[98,0] EPISTOLA XCVIII (Scripta a. 408 exeunte). A. Bonifacio, Cataquensi episcopo, respondens quid fiat, ut infantibus in baptismo prosit parentum fides, cum post baptisma illis non noceat parentum impietas, praeterea quomodo susceptores in baptismo respondeant credere paruulos, cum reuera hi minime credant incertumque sit an sint credituri. BONIFACIO COEPISCOPO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [98,1] 1. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse uirtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. Anima quae peccauerit, ipsa morietur: non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima de qua diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Iam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente iam est unde dicatur: Anima quae peccauerit, ipsa morietur. [98,2] 2. Ut autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate, aut ex offerentium uel ministrantium fide; sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto. Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in maioribus offerentibus, et paruulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. Quando autem in paruulum maiores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi inuicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest paruulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. [98,3] 3. Verumtamen recte dicuntur parentes, uel quicumque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere paruulos uestros: dicit enim et Apostolus: Spiritum nolite exstinguere; non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum uelint. Isto sensu recte intellegi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolauerant arguens: "Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi uel attrectati, amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti". Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac uoluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt. Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique diuina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subiceret, dicens: "Nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properauimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negauerunt, ut dum parui et improuidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemus?" Hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet et in Dei iudicio paruulis profuturam. Si enim uere dicitur, Nos nihil fecimus; Anima quae peccauerit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei iusto iudicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt. [98,4] 4. Illud uero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam paruulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi uidetur diuinitus factum, ne maiores putarent nihil se in paruulos in illa iniquitate peccare, sed potius intellegerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabiliter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent. Nec cum tale ali quid diuina prouidentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia uel ratione credendum est. Neque enim quia cuiusdam prophetae dementiam Deus uoluit etiam asina loquente coercere, ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo diuino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis eius ostendere quid illi, qui et in se et in paruulos suos peccauerant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam: Anima quae peccauerit, ipsa morietur. [98,5] 5. Nec illud te moueat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut gratia spiritali ad uitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et uerba sacramentorum, sine quibus consecrari paruulus non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per seruitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, uerum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe paruuli ad percipiendam spiritalem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelleguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua caritate ad communicationem sancti Spiritus adiuuantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos ualet et sufficit ad consecrationem, quamuis ad uitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur? [98,6] 6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus uinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi paruuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis: "Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur": cum uideas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis seruuli aliquando offeruntur. Et nonnumquam mortuis parentibus suis paruuli baptizantur, ab eis oblati qui illis huiusmodi misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnumquam a sacris uirginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri uides, nisi quod in Euangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semiuiuo in uia derelicto proximus fuisset; responsum est enim: Qui in illum fecit misericordiam. [98,7] 7. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse uisus es, in extremo inquisitionis tuae, ea uidelicet intentione qua soles uehementer cauere mendacium. "Si constituam, inquis, ante te paruulum, et interrogem utrum cum creuerit futurus sit castus, uel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem paruula aetate constitutus, cogitet aliquid boni uel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus eius futuris nihil audes certi promittere, et de eius praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tamquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se conuertat ad Deum". Deinde scripta tua concludens, adiungis et dicis: "Ad istas ergo quaestiones peto breuiter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas". [98,8] 8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, ualde oderat de quaestione magna responsionem breuem. Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si eius persona pateretur, uultu indignabundus et uoce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile uacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breuiter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu uero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breuiter de re tanta respondere me iubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adiuuet ut quod postulas possim. [98,9] 9. Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam uel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed reuolutione temporis similis eius, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed iam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae sollemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur paruulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et conuertere se ad Deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem. Non ait: Sepulturam significauimus; sed prorsus ait: Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei nonnisi eiusdem rei uocabulo nuncupauit. [98,10] 10. Itaque paruulum, etsi nondum fides illa quae in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis uocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelleget, eiusque ueritati consona etiam uoluntate coaptabitur. Hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates; et tantum ualebit ut si ante rationis usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae caritate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intrauit in mundum, christiano adiutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo paruulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intellegentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam obieci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem.