aptus est quam debet; aut, minus lenis; aut minus uehemens, sicut nostrorum morum se ratio tulerit. Et iudicamus haec secundum illas interiores regulas ueritatis, quas communiter cernimus: de ipsis uero nullo modo quis iudicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscens, non examinator corrigit, sed tantum laetatur inuentor. Si autem esset aequalis mentibus nostris haec ueritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostrae aliquando eam plus uident, aliquando minus, et ex hoc fatentur se esse mutabiles: cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis uidetur, nec deficiat cum minus, sed integra et incorrupta, et conuersos laetificet lumine, et auersos puniat caecitate. Quid, quod etiam de ipsis mentibus nostris secundum illam iudicamus, cum de illa nullo modo iudicare possimus? Dicimus enim, Minus intellegit quam debet, aut tantum quantum debet intellegit. Tantum autem mens debet intellegere, quantum propius admoueri atque inhaerere potuerit incommutabili ueritati. Quare si nec inferior, nec aequalis est, restat ut sit superior atque excellentior. [2,13] 13. 35. Promiseram autem, si meministi, me tibi demonstraturum esse aliquid quod sit mente nostra atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa ueritas: amplectere illam si potes, et fruere illa, et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 7. Quid enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatius eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima ueritate? An uero clamant homines beatos se esse, cum pulchra corpora magno desiderio concupita, siue coniugum, siue etiam meretricum amplexantur; et nos in amplexu ueritatis beatos esse dubitabimus? Clamant homines se beatos esse, cum aestu aridis faucibus ad fontem abundantem salubremque perueniunt, aut esurientes prandium coenamue ornatam copiosamque reperiunt; et nos negabimus beatos esse, cum irrigamur pascimurque ueritate? Solemus audire uoces clamantium se beatos, si iaceant in rosa et aliis floribus, uel etiam unguentis odoratissimis perfruantur: quid fraglantius, quid iucundius inspiratione ueritatis? et dubitamus nos cum ab illa inspiramur, dicere beatos? Multi beatam uitam in cantu uocum et neruorum et tibiarum sibi constituunt, et cum ea sibi desunt, se miseros iudicant; cum autem adsunt, efferuntur laetitia: et nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita dicam, canorum et facundum quoddam silentium ueritatis illabitur, aliam beatam uitam quaerimus, et tam certa et praesente non fruimur? Luce auri et argenti, luce gemmarum et aliorum colorum, siue ipsius lucis quae ad hos oculos pertinet, siue in ignibus terrenis, siue in stellis uel luna uel sole, claritate et iucunditate delectati homines, cum ab ista laetitia nullis molestiis, nulla indigentia reuocantur, beati sibi uidentur, et propter haec semper uolunt uiuere: et nos in luce ueritatis beatam uitam collocare metuimus? 13. 36. Imo uero quoniam in ueritate cognoscitur et tenetur summum bonum, eaque ueritas sapientia est, cernamus in ea, teneamusque summum bonum, eoque perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono. Haec enim ueritas ostendit omnia bona, quae uera sunt, quae sibi suo captu intellegentes homines, uel singula, uel plura eligunt, quibus fruantur. Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et eo aspectu laetificantur; in quibus si qui forte fuerint uegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et uegeta cum multa uera et incommutabilia certa ratione conspexerit, diriget se in ipsam ueritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tamquam obliuiscitur caetera, et in illa simul omnibus fruitur. Quidquid enim iucundum est in caeteris ueris, ipsa utique ueritate iucundum est. 13. 37. Haec est libertas nostra, cum isti subdimur ueritati: et ipse est Deus noster qui nos liberat a morte, id est a conditione peccati. Ipsa enim Veritas etiam homo cum hominibus loquens, ait credentibus sibi: Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos 8. Nulla enim re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate. [2,14] 14. 37. Nemo autem securus est in iis bonis quae potest inuitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit inuitus: non enim locis separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a ueritate atque sapientia separatio, peruersa uoluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo autem uult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter atque communiter: nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi inuidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit: Recede, ut etiam ego accedam; remoue manus, ut etiam ego amplectar. Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt. Cibus eius nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim ab eius communione in priuatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid eius aliquando fit cuiusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis. 14. 38. Minus ergo ea quae tangimus, uel quae gustamus, uel quae olfacimus, huic sunt ueritati similia, sed magis ea quae audimus et cernimus: quia et omne uerbum a quibus auditur, totum auditur ab omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quae oculis adiacet, quanta uidetur ab uno, tanta et ab alio simul. Sed multum longo interuallo sunt ista similia: nec tota enim simul sonat quaelibet uox, quia per tempora tenditur et producitur, et aliud eius prius sonat, aliud posterius; et species omnis uisibilis tamquam intumescit per locos, nec ubique tota est. Et certe omnia haec auferuntur inuito, et quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis. Nam et si posset esse cuiusquam suauis cantus sempiternus, et studiosi eius certatim ad eum audiendum uenirent, coarctarent sese, atque pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus uocibus fugientibus tangerentur. Solem autem istum si uellem intueri, atque id pertinaciter possem; et in occasu me desereret, et subuelaretur nubilo, et multis aliis obstaculis uoluptatem uidendi eum inuitus amitterem. Postremo etiam si adesset semper suauitas, et lucis uidenti, et uocis audienti, quid magnum ad me perueniret, cum mihi esset commune cum belluis? At illa ueritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseuerans uoluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit uenientes, nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subiacet. De toto mundo ad se conuersis qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna; nullo loco est, nusquam deest; foris admonet, intus docet; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de illa iudicat, nullus sine illa iudicat bene. Ac per hoc eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris iudices, sine dubitatione esse potiorem. [2,15] 15. 39. Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si autem non est, iam ipsa ueritas Deus est. Siue ergo illud sit, siue non sit, Deum tamen esse, negare non poteris: quae nobis erat ad disserendum et tractandum quaestio constituta. Nam si te hoc mouet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse Patrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem accepisse, quod aeterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia. Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est enim Deus, et uere summeque est. Quod iam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamuis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quaestioni susceptae sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent, explicare possimus: nisi quid habes aduersus ista quae opponas. Evodius. - Ego uero incredibili omnino, et quam tibi uerbis explicare non possum, laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. Clamo autem uoce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa ueritate, et illi inhaerere: quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo. 15. 40. Augustinus. - Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te, numquid iam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id nobis esse proueniat? Evodius. - Ego nos potius tendere existimo. Augustinus. - Unde ergo ista comprehendis, quibus ueris certisque gaudere te clamas, et haec ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest nosse sapientiam? Evodius. - Quamdiu insipiens est, non potest. Augustinus. - Tu ergo iam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam. Evodius. - Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum noui sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae noui, et ad sapientiam pertinere, negare non possum. Augustinus. - Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est iustus, iniustum esse; et qui non est prudens, imprudentem esse; et qui non est temperans, intemperantem? an dubitari de his aliquid potest? Evodius. - Fateor hominem, quando iustus non est, iniustum esse; hoc etiam de prudente et temperante responderim. Augustinus. - Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens? Evodius. - Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse insipientem. Augustinus. - Nunc ergo tu quid horum es? Evodius. - Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et ex iis quae concessi, uideo esse consequens ut me insipientem non dubitem dicere. Augustinus. - Nouit ergo insipiens sapientiam. Non enim, sicut iam dictum est, certus esset uelle se esse sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae menti eius inhaereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent, quorum cognitione laetatus es. Evodius. - Ita est ut dicis. [2,16] 16. 41. Augustinus. - Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam animam nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter infigamus; ut non iam priuato suo gaudeat quod implicauit rebus transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus apprehendat id quod unum atque idem semper est? Sicut enim tota uita corporis est anima, sic beata uita animae Deus est. Quod dum agimus, donec peragamus, in uia sumus. Et quod istis ueris et certis bonis, quamuis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere concessum est, uide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid agat cum amatoribus suis cum ad eam ueniunt, et eam quaerunt: dictum est enim, In uiis ostendet se illis hilariter, et omni prouidentia occurret illis 9. Quoquo enim te uerteris, uestigiis quibusdam, quae operibus suis impressit, loquitur tibi, et te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum formis intro reuocat; ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus, uideas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum redeas, atque intellegas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges, ad quas referas quaeque pulchra sentis exterius. 16. 42. Intuere coelum et terram et mare, et quaecumque in eis uel desuper fulgent, uel deorsum repunt uel uolant uel natant; formas habent, quia numeros habent: adime illis haec, nihil erunt. A quo ergo sunt, nisi a quo numerus; quandoquidem in tantum illis est esse, in quantum numerosa esse? Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua: et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando mouent, donec illud quod formatur foris, ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret absolutionem, placeatque per interpretem sensum interno iudici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis ipsius membra quis moueat; numerus erit: nam mouentur etiam illa numerose. Et si detrahas de manibus opus, et de animo intentionem fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltatio uocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet; respondebit tibi numerus: Ecce sum. Inspice iam pulchritudinem formati corporis; numeri tenentur in loco. Inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore; numeri uersantur in tempore. Intra ad artem unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum; nunquam erit, nusquam erit; uiuit in ea tamen numerus: nec eius regio spatiorum est, nec aetas dierum; et discendae arti tamen cum se accommodant, qui se artifices fieri uolunt, corpus suum per locos et tempora mouent, animum uero per tempora: accessu quippe temporis peritiores fiunt. Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum uideas; iam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso secretario ueritatis: quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reuerberat, refer oculum mentis in illam uiam, ubi se ostendebat hilariter. Memento sane distulisse te uisionem quam fortior saniorque repetas. 16. 43. Vae qui derelinquunt te ducem, et oberrant in uestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant, et obliuiscuntur quid innuas, o suauissima lux purgatae mentis sapientia! non enim cessas innuere nobis quae et quanta sis; et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodammodo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurrat oculis, ut in eum qui fabricauerit recurrat affectu. Similes autem sunt hominibus, qui ea quae facis pro te amant, qui cum audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis suauitatem uocis eius, et structuras syllabarum apte locatarum auide audiunt, amittunt sententiarum principatum, cuius illa uerba tamquam signa sonuerunt. Vae qui se auertunt a lumine tuo, et obscuritati suae dulciter inhaerent! Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere uelut in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tuae. Sed umbra dum amatur, languidiorem facit oculum animi, et inualidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse uidere quod summe est, et malum putare quidquid fallit improuidum, aut illicit indiguum, aut captum excruciat, cum ea pro merito patiatur auersionis suae, et quidquid iustum est, malum esse non possit. 16. 44. Si ergo quidquid mutabile aspexeris, uel sensu corporis, uel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihil recidat; noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta uarietate formarum, quasi quosdam uersus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque uarietur temporibus, per quam cuncta ista formari ualeant, et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. [2,17] 17. 45. Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellauerim. Nulla autem res formare seipsam potest: quia nulla res potest dare quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua uero non habet formam, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest. Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est. Conficitur itaque, ut corpus et animus forma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formae dictum est: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem es, et anni tui non deficient. Annos sine defectu, pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est, quod in seipsa manens innouet omnia. Hinc etiam comprehenditur omnia prouidentia gubernari. Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum prouidentia: non enim ista essent, si illa non esset. Intuitus ergo et considerans uniuersam creaturam, quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in uia se sibi ostendere hilariter, et in omni prouidentia occurrere sibi: et tanto alacrius ardescit uiam istam peragere, quanto et ipsa uia per illam pulchra est, ad quam exaestuat peruenire. 17. 46. Tu autem si praeter id quod est et non uiuit, et id quod est et uiuit neque intellegit, et id quod est et uiuit et intellegit, inueneris aliquod aliud creaturarum genus; tunc aude dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex Deo. Tria enim haec duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si appellentur corpus et uita: quia et illa quae tantum uiuit, neque intellegit, qualis est pecorum, et haec quae intellegit, sicuti est hominum, rectissime uita dicitur. Haec autem duo, id est, corpus et uita, quae quidem creaturae deputantur (nam et Creatoris ipsius uita dicitur, et ea summa uita est): istae igitur duae creaturae corpus et uita quoniam formabilia sunt, sicuti superius dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt ex illa forma subsistere, quae semper eiusmodi est. Quamobrem quantacumque bona, quamuis magna, quamuis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim maius in creaturis quam uita intellegens, aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet; ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium uel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile aduertitur in rerum natura, siue exigua siue ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris: nisi quid habes ad haec. [2,18] 18. 