[0] SERMO DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS. [1] 1. 1. Accipite regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et cotidie dicite apud uos: antequam dormiatis, antequam procedatis, uestro Symbolo uos munite. Symbolum nemo scribit ut legi possit, sed ad recensendum, ne forte deleat obliuio quod tradidit diligentia, sit uobis codex uestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri, et quod credideritis, hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hoc est enim Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista uerba quae audistis, per diuinas Scripturas sparsa sunt, sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret, ut omnis homo possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum habere patrem, quando nati fueritis per Ecclesiam matrem. 1. 2. Inde ergo iam accepistis, meditati estis, et meditati tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Deus omnipotens est; et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest, et, quod ait Apostolus, negare se ipsum non potest. Quam multa non potest, et omnipotens est. Et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens, quia, si hoc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quidquid uult: ipsa est omnipotentia. Facit quidquid bene uult, quidquid iuste uult: quidquid autem male fit, non uult. Nemo resistit omnipotenti, ut non quod uult faciat. Ipse fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, inuisibilia et uisibilia. Inuisibilia, sicut sunt in caelis Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene uixerimus, ciues nostri. Fecit in caelo uisibilia: solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornauit terram, impleuit aerem uolatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus: omnia impleuit suis creaturis propriis. Fecit et hominem ad imaginem et similitudinem suam in mente: ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad hoc facti sumus, ut creaturis ceteris dominemur; sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes deuenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus: hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis homo. Ideo sicut uidistis hodie, sicut nostis, et paruuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur; est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes perducat ad uitam, liberans eos a peccato. [2] 2. 3. Ideo credimus et in Filium eius, id est, Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit, etsi non est quem genuit. Si uerus est autem Filius, hoc est quod Pater; si hoc non est quod Pater, non est uerus Filius. Mortales et terrenas creaturas attendite: quod est res quaeque, hoc generat. Non generat homo bouem, non generat ouis canem, nec canis ouem. Quidquid est quod generat, id, quod est, generat. Tenete ergo fortiter, firmiter, fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse omnipotens. Creaturae istae mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus generat? Mortalis natus quod est generat, immortalis quod est generat; corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis incorruptibilem, corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis incorruptibiliter: usque adeo hoc quod est, ut unus unum, ideo unicum. Scitis quoniam cum uobis praenuntiarem Symbolum sic dixi, et sic credere debetis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum. Iam quando unicum, crede omnipotentem: non enim Deus Pater facit quod uult, et Deus Filius non facit quod uult. Una uoluntas est Patris et Filii, quia una natura. Nec enim uoluntas Filii potest a Patris uoluntate aliquantulum segregari Deus et Deus, ambo unus Deus; omnipotens et omnipotens, ambo unus omnipotens. 2. 4. Non introducimus duos deos, quomodo quidam introducunt, et dicunt: Deus Pater et Deus Filius, sed maior Deus Pater, minor Deus Filius. Ambo quid? Duo dii? Erubescis dicere, erubesce credere. Dominus Deus Pater dicis, et Dominus Deus Filius; et dicit ipse Filius: Nemo potest duobus dominis seruire. In familia ipsius sic erimus, ut, quomodo in domo magna ubi est paterfamilias et habet filium, dicamus et nos: Dominus maior, Dominus minor? Auersamini talem cogitationem. Si uobis talia feceritis in corde, idola ponitis in anima una. Prorsus repellite. Prius credite, postea intellegite. Cui autem donat Deus, ut cum crediderit, cito intellegat, Dei donum est, non humana fragilitas. Tamen si nondum intellegitis, credite: Deus unus Pater, Deus Christus Filius Dei. Ambo quid? Unus Deus. Et quomodo ambo unus Deus dicitur? Quomodo? miraris? In Actibus Apostolorum: Et erat, inquit, credentium anima una et cor unum. Multae animae erant, fides easdem unam fecerat. Tot milia animarum erant; amauerunt se, et multae sunt una; amauerunt Deum in igne caritatis, et ex multitudine ad pulchritudinis unitatem uenerunt. Si tam multas animas fecit animam unam caritas, qualis caritas est apud Deum, ubi nulla diuersitas, sed integra aequalitas? Si in terris et in hominibus potuit esse tanta caritas, ut de tot animabus faceret unam animam, ubi semper inseparabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potuerunt ambo esse nisi Deus unus? Sed illae animae, et multae animae dici potuerunt et anima una; Deus autem, ubi est ineffabilis et summa coniunctio, unus Deus dici potest, non dii duo. 2. 5. Facit quod uult Pater, facit quod uult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete hoc in uobis, non haereat in memoria uestra, non bibatur in fide uestra, et si forte aliquis uestrum biberit, uomat. Omnipotens est Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non genuit omnipotentem, non uerum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater maior minorem Filium genuit? Quid enim dicitur : genuit? Homo enim maior generat filium minorem, uerum est; sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui uel crescendo peruenit. Filius Dei si non crescit, quia nec potest Deus senescere, perfectus natus est. Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit, aequalis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est uerum. Quid ait Veritas? quid ait Filius, qui est Veritas ? Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit. Omnipotens est Filius, omnia faciendo quae uoluerit. Nam si facit aliqua Pater quae non facit Filius, falsum dixit Filius: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter. Sed quia uerum dixit Filius, credite: Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter: et credidistis in Filium omnipotentem. Quod uerbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis, quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod non habet Filius? Hoc Ariani haeretici blasphemi dicunt, non ego. Sed ego quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius; mentitur Filius, qui dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt. Multa et innumerabilia sunt testimonia quibus probetur quia Filius uerus Deus Patris est Filius, et Pater Deus uerum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est Deus. [3] 3. 6. Sed iste Filius unicus Dei Patris omnipotentis uideamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos: Natus de Spiritu Sancto et uirgine Maria. Ille Deus tantus aequalis Patri, natus est de Spiritu Sancto et uirgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltauit se homo, et cecidit; humiliauit se Deus et erexit. Humilitas Christi quid est? Manum Deus homini iacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit; nos iacebamus, ille se inclinauit. Prendamus et surgamus, ut non in poenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius haec est: Natus de Spiritu Sancto et uirgine Maria. Et ipsa natiuitas humana, humilis excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde excelsa? Quia de uirgine. Virgo concepit, uirgo peperit, et post partum uirgo permansit. 3. 7. Quid deinde? Passus sub Pontio Pilato. Praesidatum agebat, et iudex erat ipse Pontius Pilatus, quando passus est Christus. Iudicis nomine signata sunt tempora, quando passus est, sub Pontio Pilato; quando passus est, crucifixus, et sepultus. Quis? quid? pro quibus? Quis? Filius Dei unicus, Dominus noster. Quid? Crucifixus, et sepultus. Pro quibus? Pro impiis et peccatoribus. Magna dignatio, magna gratia. Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? 3. 8. Natus est ante omnia tempora, natus ante omnia saecula. Natus ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolite cogitare aliquod tempus ante natiuitatem Christi, qua natus est de Patre; de ipsa natiuitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac natiuitate initium temporis; nolite cogitare ullum spatium aeternitatis, quando erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus est, si non habet initium? De aeterno coaeternus. Numquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscumque similitudo? In rebus terrenis sumus, in creatura uisibili sumus. Det mihi similitudinem terra: non dat. Det mihi aliquam similitudinem undarum elementum: non habet unde. Det mihi similitudinem aliquod animal: nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur; sed prior est pater, et postea nascitur filius. Inueniamus coaeuum, et credamus coaeternum. Si potuerimus inuenire patrem coaeuum filio suo, et filium coaeuum patri suo, credamus Deum Patrem coaeuum Filio suo, et Deum Filium coaeternum Patri suo. In terra possumus inuenire aliquem coaeuum, non possumus inuenire aliquem coaeternum. Intendamus coaeuum, et credamus coaeternum. Intentos uos faciet forte aliquis dicit : Quando potest inueniri pater coaeuus filio suo, aut filius coaeuus patri suo? Ut generet pater, antecedit aetate; ut nascatur filius, sequitur aetate; sed hic coaeuus pater filio, uel filius patri, quomodo potest esse? Occurrat uobis ignis pater, splendor filius: ecce inuenimus coaeuos. Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem gignit: nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor ignem, continuo uobis occurrit sensu naturali, prudentia insita mentibus uestris, omnes clamatis: ignis splendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si ostendi uobis patrem incipientem, et filium simul incipientem, credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem: illum aeternum, illum coaeternum. Si proficitis, intellegitis: date operam proficere. Nasci habetis, sed et crescere debetis, quia nemo incipit a perfecto. Dei Filium licuit nasci perfectum, quia natus est sine tempore, coaeternus Patri, antecedens omnia, non aetate, sed aeternitate. Iste ergo natus Patri coaeternus, de qua generatione dixit propheta: Generationem eius quis enarrabit? Natus de Patre sine tempore, natus est ex uirgine in plenitudine temporis. Istam natiuitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis quando uoluit, quando sciebat, tunc natus est: non enim nolens natus est. Nemo nostrum quia uult nascitur, et nemo nostrum quando uult moritur; ille quando uoluit natus est, quando uoluit mortuus est; quomodo uoluit natus est de uirgine, quomodo uoluit mortuus est in cruce. Quidquid uoluit fecit: quia sic erat homo, ut lateret Deus, susceptor Deus, susceptus homo, unus Christus Deus et homo. 3. 9. De cruce ipsius quid loquar? quid dicam? Extremum genus mortis elegit, ne aliquod genus mortis eius martyres formidarent. Doctrinam ostendit in hominem, exemplum patientiae demonstrauit in cruce. Ibi opus, quia crucifixus; exemplum operis, crux; praemium operis, resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in resurrectione quid sperare debeamus. Prorsus, tamquam agonotheta summus, dixit: Fac, et tolle; fac opus, et accipe praemium; certa in agone, et coronaberis. Quod est opus? Oboedientia. Quod est praemium? Resurrectio sine morte. Quare addidi: sine morte? Quia resurrexit Lazarus, et mortuus est; resurrexit Christus, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. 3. 10. Scriptura dicit: Patientiam Iob audistis, et finem Domini uidistis. Iob quanta pertulerit, cum legitur et horretur, expauescitur, contremiscitur. Et quid recepit? Dupla quam perdiderat. Ergo ne homo propter praemia temporalia uelit habere patientiam, et dicat sibi: "Tolerem damnum, reddet mihi Deus filios duplos; omnia Iob dupla recepit, et tot filios genuit, quod extulerat. Non ergo dupla sunt?". Prorsus dupla sunt, quia et illi uiuebant. Ne quis dicat: "Feram mala, et reddat mihi Deus quemadmodum reddidit Iob", ut iam non sit patientia, sed auaritia. Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quae contingebant fortiter sustineret. Testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet? Animaduertisti, ait Dominus, ad puerum meum Iob? Non enim est illi similis quisquam in terris, homo sine querela, uerus Dei cultor. Quale, fratres, testimonium hic sanctus uir a Domino meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere uoluit, habens et haec figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo, ita etiam nunc blasphemiam suggerendo putauit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passus est, fratres. Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quae remanserat tentatrice uxore sua? Sed etiam ipsam quae remanserat, olim auferret, nisi adiutricem sibi seruasset, quia primum hominem per Euam debellauerat. Euam seruauerat. Quanta ergo passus est. Perdidit omnia quae habebat, domus ipsius cecidit - utinam sola -, oppressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum tenuerat, quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Abstulit quae dedit, numquid pariit qui dedit? Abstulit quae dedit, tamquam diceret: "Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me, et seruet mihi se. Quid enim mihi deerit, si Deum habuero? aut quid mihi alia prosunt, si Deum non habuero?". Accessum est ad carnem, percussus est uulnere a capite usque ad pedes, sanie deffluebat, uermibus scatebat, et se in Deo suo immobilem demonstrabat atque figebat. Voluit mulier illa, diaboli adiutrix, non mariti consolatrix, persuadere blasphemiam: Quamdiu, inquit, ista et ista pateris? Dic aliquod uerbum in Dominum, et morere. Ergo quia humiliatus erat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut ostenderet hominibus: nam ipse seruo suo in caelo maiora seruauit. Ergo humiliatum Iob exaltauit, elatum diabolum humiliauit, quia: hunc humiliat, et hunc exaltat. Ne quis autem, fratres carissimi, quando aliquas eiusmodi patitur tribulationes, hic exspectet mercedem: uerbi gratia, si damna aliqua patiatur, ne forte eo animo dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, ut duplum accipiat. Patientia Deum laudat, non auaritia. Si ea quae perdidisti, dupla quaeris recipere, et ideo Deum laudas, de cupiditate laudas, non de caritate. Non tibi occurrat ipsius sancti uiri exemplum; fallis te. Quando Iob omnia tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima eius confessione quando damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum iam tormenta uulneris pateretur in carne, potest aduerti quod dico. Prioris eius confessionis haec uerba sunt: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Poterat dicere: "Dominus dedit, Dominus abstulit; potest iterum dare qui abstulit, potest plura reuocare quam tulit". Non hoc dixit, sed: sicut Domino placuit, inquit, ita factum est: "quia ei placet, placeat et mihi; quod placuit bono Domino, non displiceat subdito seruo; quod placuit medico, non displiceat aegroto". Aliam ipsius audi confessionem: Locuta es, inquit uxori suae, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustinebimus? Non addidit, quod, si diceret, uerum diceret: "Potens est Dominus et meam carnem in pristinum reuocare, et quod nobis abstulit multiplicare, ne ista spe illa tolerasse uideretur". Ista non dixit, ista non sperauit. Sed ut nos doceremus, non speranti Dominus praestitit, quo nos doceremur, quia Deus illi adfuit, quia si et illa illi non redderet, occultam coronam eius uidere minime poteramus. Et ideo quid ait Scriptura diuina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem praesentium? Patientiam Iob audistis, et finem Domini uidistis. Quare patientiam Iob, et non: Finem ipsius Iob uidistis? Fauces aperires ad dupla; diceres: "Deo gratias, sustineam, duplum recipio sicut Iob". Patientiam Iob, finem Domini. Patientiam Iob nouimus, et finem Domini nouimus. Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Verba sunt Domini pendentis in ligno. Quasi relinquit illum ad praesentem felicitatem, sed non eum relinquit ad aeternam immortalitatem. Ibi est finis Domini. Tenent Iudaei, insultant Iudaei, ligant Iudaei, spinis coronant, sputis dehonestant, flagellant, opprobriis obruunt, ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt; quasi relictus est. Sed quid ? Illis insultantibus. Ideo ergo habeto patientiam, ut resurgas et non moriaris, id est, numquam moriaris, sicut Christus. Sic enim legimus: Christus surgens ex mortuis, iam non moritur. [4] 4. 11. Ascendit in caelum: credite. Sedet ad dexteram Patris: credite. Sedere, intellegite habitare: quomodo dicimus de quocumque homine: In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et Scriptura: sedisse quemdam in ciuitate tantum tempus. Numquid sedit, et numquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes uocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei Patris: ibi est. Ne dicat uobis cor uestrum: quid agit? Nolite quaerere quod non licet inuenire: ibi est; sufficit uobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera Patris uocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus, quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria. 4. 12. Inde uenturus iudicare uiuos et mortuos. Viuos, qui superfuerint; mortuos, qui praecesserint. Potest et sic intellegi: uiuos, iustos; mortuos, iniustos. Utrosque enim iudicat, sua cuique retribuens. Iustis dicturus in iudicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Ad hoc uos parate, haec sperate, propterea uiuite, et sic uiuite, propterea credite, propterea baptizamini, ut possit uobis dici: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est a constitutione mundi. Sinistris quid? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sic iudicabuntur a Christo uiui et mortui. Dicta est prima sine tempore natiuitas Christi, dicta est alia in plenitudine temporis de uirgine natiuitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est iudicium Christi. Totum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro; sed nondum perfecta est Trinitas. [5] 5. 