[44,0] EPISTOLA XLIV. Dominis dilectissimis et praedicabilibus fratribus Eleusio, Glorio et Felicibus, Augustinus. [44,1] 1. 1. Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem ciuitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime polliceri. Eam ipsam quippe uestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, uolentes eum uidere, non abnuit. Venimus itaque ad eum; quia aetati eius id a nobis deferendum uidebatur, potius quam exigendum ut ipse ad nos ueniret prior. Perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus inuenerat. Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parua praeterea turba confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. Caeteri uero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana deuotione conuenerant. Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente atque nobiscum modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. Itaque libere pro sui cuiusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec euincere siue nos, siue ipse rogando, interdum etiam obiurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur. 1. 2. Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum uocibus interquiescentibus uarie tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum uideremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria uel nostra, uel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et uos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulauimus ut a notariis uerba nostra exciperentur. Diu ab illo uel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Coeperunt uerba nostra excipi, et aliqua ab inuicem ad tabulas dicta sunt. Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbolentiorem disputationem notarii non ualentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus uerbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem uestram fraudare nolui. Potestis enim ei litteras meas legere, ut uel approbet uera me scripsisse; uel ipse uobis, si quid melius recolit incunctanter insinuet. [44,2] 2. 3. Primo enim uitam nostram, quam uobis beneuolentius fortasse quam uerius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est: adiungens se dixisse uobis, nos omnia, quae de nobis insinuaueratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quaerere coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi uiuere sic oporteret; utrum illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa quam pars exigua uel Afrorum uel Africae contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo uellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo iam tempore fuisse fundatas. 2. 4. Sed quia res aperte falsa erat, permixtis uerbis cito inde discessum est; inter quae uerba euangelicam illam Domini admonitionem commemorauit, qua dixit: Cauete a pseudoprophetis; multi ad uos uenient in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quae uerba Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, uentum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat; hinc uolens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur. Inter quae uerba cum ego pararem ex Euangelio respondere, inde capitulum commemorauit prior, ubi Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quo loco ego gratulatus, subieci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter iustitiam passi fuerint. In qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiae constitutos, an schismate iam diuisos Macariana tempora inuenerint; ut qui uidere uellent utrum propter iustitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint. Quod si iniuste fecisse inuenirentur, manifestum esset eos propter iniustitiam potius quam propter iustitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adiungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris, principes illorum potius fuisse traditores: quod si dehac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum. [44,3] 3. 5. Sed tamen sequestrata ista dubia quaestiones, quaerebam quomodo se isti iuste separassent ab innocentia caeterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant. Respondit, tamdiu transmarinarum partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego possem quidem dicere, nec inuidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo modo probaretur illis auctoribus fecisse etiam quae fecerat. Sed de compendio quaerere malui, si Macarii saeuitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinae Ecclesiae, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus Ecclesiis caeterisque orbis partibus in unitate mansisse. 3. 6. Tunc protulit quoddam uolumen, ubi uolebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras. Quod cum legeretur, audiuimus Donati nomen inter caeteros episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare coepimus ut diceretur, utrum ipse esset Donatus de cuius parte isti cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit. Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint. Quanquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a uero, ut uel partium illarum aliquis uocaretur nomine Afro, uel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus. Neque enim in eis uel diem uel consulem inuenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc accepto ipso uolumine, eiusdem concilii statuta considerans, legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cuius maxime aduersus Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Iulium Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici uehementissime resistebant. Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem uoluimus ipsum uolumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluit dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare uellemus. Rogaui etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo aliud proferretur; neque hoc uoluit. [44,4] 4. 7. Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breuiter responderem, quaerens a me quem iustum putarem, eum qui persequeretur, an cum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam, non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem iustior persequatur. Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque iustior, quia persecutionem patitur, quamuis id plerumque contingat. Deinde cum uiderem in hoc eum multum immorari, ut iustitiam suae partis ex eo certam uellet intellegi, quia persecutionem passa fuerit; quaesiui ab eo, utrum iustum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium. Cogebatur utique negare quod ille uir christianus esset et iustus; quia si fateretur, statim obiiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et iustus, commemoraui quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quaesiui etiam utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et iustum et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoraui ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia eius usque ad fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem, persuadere moliebar ut iam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianae iustitiae certissimum esse documentum. 4. 8. Narrauit etiam in ipsa schismatis nouitate maiores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo uelle sopire, dedisse quemdam interuentorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Maiorinus aduersus Caecilianum ordinaretur. Hunc ergo interuentorem in suo conuenticulo a nostris dicebat occisum. Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis obiecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et maiora iacerentur. Sed tamen posteaquam hoc narrauit, rursus a me instanter coepit quaerere quem iustum putarem, eumne qui occidit, an cum qui occisus esset; quasi iam mihi probauisset, ita ut narrauerat, esse commissum. Dicebam ergo, prius utrum uerum esset esse quaerendum; non enim temere credi oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut uel ambo aeque mali essent, uel etiam peiorem quisquam malus occideret. Reuera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis, quam solius corporis interemptor. 4. 9. Unde etiam illud quod a me postea quaesiuit, iam quaerendum non erat. Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et iustis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, iustos uocemus: quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas uiolentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbiteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent. Quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus nouit, urgebat ut dicerem, quis iustorum uel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi ad causam iam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias iustus ei uideretur fuisse: quod negare non potuit. Deinde subiecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit. Hic reuera uidit quod uidendum erat, talia eum licuisse iustis. Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui procul dubio nouit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem iam noui Testamenti temporibus, quis iustorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium. [44,5] 5. 10. Tunc reditum est ad superiorem tractatum, qua uolebamus ostendere neque nos illis debere oblicere suorum scelera, neque illos nobis si qua inuenirentur talia facta nostrorum. De Nouo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod iustus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum, qui iam pretium eius acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit. Qua exemplo cum prope omnes mouerentur, tentauit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismum Ioannis. Quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Iesus baptizauerit plures quam Ioannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli eius, hoc est, per suos discipulos baptizaret. Quomodo ergo dabant quod non acceperant? quod ipsi maxime solent dicere. An forte Christus baptismo Ioannis baptizabat? Deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Ioanne tunc quaesitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus. Numquid ergo fas erat ut baptismo Ioannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici uel serui? Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati? Aut quomodo Petro uolenti ut totum se lauaret, responderit: Qui lotus est semel, non cum oportet iterum lauari, sed est mundus totus? Perfecta enim mundatio non in Ioannis, sed in nomine Domini baptisma est, si eo se dignum qui accipit praebeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen. Cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse uidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum. 5. 11. Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat uidere se uelle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saeuitiae, an nullum commodaturi consensum. Nos dicebamus Deum uidere corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis inuitis, uel etiam, si ualuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, grauiora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leuiora nollent pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus ueterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Noui Testamenti caritate; et tamen Prophetas illos et sanctos uiros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, diuellere non tentassent. 5. 12. Inde nescio quomodo uentum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum habere non siuerit. Laudabant illum omnes, et benignissime praeferebant. Inter quas laudes a nobis subiectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset, rebaptizandus censeretur. Et haec iam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgeret. Ibi plane ille senex dixit, iam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis uenerit, baptizetur, quod eum inuitum et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet, quod totius ciuitatis eius testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio eius imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccauerit, sola morietur 9, placuit omnibus in talibus disputationibus uiolenta facta malorum hominum nobis ab inuicem obiici non debere. Remanebat ergo schismatis quaestio. Itaque hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisititi terminum sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri: ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros, certe uel decem, qui tanta beneuolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri uellent, quantum in nobis eum iam animaduertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est. [44,6] 6. 13. Unde uos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et grauiter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem peruenisse iam cernitis. Quantum enim arbitror, difficillime potestis inuenire in episcopis uestris tam utilem animum et uoluntatem, quam in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad nos uenit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde iamiamque rapiebat, diutius cum illo esse nequiuimus. Iam enim miseramus ad Maiorem Coelicolarum quem audieramus noui apud eos baptismi institutorem extitisse, et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. Quem posteaquam uenturum comperit, uidens nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit. 6. 14. Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adiumentum afferentes omnino deuitemus, et uere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam uillam nos conuenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen uillam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est uilla Titiana. Siue ergo in Tubursicensi, siue in Thagastensi, talis locus, uel ille quem commemoraui, uel aliquis alius inuentus fuerit, faciamus Codices canonicos praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc uacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes, adiuuante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. Rescribite sane quid de hac re uel uobis uel illi uideatur.