47. Evodius. - Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum manifestum fiat, quantum in hac uita atque inter tales, quales nos sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem omnia quae sunt, siue quae intellegunt et uiuunt et sunt, siue quae tantum uiuunt et sunt, siue quae tantum sunt, ex Deo sunt. Nunc iam tertiam quaestionem uideamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam uoluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. Augustinus. - Bene meministi proposita, et secundam quaestionem iam explicatam uigilanter animaduertisti: sed uidere debuisti etiam istam tertiam iam solutam. Propterea quippe tibi uideri dixeras, dari non debuisse liberum uoluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. Cui sententiae tuae cum ego retulissem, recte fieri non posse, nisi eodem libero uoluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc Deum dedisse asseuerarem; respondisti liberam uoluntatem ita nobis dari debuisse, ut iustitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quae responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus et maiora et minora bona non esse nisi ex Deo. Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius aduersus opiniones impiae stultitiae, qua dicit insipiens in corde suo, Non est Deus, qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. Quae duo tamen, id est, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quamquam inconcussa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam uoluntatem, manifestissime appareat. 18. 48. Iam enim superiore disputatione patefactum est, constititque inter nos, naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam, ac per hoc animum maius bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis inuenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona; quid mirum si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti possimus, sed quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo a quo sunt omnia bona? Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt manus, et tamen manibus male utitur qui eis operatur uel saeua uel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum; et tamen eum qui ad nocendum cuipiam, uel seipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti pedibus non negares. Oculis hanc lucem uidemus, formasque internoscimus corporum; idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam dignitatis haec membra locata sunt; et ad salutem tuendam, multaque alia uitae commoda refert usus oculorum: oculis tamen plerique pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt libidini. Et uides quantum bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus? Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male his utuntur, laudas illum qui haec dedit bona: sic liberam uoluntatem sine qua nemo potest recte uiuere, oportet et bonum, et diuinitus datum, et potius eos damnandos qui hoc bono male utuntur, quam eum qui dederit dare non debuisse fatearis. 18. 49. Evodius. - Prius ergo uellem ut mihi probares aliquid bonum esse liberam uoluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona esse. Augustinus. - Itane tandem non probaui tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma, id est a ueritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse, ipsa in Euangelio loquitur Veritas. De numeri autem summitate, et a fine usque ad finem pertendente potentia, quae locuti sumus, excidit tibi? Quae igitur ista est tanta peruersitas, capillos nostros quamuis inter exigua et omnino abiectissima, tamen inter bona numerare, nec inuenire cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare de libera uoluntate, sine qua recte uiui non posse concedunt, etiam qui pessime uiuunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse uideatur in nobis, sine quo recte uiui potest, an sine quo recte uiui non potest. Evodius. - Iamiam parce, quaeso; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse praestantius, sine quo recta uita nulla est? Augustinus. - Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse uiuere? Evodius. - Absit tam immanis amentia. Augustinus. - Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte uiuendum non impeditur; uoluntas libera tibi uidebitur nullum bonum, sine qua recte nemo uiuit? 18. 50. Intueris enim iustitiam, qua nemo male utitur. Haec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque uirtutes animi quibus ipsa recta uita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis utitur: etiam in his enim omnibus, sicut in ipsa quam tu commemorasti iustitia, recta ratio uiget, sine qua uirtutes esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo potest. [2,19] 19. 50. Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui totiens tamque laetus assensus es. Virtutes igitur quibus recte uiuitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt: potentiae uero animi sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo uirtute nemo male utitur, quia opus uirtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omnibus quam si non omnia tribuisset. 