[73,0] EPISTOLA LXXIII.DOMINO VENERANDO ET DESIDERATISSIMO FRATRI, COMPRESBYTERO HIERONYMO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [73,1] 1. 1. Quamuis existimem, antequam istas sumeres, uenisse in manus tua, litteras meas, quas per Dei seruum, filium nostrum, Cyprianum diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cuius exemplaria illuc peruenisse commemorasti; unde iam me arbitror rescriptis tuis, uelut Entellenis grandibus atque acribus caestibus, tamquam audacem Daretem coepisse pulsari atque uersari: nunc tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae beneuolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar; hoc sane uel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea iubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione uersemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore uersari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore uersandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione uolueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli, uel quid aliud Scripturarum sanctarum te uerius intellexisse, quam me: imo uero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante correctus. [73,2] 1. 2. Verumtamen, tu mihi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitrans laesum, sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem numquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito uidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putauisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse. [73,3] 2. 3. Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius ueniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me uicissim laedendo malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inueneris in factis uel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias uoluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente ueridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut beneuolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quod arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud uideatur quam ueritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam caritas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et beneuolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inueniar. [73,4] 2. 4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria uerba tua, tamquam caestus Entelle, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur; et ideo uincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si uero infirmitas, uelut humana, uel mea, etiam cum ueraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute uidit qui dixit: Utiliores esse plerumque inimicos iurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando uera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi uideris, lassus senectute forte corporis, non uigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. [73,5] 2. 5. Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego, uel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua uel doceremus aliqua, uel disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores! Nunc uero tanto locorum interuallo absumus a sensibus nostris, ut de illis uerbis Apostoli ad Galatas, iuuenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce iam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae peruenerint, nescio qua occasione praeueniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec ad me retulerit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras uenire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae Scripturarum diuinarum est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi uideo. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum. [73,6] 3. 6. Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam peruenisse nescimus. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam caras familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae uinculo copulatas, tantum malum exstitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si in manus meas forte uenissent? Vae mundo ab scandalis. Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? in cuius sensus tota se proiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et miseranda conditio! O infida in uoluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Nouit enim utcumque, uix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat. [73,7] 3. 7. Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, uerum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non uideo. De qua re, si tamen eam nosse opus est, uellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea quam legis, ego essem, iam mihi diceres quod quaesiui: nunc uero quando rescribes? quando mittes? quando perueniet? quando accipiam? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam uolumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! Unde recurro ad illa uerba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio uicissim mea: "Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua uel doceremus aliqua, uel disceremus"! si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem. [73,8] 3. 8. In his autem uerbis non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamuis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parua ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter uos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optauit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra uiuebatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans: Pacem meam, inquit, do uobis, pacem meam relinquo uobis, uiris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus uobis accidere potuit? Vere tentatio est uita humana super terram. Heu mihi, qui uos alicubi simul inuenire non possum! forte, ut moueor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes uestros, flerem quantum ualerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque uestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui uos tamquam in theatro uitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de uobis ea conscribendo spargatis, quae quoniam concordantes delere non poteritis, concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. [73,9] 3. 9. Verum dico caritati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis indicia; non tam illa de Entello et boue lasso, ubi mihi potius hilariter iocari quam iracunde minari uisus es, quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: "Ne forte laesus iuste expostulares". Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum uideatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione inuidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae uitae salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat. Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere ueniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum. Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse uolumus, attinet, si quid ueri me tenere uel scio, uel credo, uel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua iniuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam ueniam deprecabor. [73,10] 3. 10. Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror minus nos scire inuicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem christiana caritate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo: quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inueniat quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari uelit. Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros, liberi securique uersentur, aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute, sola fama uexatur. Quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite uulgetur. Quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum uel quod iactitat, uel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse; laetum erit, et multo maius ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.