13. Sequitur in Symbolo: Et in Spiritum Sanctum. Ista Trinitas unus Deus, una natura, una substantia, una potentia, summa aequalitas, nulla diuisio, nulla diuersitas, perpetua caritas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus Sanctus? Baptizamini, et templum eius eritis. Apostolus dicit: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? Templum habet Deus: nam et Salomon rex et propheta iussus est aedificare templum Deo. Si aedificaret templum soli, aut lunae, aut stellae alicui, aut alicui angelo, nonne damnaret illum Deus? Quia ergo templum aedificauit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde aedificauit? De lignis et lapidibus, quia dignatus est Deus facere sibi per seruum suum domum in terra, ubi rogaretur, ubi moraretur. Unde dicit beatus Stephanus: Salomon aedificauit illi domum, sed Altissimus non in manu factis templis inhabitat. Si ergo corpora nostra templum est Spiritus Sancti, qualis Deus est qui aedificauit templum Spiritui Sancto? Sed Deus. Si enim templum Spiritus Sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui Sancto aedificauit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem: Deus temperauit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, cum loqueretur de diuersis membris, ut non essent scissurae in corpore. Deus creauit corpus nostrum. Herbam Deus creauit, corpus nostrum quis creauit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui uestit, ipse creat. Euangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit. Ille ergo creat, qui uestit. Et Apostolus: Stulte, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut fere tritici, aut alicuius ceterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit, et unicuique seminum proprium corpus. Si ergo Deus corpora nostra aedificat, si Deus membra nostra aedificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus Sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum Sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum, quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Sic credite. [6] 6. 14. Sequitur post Trinitatis commendationem: Sanctam Ecclesiam 38. Demonstratus est Deus et templum ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis uos. Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia uera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans: pugnare potest, expugnari tamen non potest. Haereses omnes de illa exierunt, tamquam sarmenta inutilia de uite praecisa, ipsa autem manet in radice sua, in uite sua, in caritate sua. Portae inferorum non uincent eam. [7] 7. 15. Remissionem peccatorum. Habetis Symbolum perfecte in uobis, quando baptizamini. Nemo dicat: illud feci, forte non mihi dimittitur. Quia fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, graue, horrendum, quod etiam cogitare horret : quidquid uis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid peius, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Iudaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et biberunt sanguinem: dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete uitam bonam in praeceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non uobis dico quia sine peccato hic uiuetis, sed sunt uenialia, sine quibus uita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inuentus est; propter leuia, sine quibus esse non possumus, oratio inuenta. Quid habet oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Semel abluimur Baptismate, cotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini, quod absit a uobis. Illi enim quos uidetis agere paenitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania: inde agunt paenitentiam. Nam si leuia peccata ipsorum essent, ad haec cotidiana oratio delenda sufficeret. [8] 8. 16. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia: in Baptismate, in oratione, in humilitate maiore paenitentiae; tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quae primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quae postea orantibus dimittuntur, et paenitentibus, quibus dimittit, baptizatis dimittit. Nam quomodo dicunt: Pater noster, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis pagani? quanto magis haeretici? Sed haereticis Baptismum non mutamus. Quare? Quia sic habent Baptismum, quomodo desertor habet caracterem: ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei caracterem mutare? [9] 9. 17. Credimus etiam resurrectionem carnis, quae praecessit in Christo, ut hoc etiam speret corpus, quod praecessit in capite. Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi. Caput nostrum surrexit, ascendit in caelum: ubi caput, illic et membra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est: in uitam aeternam. Regeneret uos Deus, conseruet et tueatur uos Deus; in se, qui est ipsa uita aeterna, perducat uos Deus. Amen.