19. 51. Evodius. - Assentior. Sed illud me mouet, quoniam de libera uoluntate quaestio est, et uidemus ipsam bene uti caeteris uel non bene, quomodo et ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit. Augustinus. - Quomodo omnia quae ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, et tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione cognoscimus. An oblitus es, cum quaereremus quae ratione cognoscantur, confessum te fuisse etiam rationem ratione cognosci? Noli ergo mirari si caeteris per liberam uoluntatem utimur, etiam ipsa libera uoluntate per eam ipsam uti nos posse; ut quodammodo se ipsa utatur uoluntas quae utitur caeteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit et caetera. Nam et memoria non solum caetera omnia, quae meminimus comprehendit; sed etiam quod non obliuiscimur nos habere memoriam, ipsa se memoria quodammodo tenet in nobis, quae non solum aliorum, sed etiam sui meminit, uel potius nos et caetera et ipsam per ipsam meminimus. 19. 52. Voluntas ergo quae medium bonum est, cum inhaeret incommutabili bono, eique communi non proprio, sicuti est illa de qua multum locuti sumus, et nihil digne diximus, ueritas; tenet homo beatam uitam: eaque ipsa uita beata, id est animi affectio inhaerentis incommutabili bono, proprium et primum est hominis bonum. In eo sunt etiam uirtutes omnes, quibus male uti nemo potest. Nam haec quamuis magna in homine et prima sint, propria tamen esse uniuscuiusque hominis, non communia, satis intellegitur. Veritate enim atque sapientia, quae communis est omnibus, omnes sapientes et beati fiunt, inhaerendo illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter beatus; quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri, unde illum factum uidet, illa scilicet incommutabili communique ueritate. Neque prudentia cuiusquam fit prudens alius, aut fortis fortitudine, aut temperans temperantia, aut iustus iustitia hominis alterius quisquam efficitur; sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis luminibusque uirtutum, quae incorruptibiliter uiuunt in ipsa ueritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptauit et fixit animum, quem istis uirtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit. 19. 53. Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem auersa ab incommutabili et communi bono, et conuersa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium conuertitur, cum suae potestatis uult esse; ad exterius, cum aliorum propria, uel quaecumque ad se non pertinent, cognoscere studet; ad inferius, cum uoluptatem corporis diligit: atque ita homo superbus, et curiosus, et lasciuus effectus, excipitur ab alia uita, quae in comparatione superioris uitae mors est; quae tamen regitur administratione diuinae prouidentiae, quae congruis sedibus ordinat omnia, et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint, neque ipsa uoluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus; sed malum sit auersio eius ab incommutabili bono, et conuersio ad mutabilia bona: quae tamen auersio atque conuersio, quoniam non cogitur, sed est uoluntaria, digna et iusta eam miseriae poena subsequitur. [2,20] 20. 54. Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam mouetur uoluntas cum se auertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde iste motus existat; qui profecto malus est, tametsi uoluntas libera, quia sine illa nec recte uiui potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est auersio uoluntatis a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si respondeam nescire me, fortasse eris tristior: sed tamen uera responderim. Sciri enim non potest quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum uel sentienti, uel intellegenti, uel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo. Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem uideris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicuius inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem inuenias, quia ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam inchoationem formae, quae tamquam materies ad perficiendum subiacere uidetur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum iam bonum est et formae inchoatio. Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnihil, sed omnino nihil remanebit. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est quae non sit ex Deo. Motus ergo ille auersionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectiuus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, uide quo pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites. Qui tamen defectus quoniam est uoluntarius, in nostra est positus potestate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius quam esse in ea uita, ubi non possit tibi euenire quod non uis? Sed quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, fide firma teneamus, et exspectemus certa spe, et caritate ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati diligentius quaerendum adhuc putas (nam omnino ego iam opus esse non arbitror): si quid tamen putas, in aliam disputationem differendum est. Evodius. - Sequor sane uoluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc mouerit, differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis iam inde quaesitum putes.